Audio

diē quartō decimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quartō decimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Pōns Tauricus partim ruptus

Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est.  Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam.  Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum.  Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauricam importātur.  Quamquam Ūcraīnēnsēs glōriātī sunt pontem esse dīruptum—nam inter paucās hōrās tabellāriī Ūcraīnēnsēs nuntiāvērunt novum pittacium cursuāle, quō pons ruptus commemorārētur—nōn tamen cōnfessī sunt suōs rem patrasse, quam Russī homicīdium ac latrōcinium potius quam bellum fuisse dēnuntiant.

Latrōnēs dēprehēnsī

Iōvis diē Astānae in Cazastaniā nuntiāvit Dēmētrius Pescovius, orātor Russōrum, dēprehēnsōs esse latrōnēs nōnnullōs quī conātī essent occultum impetum facere in ductum petroleārium TurkStream appellātum.  Nam ductibus Nordstream dīruptīs gasum subterrāneum, quod Russī vendunt, nunc in Eurōpam vel per Turcārum vel per Ucraīnēnsium fīnēs fluit.

Russī cīvēs dē Chersōniō dēdūcuntur

Vladimīrus Saldō, praefectus Chersōniō ā Russīs impositus, hortātus est cīvēs ut suīs cum fīliīs in Confoederātiōnem Russicam cōnfugerent, cum in urbēs cottidiē missilia caelitus dēlaberentur.  Ucraīnēnsēs autem magistrātūs negant sē prīvātōs cīvēs cōnsultō oppugnāre.

Trāmina Germānica impedīta

Trāmina ferriviāria in Saxōniā Īnferiōrī stetērunt immōta diē Saturnī, cum ignōtī quīdam hominēs funēs ferreōs et internuntiōs, sine quibus perīculōsum esset trāminibus vehī, duōbus in locīs scidissent.  Incertum est an clandestīnus impetus factus sit ab exterīs hostibus an intestīnīs latrōnibus.  Quod ductūs petroleāriī Nordstream appellātī sunt nuper dīruptī, timētur nē necessāria commodaque, quibus Germānōrum modus vivendī fulciātur, consultō scindantur ac disupentur.

Ghebremedīnus reus

Temesghen Ghebrū Ghebremedīnus Eritreānus comprehēnsus est et in Ītalōrum diciōnem redditus, ubi reus est furtīvae migrātiōnis prōmovendae.  Nam Ghebremedīnus inter capita putātur esse societātis coniūrātōrum hominum, quī lucrī faciendī causā commercium hominum agunt et migrantēs in ratibus scaphīsque parum tutīs dēreliquunt, ubi aut ab Eurōpaeīs serventur aut undīs obruantur. 

Dē Haitiā dēlīberātur

Cōnsociātiōnis Omnium Gentium Concilium Secūritātī Tuendae dēlīberat an sanciendum sit nē quis commercium habeat cum ullīs quī pacem stabilitātemque reī pūblicae Haitiēnsium ēvertere temptent.  Nam Haitiēnsēs magistrātūs, quī parum auctōritātis in īnsulā obtinent, oppōnuntur latrōnibus quī vī armōrum populum petroleō arcent dum Ariēl Henrīcus summus magistrātus munere abdicet.  Petroleō  interclūsō, etiam difficile est Haitiēnsibus aquam pūram et dulcem invenīre, quā rē morbī, praecipuē cholera, per populum serpunt. Jacobulus Cherizier, quī etiam “Barbacōa” appellātur, regulus latrōnum, prīmus habētur interdictō omnium gentium multandus, sed nōn nunc in Conciliō Secūritātī Tuendae agitur dē mīlitibus mittendīs, quī īnsulā occupandā magistrātuum auctōritātem roborent, ut ab annō bis millēsimō quartō usque in bis millēsimum ūndēvīcēsimum necesse vidēbātur.

