Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Hodiē, duodēvīcēsimō diē mēnsis Octōbris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.  Ultimō articulō temporis Johnson potuit suadēre Eurōpaeīs, quī negāverant sē dē novō pactō actūrōs, ut dē novō pactō agerent: quod pactum diē Saturnī senātus Britannōrum aut probābit aut, quod ter iam ēgit, improbābit. Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, iam prōfessus est sē nōn spectātūrum esse disceptatiōnem, quae in senātū Britannōrum habēbitur, sed ludum potius harpastī: Tōkiī enim certābunt Hibernī ac Neozēlandiēnsēs.

Dē rēbus Sȳriacīs

Tayyip Erdogan, praeses Turcārum, quī cum Michāēl Pence vice-praeside et Michāēl Pomēpiō ministrō rēbus exterīs Americānōrum, quī Turcīs sunt sociī, est collocūtus, moderātiōnis observandae causā cōnsēnsit indūtiās facere quinque diērum, quo facilius Curdī dē regiōne Sȳriacā, quam Turcae capere cupiunt, ēgrederentur.  Donaldus autem Tusk, qui conciliō Eurōpaeō praeest, negāvit indūtiās esse appellāndās sed postulātiōnem potius dēditiōnis; hortātus porrō est Turcās ut suās cōpiās dē Sȳriā dēdūcerent.  Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit impetum Turcicum esse īnsānum.  Proximā hebdomade Erdogan cum Vladimirō Putin praeside Russōrum et sociō regiminis Sȳrōrum colloquētur dē pāce inter Turcās et Sȳrōs compōnendā.

Dē Hongcongiā

Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsium, diē Mercuriī coacta est sollemnem ōrātiōnem coram senātū habendam intermittere et dērelinquere, cum senātōrēs, quī lībertātī favent, eam dē rostrīs explōderent atque in eam reclāmārent. Posteā illa in locō serēniōre et sēcūriōre ōrātiōnem ēdidit per spectāculum cīnēmatographicum.  Quā in ōrātiōne prōmīsit regimen actūrum, ut pecūnia pauperibus darētur quā conclāvia sibi invenīrent, atque ut novae īnsulae in marī Sīnēnsī et merīdiōnālī struerentur ubi novī vīcī aedificārentur.  Nōn autem cīvibus diu reclāmantibus respondit, quī cupiunt lībertātem, quā secundum foedus inter Sīnēnsēs et Britannōs pactum fruuntur, dēfendere, nē sub iugō Sīnēnsium tyrannidis opprimantur. Eōdem diē in Iacobulum Sham, reclāmātorem nōtum quī agit ut iūra hūmāna dēfendantur, impetum fēcērunt latrōnēs armātī malleīs aliīsque ferrāmentīs.  

Reclāmātōrēs poscunt ut rogātiō, quā, sī lātā esset, licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnsēs postulāre in suam diciōnem reddendōs, rīte tollātur; ut quaestiō habeātur dē vī ab custōdibus pūblicīs in reclāmātōrēs adhibitā; nē reclāmātōrēs tumultuōsī esse dīcantur; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur quod iūra sua tueantur; ut summus magistrātus omnēsque senātōrēs populārī suffrāgiō ēligantur.

Comitia Boliviāna

Boliviānī cīvēs suffragia sōlis diē ferent ad summum magistrātum ēligendum.  Īvānus Mōrālēs, quī tertium iam creātus erat praeses, negāverat sē velle quartum magistrātum petere postquam plēbiscītum prohibuerat nē dēnuō candidātus fieret; sed plēbiscītō ā iūdicibus sublātō, Mōrālēs nunc petit quartum creārī summus magistrātus.  Plēbiscītum dēmonstrāvit populum nōlle eundem hominem clavum reīpūblicae diū obtinēre, sed Mōrālēs plebis favōre fruitur, et factiōnēs oppositae sunt dīversiōrēs ac disiectiōrēs quam factiō Mōrālis, quae diū vīrēs sibi collēgit.

Cim Iong-un in monte sacrō equitat

 Jong-Un in monte sacrō equitat.

Cim Iong-un, tyrannus Corēānōrum Septentriōnālium, imāginēs dīvulgāvit in quibus ipse in Paectū sacrō monte equō albō īnsessus appāret.  Tālēs imāginēs anteā circumlātae erant antequam Cim audāciōra temptāvit: nam is annō bis millēsimō tertiō decimō imāginem suī montem ascendentis paulō ante ēdiderat quam iussit Iang Song-thaek patruum dē mediō tollendum, ac dēnuō annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, antequam coepit cum Coreānīs Merīdiōnālibus atque Americānīs dē pāce colloquī.  Fierī igitur potest ut Cim iussūrus sit suōs dēnuō experīmenta facere dē armīs atomicīs.  Etiam in Corēā Boreālī hāc hebdomade, pedilūsōrēs utrīusque Corēae inter sē certāvērunt, quod trīgintā annōs nōn actum erat; lūdus pedifollis adeō vehementer actus est, ut neuter grex posset ullum punctum ferre.