Rossellus sublātus
Ricardus Rossellus, summus magistrātus īnsulae Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, est populārī indignātiōne ac continuīs reclāmātiōnibus coactus magistrātū sē abdicāre. Īnsula illa Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, etsī intrā fīnēs Americānōrum iacet, nōn tamen inter cīvitātēs numerātur sed suī iūris ac vectīgālibus absolūta est et lībertāte fruitur. Sed cīvēs populāribus suffrāgiīs regimina corruptissima identidem sibi ēlēgērunt, quae grande aes aliēnum contraxērunt. Quod fōmentō fuit reclāmātiōnī; scintillae autem, quā īra populī est incēnsa, fuērunt magistrātuum epistolia et brevia nuntia tēlephōnica superbiā bīlīque abundantia quae in manūs diurnāriōrum dēvēnērunt et sunt dīvulgāta. Rossellō sublātō ambigitur quis in ēius locum successūrus sit, praecipuē quod reclāmātōrēs nunc omnibus magistrātibus īnfestī inimīcīque in succēdāneōs, quī fierī possunt, iam reclāmant.
Pergunt Hongcongēnsēs reclāmāre
Hongcongiae, contrā reclāmātōrēs, quī solent sibi vestēs atrās induere, novī et albīs vestibus indūtī sēsē oppōnunt: quī putantur inter triadēs numerārī. Triadēs enim appellantur societātēs latrōnum quī ferē eōdem mōre, quō mafiōsī Ītalī, officia scelesta inter sē dīvīdunt quō māius lucrum sibi extorqueant. Nunc, ut etiam inter reclāmātiōnēs annō bis millēsimō quartō decimō habitās, triadēs, praecipuē 14K et Wo Shing Wo, videntur condūctae esse ut vim in reclāmātōrēs inferrent. Nēmō comprehēnsus est, cum custōdēs pūblicī nōn advēnissent nisi postquam triadēs iam aufūgissent.
Sīnēnses commūnistae, quī anteā prohibuērunt nē suī cīvēs imaginēs vidērent reclāmātiōnum, nunc tumultūs suīs ostendunt, cum reclāmātōrēs apertissimē regimen Sīnēnsium respuerint et pigmentō līverint emblēma tyrannidis quō sedēs lēgātī ornātur. Volunt enim Sīnēnsēs īram suōrum incitāre in Hongcongēnsēs. Itaque quodcumque in Weibō vel in aliīs forīs ēlectronicīs contrā Hongcongēnsēs dīcitur, idem ā cēnsoribus probātur, quamquam nōn licet ex alterā parte prō Hongcongēnsibus loquī.
Diē Veneris strenuē reclāmātum est in āēroportū, quī inter decem totīus orbis terrārum frequentātissimōs numerātur.
Nova portōria in vīna Gallica impōnenda
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, mīnātus est sē nova portōria in mercēs Gallicās impositūrum, praecipuē in vīnum, quod etiam īnferiōris nōtae esset quam vīnum Americānum. Nam Gallī nova vectigālia indīxērunt in magnās societātēs quae novissimīs artibus et scientiā ēlectronicā vītam hominibus omnium gentium reddunt faciliōrem. At, cum tālēs societātēs ferē omnēs sint Americānae, nullae vērō Gallicae, videntur Gallī velle iniūriam facere Americānīs et lucrum dē sudōre aliēnō. Itaque nova portōria prōpōnuntur.
Novī magistrātūs in Britanniā
Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīne loquitur, rīte creātus est summus magistrātus Britannōrum et in locum Terēsiae Maiae successit. Ille plūrimōs magistrātūs dīmīsit et suōs prōmōvit.
Quamquam intrā trēs mēnsēs Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra esse fertur, nihilōminus lēgātī Eurōpaeī negant ullam diem esse dictam quā ipsī cum lēgātīs Britannīs colloquantur dē foedere vel cōnsiliō quōdam paciscendō, nē commercium inter Britannōs et Eurōpaeōs sīc agātur ut inter Eurōpaeōs et omnēs aliās gentēs agitur. Ex alterā parte Americānī prōmittunt sē statim post Brexitum novum foedus ad commercium prōmōvendum cum Britannīs pactūrōs, quod foedus ab annō bis millēsimō septimō decimō parātur.
Britannōrum factiō līberālis et populāris, quae comitiīs tam mūnicipālibus quam Eurōpaeīs nūper habitīs novō vigōre fruitur, sibi praefēcit Iōannam Swinson, quae prōmittit sē operam datūram, nē Britannī ab Ūniōne Eurōpaeā dēsciscant. Ad illam factiōnem trānsfūgit Chuca Umunna, quī anteā ad Gregem Absolūtum Rēbus Mūtāndīs ā factiōne Opificum trānsfūgerat. Grex ille Absolūtus, quī ideō conditus est ut Ūniōnī Eurōpaeae favēret, nunc adeō collābitur ut omnēs adiūtōrēs atque amanuēnsēs praeter ūnum sint dīmīssī.