Sīnēnsium Factiō Communistārum congrediētur

Diē sextō decimō congrediētur Factiō Communistārum in Sīnīs, quae dē rēbus futūrīs dēlīberet.  Quibus in congressibus solent Sīnēnsēs novōs magistrātūs sēligere provinciīs societātibusque publicīs praeficiendōs.  Xi Jinping, quī summum magistrātum et quasī tyrannidem Sīnēnsium obtinet, putātur tertium creātum īrī secretārius generālis, quamquam antecessōrēs bis sēlectī solēbant tertium magistrātum abnuere.  Abhinc quinque annōs, inter priōrem factiōnis congressum, nēmō sēlectus erat quī in locum Xi Jinping nunc succēderet.

Lupī venēnātī

In Vasintoniā orientālī et boreālī, sex lupī repertī sunt venēnō necātī.  Praemium quinquāginta mīlium dollarōrum eum exspectat, quīcumque prīmus magistrātibus auctōrem sceleris dētulerit.  Lēgēs enim lupōs tuentur, ut quī in perīculum vēnerint interneciōnis.  Tantum ducentī lupī putantur in Vasintoniā superesse, quamquam saeculō ūndēvīcēsimō plūrimī fuērunt.

Audio

diē septimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Americānī “Citgō sex” dictī līberātī

Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt.  Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis.  Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset.  Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī.  Aliī duō, Matthaeus Heath classicus veterānus Tennesiēnsis et Osman Khan Flōridēnsis, cum quīnque illīs petroleāriīs sunt līberātī; omnēs feruntur in aeroportū Sanctī Vincentiī trāditī prō duobus nepōtibus uxoris tyrannī, quōs Americānī in Haītiā comprehēnserant et venēnī mercandī damnāverant.  Alexander Saab, Colombiānus, quī multa corrupta ēgerat tam prō Venetiōlānīs quam prō suīs dīvitiīs augendīs, nōn est Venetiolānīs trāditus.  Quibus actīs, facilius erit Americānīs Venetiolānīsque nēgotia agere dē commerciō petroleī inter sē restaurandō.

Nicaragua reclūsa

Bettīna Muscheidt, lēgāta Ūniōnis Europaeae, ut quam Nicaraguēnsium magistrātūs persōnam nōn grātam declārāverint, diē Saturnī in Eurōpam regressa est.  Nicaraguēnsēs etiam suum lēgātum ē Batāviā dēduxērunt, cum Eurōpaeī in Coetū Omnium Gentium postulāvissent captīvōs, quōs dīxērunt nōn crīminibus sed causīs politicīs tenērī, esse līberandōs.  Etiam prohibuērunt Nicaraguēnsēs nē lēgātus Americānus, Hūgō Roderīcus, in suōs fīnēs intrāret.  Nicaraguēnsium praeses Daniēl Ortēga porrō dīxit ecclēsiam Rōmānam esse tyrannidem quae cum Americānīs ad sēmet ipsum amōvendum conspīrāret, et ipse invītāvit Russōs quī mīlitēs Nicaraguēnsēs exercitārent.  Ortēga socius est Russōrum usque ē tempore Sovietōrum.

Incerta comitia Brāsiliāna

Nec Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā nec Iair Bolsonārus potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum in comitiīs diē Sōlis habitīs ferre: itaque nēmō victor certus ēvāsit.  Itaque diē trīcēsimō hūius mēnsis dēnuō certātur inter eōs, ad summum magistrātum capiendum.  Bolsonārus vidētur in partibus merīdiōnālibus pollēre, cum Lūla partēs septentriōnālēs cēperit, sed uterque ferē aequō favōre populārī fruī vidētur. 

Comitia Quebecēnsia

In Quebecō, quae Canādēnsium prōvinciārum secunda est numerō cīvium, suffrāgiīs datīs numerātīsque Coalitiō Futūrīs rēbus Quebecēnsibus prōmōvendīs victōriam iterum tūlit, quō factō illa factiō nōn solum favōre populārī fruī vidētur sed eam auctōritātem, quam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō vindicāverat, etiam auxit.  Franciscus itaque Gaultierus suīs cīvibus vidētur summum magistrātum bene obtinēre; cūius inter cōnsilia sunt sermōnem Gallicum, quō Quebecēnsēs ūtuntur, dēfendere et immigrantium numerum cohibēre et vectigālia in mediōs cīvēs imposita dīminuere.

