Audio

diē alterō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē alterō mēnsis Decembris
Loading
/

Pyrobolī in Hispāniā

Matrītī sēdēs lēgātiōnis Americānae per cursum pūblicum accēpit pyrobolum, quī vērō dētectus erat antequam dīrumperētur.  Custōs lēgātiōnis Ucrāīnēnsis vulnerātus est, cum pyrobolus illūc missus displōderētur; necnōn quattuor aliī pyrobolī missī sunt ministrō prīmāriō Hispanōrum et mīlitibus et fabrīs armōrum.  Incertum est, quis pyrobolōs mīserit, sed Ucrāīnēnsēs habent Russōs suspectōs.

Americānī in Cāmarūniā comprehēnsī

Trēs Americānī cīvēs, Claudius Chī et Franciscus Chenyī et Lah Nestōr Langmi, ab investīgātōribus Americānīs in Cāmarūniā comprehēnsī sunt atque coram iūdicibus accusātī auxilium pecūniārium latrōnibus seccessiōnis studiōsīs suppetitandī.  Nam ex annō bis millēsimō septimō decimō duae Cāmarūniae regiōnēs inter Cāmarūniam et Nigeriam sitāe, quārum sermō ūsitātus est Anglicus, cōnātae sunt sē ab aliīs Cāmarūniēnsibus Gallicē loquentibus sēiungere et suam condere rempūblicam, quam appellant Ambazōniam.  Trēs igitur Americānī, in Cāmarūniā nātī, Cāmarūniēnsibus abdūcendīs et pretiō redemptiōnis ex cognātīs Americānīs extorquendō magnam vim pecūniae congessērunt, quā insurgentibus Ambazōniēnsibus auxilium ferrent.  Etiam accūsantur coniurātiōnis ad arma lātam vastātiōnem īnferentia in terram aliēnam adhibenda.

Jiang Zemin diem obiit

Jiang Zemin, ōlim praeses Sīnēnsium, quī Sīnās dūxit ad līberiōrem formam mercātūs quae viam ad eam prosperitātem, quā Sericī nunc fruuntur, aperuit, diē Mercūriī vitam efflāvit.  Jiang Zemin praeside, Hongcongia dē manibus Britannōrum in Sīnās recepta est, et Sīnae in Sociātiōne Omnium Gentium Commerciō prōmōvendō ascriptae sunt, et religiō, quae Falun Gong  appellātur, prōhibita est.  Nuperrime, coram diurnariīs aliēnigenīs ēductus est ex aulā, ubi Xi Jinping tertium ad summum magistrātum est redditus.  Vīxit annōs sex et nōnāgintā.

Isabella dos Santos quaeritur

Isabella dos Santos, fīlia Iōsēphī Eduardī dos Santos, quī ab annō millēsimō nōningentēsimō septuāgēsimō nōnō usque in annum bis millēsimō septimō decimō nōmine tenus praeses, rē vērā tyrannus Angōliēnsium fuit, quaeritur ab Interpol, omnium gentium societāte praetōriā.  Nam tabulīs ab societāte illā rubrīs ēditīs custōdēs publicī per tōtum orbem terrārum rogantur ut eam inveniant et capiant et in diciōnem Angōliēnsium reddant.  Dos Santos enim accūsātur fraudis, pecūlātiōnis, dōnōrum acceptōrum, et pecūniae lavandae, id est orīginis pecūniae cēlandae.  Prō sē vērō dīxit diurnāriīs diē Martis iūdicēs sē persequī propter odium politicum.  Iōsēphus autem Eduardus pater peculātor fuit, quem successōrēs putant ad ducentiēs milliēs centēna mīlia dollarōrum sibi congessisse in patriā, ubi dimidia pars cīvium ad bīnōs dollarēs singulīs diēbus merēbant.

Nummī Gallicī surreptī

In Bavariā quadringentī trēs et octōginta nummī aureī, quōs Gallī, quī ipsōrum linguā Celtae appellantur, tertiō saeculō ante Christum nātum signāvērunt et archaeologī abhinc annīs trēs et vīgintī invenērunt, ūnā cum massā aurī rudis sunt ā fūribus ignōtīs sed mīrā subtīlitāte praeditīs sublātī.  Intrā enim novem minūta temporis puncta fūrēs, quī tōtīus regiōnis aditum ad rēte ūniversāle et ūsum tēlephōnōrum interrūperant nē custōdēs pūblicī furtum fierī cognōscerent, tōtam vim aurī sustulērunt.

Libanum sine praeside

Senātus Libanōrum octāvum diē Iōvis cōnatus est praesidem ēligere, quod octāvum in cassum cecidit.  Nam postquam Michāēl Aoun sextum annum summī magistrātūs complēvit atque auctōritātem dēposuit, senātōrēs inter fidēs et factiōnēs dīvīsī nequeunt cōnsentīre dē novō praeside sēligendō.  Diē Iōvis plūra suffrāgia inānia prō nullō candidātō dāta sunt quam prō ullō singulō; ūnus porrō senātor vidētur iocandī causā nōmen Lulae da Silva, quī nuper ēlectus est praeses Brasiliēnsium, suā in tabulā scripsisse.  Libanum pergit pessimam hūius vel priōris saeculī cladem oeconomicam patī, neque accipere poterit auxilium fiscāle ab argentāriīs tōtīus mundī nisi praeses ēlectus sit, quī corruptēlam cohibeat et oeconomiam reformet.

Hiems appropinquat

Autumnāle trimestre spatium acadēmicum ad fīnem perdūcitur: hodiē enim ultimae scholae celebrātae sunt, et restant tantum ultimae probātiōnes, quae proximā hebdomade subeundae sunt.  Nivēs iam ter caelitus cecidērunt, et dēnuō hāc nocte cāsūrae feruntur.  Hiemāle spatium acadēmicum diē quartō mēnsis Iānuāriī incipiet.