Vectigālia in Britanniā nōn dīminuenda

Cōnsilium, quod Elizabētha Truss prīmāria ministra Britannōrum et Cuāsī Cuartēn cancellārius cēpērunt, vectigālia dītissimīs cīvibus imposita dīminuendī, periit.  Nam eō tempore, quō plēbs pretiīs auctīs premitur, parum iustum senātōribus vidētur minus dē dītissimīs poscere.  Cōnsiliō prōpositō pūblica opīniō in magistrātūs adeō commōta est, ut, sī comitia hodiē habērentur, factiō Rērum Cōnservandōrum, cui Truss praefecta est, facile vincerētur, et administrātiō rēī pūblicae Opificum factiōnī trāderētur.

Tumultus in Indonēsiā

In Indonēsia centum quīnque et vīgintī hominēs post certāmen pedifollis periērunt et trecēntī et vīgintī sunt vulnerātī.  Nam certāmine peractō, cum fautōrēs turmae victae campum lūsōrium invāsissent, custōdēs pūblicī, ut quī tumultuōsōs dispellere vellent, gasum lacrimās excitandī causā in turbam iēcērunt, unde terror et fūga praerupta et summa rērum cōnfūsiō ortae sunt.

Burkīna Fāsō iterum ēversa

Paulus Henrīcus Damiba, quī mēnse Iānuāriō lēgitimum regimen Burkīnae Fāsōnis ēversit, ipse victus est ā suīs mīlitibus, quōrum dux nunc est Ibrāhīm Traōrē.  Nam Damiba ipse sēmet ad auctōritātem summam prōmōvit cum prīstinī magistrātūs, Gallīs adiuvantibus, nōn satis visī essent contrā rebellēs Mahometānōs ēgisse; itaque Damība prōmisit sē locō Gallōrum Russōrum auxilium petitūrum ad hostēs dēbellandōs.  Quod tamen nōn fēcit; itaque novissimum regimen, quod Damibam dēposuit, vexillum Russicum apertē vibrat.  Reclāmātōrēs coeperant in sēdem lēgātiōnis Gallicae impetum facere, cum Gallī falsē dicerentur Damibae sucurrisse.  Damiba enim ad Togum fūgerat.

Nullī crabrōnēs homicīdae repertī

Vasintonēnsium praefectī agrīs colendīs nūntiant nē unum quidem crabrōnem magnum et Boreālem, quī vulgō homicīda vocitātur, repertum esse in nongentīs dēcipulīs crabrōnum capiendōrum causā positīs.  Annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō prīmī crabrōnēs in Vasintōniam ē Cōrēā Merīdiōnālī illātī sunt, ferē eōdem tempore quō cōnsimilēs crabrōnēs Iāpōnicī in Canadam sunt importātī.  Quoniam ex Asiā oriuntur, hī crabrōnēs ōlim dīcēbantur “magnī et Asiāticī,” sed nunc “magnī et Boreālēs” nuncupantur, cum Bellinghamia, quācum in memoriā pūblicā crabrōnēs homicīdae nunc coniunguntur, sit urbs boreālis.

Audio

diē trīcēsimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Septembris
Loading
/

Nordstream dīruptī

Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur.  Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt.  Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī.  Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum.  Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre.

Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum

Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur.  Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre.

Russī

Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī.  Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque.

Geōrgia Melōnia victrix

Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum.  Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.

Flōrida procellā vexāta

Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.  Incertum adhūc est quot hominēs perierint.  Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.  Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.  Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.

Prōditōrēs dēprehēnsī

Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.  Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.  Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.  Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.  Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.

Reclāmātur in Persiā

Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.  Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī.  Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat.

Comitia in Brasiliā habenda

Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent.  Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur.  Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem.

Trāmina dēnuō trānseunt

Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita.  Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.

Audio

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris
Loading
/

Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt.

  • Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter rēlīgiōnem Coreānam permōtō.
  • Boris Johnson, septuāgēsimus septimus minister prīmārius Britannōrum, diē septimō septimī mēnsis mūnere sē abdicāre nuntiāvit; in cūius locum Elizabētha Truss successit.
  • Elizabētha altera, regīna Britannōrum, diem obiit; unde novus rex Britannōrum creātus est Carolus ēius nōminis tertius.
  • Taprobanēnsēs insurrexērunt et magistrātūs expulērunt postquam tōta īnsula est in pauperitātem et famem redacta.

Nunc vērō ad nuntiōs hūius hebdomadis propriōs vertāmur.

Terra mōta in Formōsā et in Mexicō

Formōsa īnsula diēbus Sāturnī Sōlisque est mōta, unde aedificia nōnnulla corruērunt, et trāmen ferriviārium dē orbitīs dēlapsum est, et ūnus periit, opifex materiā caementōque obrūtus. Etiam ūnus interfectus est Mancinellae in Mexicō, cūius terra sub Mechōācānā cīvitāte Cōlimāque est mōta. Ter iam factum est, ut ūndēvīcēsimō diē mēnsis Septembris terra Mexicāna est mōta: nam idem eōdem diē ēvēnit et annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō, quō decem mīlia hominum periērunt, et annō bis millēsimō septimō decimō.

Procellae in utrōque marī

Alasca in marī Pacificō et īnsula Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī in marī Atlanticō sunt fere eōdem tempore magnīs procellīs vexātae. Prīmum, in Alascā, quadrāgintā oppida per deciēns centēna mīlia passuum sparsa damnum tulērunt propter tȳphōnem Merbok dictum. Deinde in īnsulā Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī, vīs ēlectrica dēfēcit et viae sunt interclūsae. Nēmō autem vidētur hīs procellīs periisse.

Hungaria et Ūniō Eurōpaea

Hungarī dē Ūniōne Eurōpaeā indulgentiam poposcērunt, nē pecūnia, quam Ūniō promīserat, sibi dēmerētur. Nam Iōhannēs Hahn, Ūniōnis praefectus fiscī, monuerat dētinendam vidērī pecūniam, cum parum populāre et nimis corruptum Ūniōnī vidērētur regimen Hungarōrum. Hungarī autem prō suā parte nova remedia prōposuērunt, quibus Ūniōnī mōrigerārentur.

Russī novās minās prōferunt

Post septem mēnsēs, bellum inter Russōs et Ucraīnēnsēs adhuc geritur. Clāde nūper acceptā, Russōrum praeses Vladimīrus Putin diē Mercuriī nuntiāvit tricenta mīlia mīlitum conscribenda, quibus exercitus rōborārētur; minātus porrō est arma atomica adhibērī posse. Ferē statim reclāmātum est per tōtam Russiam contrā bellum, et nōnnullī cīvēs feruntur tesserās aēriās ēmisse, ut ēmigrārent ne mīlitārent. Nunc quidem regiōnēs, quās Russī dīcunt ā sē līberātās esse, suffrāgiīs constituunt utrum velint in Russiam ascīscī, quamquam Ucraīnēnsēs negant eās ullō modō posse ab Ūcraīnā seiungī.

Novus annus acadēmicus

Novus incipit annus acadēmicus, et Occidentālis Studiōrum Ūniversitās Vasintōniēnsis iterum frequentātur discipulīs. Vestīgia luis corōnāriae ferē omnia sunt sublāta, et gregēs discipulōrum ubicumque serēnō sub dīvō recumbunt, prandent, aprīcantur. Nōnnullī etiam scholīs intersunt. Tempore autumnālī quidem Mēnsa Latīna diēbus Lūnae hōrā quartā congrediētur; incertum tamen manet quō diē et quōtā hōrā Θίασος Graecus sit celebrandus.

Audio

diē vīcēsimō septimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō septimō mēnsis Māiī
Loading
/

Comitia Austrāliāna

Suffrāgiīs in Austrāliā datīs numerātīsque, factiō Līberālis Nātiōnālisque, quae ad dextrās partēs spectat et octō annōs pollet, est vehementer repulsa, atque adversa et sinistra factiō Opificum māiorem partem cūriae sibi cēpit.  Scōtus igitur Morrison principātum factiōnis Līberālis Nātiōnālisque alterī cuidam cēdet; Antōnius vērō Albanēsius, princeps Opificum factiōnis quī vel Albanēsē vel Albanīs variō et mūtābilī Austrāliānōrum sermōne appellātur, diē Lūnae summus creātus est magistrātus.  

Dūcēs cohortis Propontiadae captī

Diē Saturnī Russī nuntiāvērunt Dionysium Procopencum, dūcem cohortis Propontiadae, et cēterōs mīlitēs omnēs, necnōn Ucrāīnēnsēs classicōs, quibus praefectus erat Sergius Volyna, esse captōs.  Pergunt Russī in orientālibus regiōnibus Ucrāīnēnsēs dēvincere, et in parte merīdiōnālī Chersonium et Alexandrōvium etiam in Russōrum diciōnem videntur esse subiuncta.

Iōannes Lūcius Martīnēsius comprehēnsus

Lutetiae Parīsiōrum, Iōannes Lūcius Martīnēsius, usque in annum bis millēsimum vīcēsimum prīmum praefectus Mūseō Lupārēnsī, est ā pūblicīs comprehēnsus atque accūsātus fraudis et pecūniae cēlandae.  Quae crīmina spectant ad illēgitimum commercium rērum Aegyptiācārum, quae Aegyptiīs sunt surreptae.  Martīnēsius, quī etiam lēgātus est Gallōrum, sē innocentem prōfitētur. 

Forum tōtīus mundī

Davī in confoederātiōne Helvēticā congressī sunt dītissimī et potentēs tōtīus mundī, quī dē rēbus futūrīs, ut singulīs annīs solent, colloquerentur.  Henrīcus Kissinger, ōlim Americānōrum ab exterīs negōtiīs minister, hortātus est ut Russīs statim cēderētur terra, quam illī ante bellum in Ucrāīnā gestum possēdissent, quō celerius bellum ad fīnem perdūcerētur.  Ex alterā parte Georgius Soros, dīvēs quī philosophiam Carolī Popperī prōmōvet, cēnsuit contrā Russōs et Sīnēnsēs et omnēs tyrannōs strenuē agendum; fierī posse ut tertium bellum tōtīus mundī iam esse incohātum.  Omnēs videntur timēre, nē oeconomia tōtīus mundī corruat, nēve annōna per tōtum mundum, sīcut Taprobanae, dēficiat.

Nova lex dē sermōne Gallicō in Quebecō

Quebecēnsium senātus cēnsuit nōn nisi Gallicē esse negōtia agenda.   Qui in Quebecum immigrāverint, iīs nōn diūtius quam sex mēnsēs licēbit Anglicē loquī cum magistrātibus.  Quibus est negōtium et mercātus, eōs oportēbit magistrātibus dēmonstrāre sē omnia agere Gallicē.  Magistrātibus nova auctōritas datur ordinātra tēlephōnaque gestābilia capiendī excutiendīque, quō melius hominēs illēgitimē, id est Anglicē, loquentēs dēprehendantur.

Victōrius Orban extraordināriam auctōritātem sibi capit

Victōrius Orban, quartum creātus minister prīmārius Hungarōrum, auctōritātem statim sibi arrogāvit extraordināriam, quā prōvidēret nē quid dētrīmentī rēspūblica propter Ucrāīnōs nēve populus Hungaricus propter tōtīus mundī defectum mercium messiumque caperet.  Nova porro vectigālia in societātēs, quae dē auctō pretiō petroleī māius lucrum quam solitae erant faciēbant, et in domōs argentariās imposuit.

Furtum in gymnāsiō

Fūrēs in studiōrum Ūniversitātis gymnāsium Carverī nōmine dictum clam intrāvērunt et anulum hōrologiumque surripuērunt, quae tropaea et monumenta erant victōriae in ludō canistripilae, quam annō bis millēsimō duodecimō discipulī tulērunt.  Quae rapta sunt, ad quingentōs dollarōs constant; sed omnia quae fūrēs frēgērunt, ut anulum horologiumque auferrent, refecta sunt pretiō quinquāgiēns māiōre.  Ambigitur an sapientis sit vīlia tropaea in armārium vitreum longē cārius repōnere.