Audio

11º diē mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
11º diē mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Shinzō Ābē in Eurōpā

Shinzō Ābē, minister prīmārius Iāpōnum Eurōpam visitat, ubi diē Mercuriī cum Marcō Rutte ministrō prīmāriō Batāvōrum collocūtus est, praecipuē dē rē Britannicā. Nam metuunt multī mercātōrēs Iāpōnicī nē Britannī dē Ūniōne Europaeā dēsciscant sine cōnsiliō certō, quō liceat negōtiātōrēs suās mercēs prīmum in Britanniam, deinde sine portōriīs aliīsque difficultātibus in Eurōpam vehere. Iāpōnēs enim et Batāvī plūrēs mercēs aliīs gentibus vendunt quam omnēs aliæ gentēs præter Sinēnsēs, Americānōs, Germānōs, quārē commercium et Iāpōnibus et Batāvīs maximī momentī habendum est. Uterque igitur magistrātus prōmisit sē quodcumque posset factūrum, ut Theresia Maia in senātū Britannōrum prævalēret. Diē quīntō decimō senātōrēs id cōnsilium, quod Maia cum Ūniōne Eurōpaeā pacta est, aut probābunt aut spernent.

De “tunicīs galbīnīs”

Pergunt Gallī tunicīs galbīnīs indūtī in Emmanuel Macron praesidem Gallōrum reclāmāre.  Queruntur enim tribūta, quae praeses dē populō poscit, efficere ut opificēs dē plebe suās famīliās vix alere possint, dum dīvitēs dītēscant.  Chantal Jouanno, ā magistrātibus Gallōrum sēlecta quae, modō adhūc incertō, disceptātiōnem totīus Galliae dē reclāmātōrum querimōniīs moderārētur, eō mūnere sē abdicāvit, cum dīvulgātum esset ferē quindecim mīlia nummōrum Eurōpaeōrum singulīs mēnsibus eī dē fiscō pūblicō solvī.  Tantam enim mercēdem magistrātuī tribuī aegrē tulērunt opificēs suīs dē angustiīs reclāmantēs.

Ūniō Eurōpaea posthabita

Americānōrum ministerium exterīs negōtiīs praepositum ordinem praecedentiae nuper mutāvit et lēgātō Ūniōnis Eurōpaeae adēmit eam dignitātem, quae cīvitātibus superānīs seu gentibus suī iūris concēditur. Secundum illum ordinem praecedentiae statuitur quī lēgātī ad quās cēnās invītentur, ubi lēgātī inter caerimōniās sedeant, et multa alia quae inter munditiās ac fastīdiōsam urbanitātem lēgātōrum magnī momentī habentur.  Annō bis millēsimō sextō decimō Ūniō Eurōpaea coepit eādem dignitāte fruī ac vērae nātiōnēs; nunc vērō Ūniō Eurōpaea ūnā cum Ūniōne Africānā post singulās cīvitātēs posthabētur. Bruxellīs īra orta est nōn sōlum quod Americānī videntur Ūniōnem Eurōpaem parvī facere, sed etiam quod ipsī Bruxellēnsēs nullā epistolā certiōrēs factī sunt ordinem esse mūtātum dignitātemque Ūniōnis Eurōpaeae esse dēminūtam.

Instrūmenta Americāna saxa caelestia vīsitant

Americānōrum instrūmentum explōrātōrium, quod Novī Orbēs Fīnientēs vocātur, Ultimam Thūlēn, corpus saxeum et remōtissimum omnium, quae vehicula ab hominibus facta umquam praeterīvērunt, vīsit atque imāginēs eius ad Tellūrem remīsit.  Eōdem tempore aliud instrūmentum, quod dīcitur OSĪRIS-REx, ad Bennū  astēroidem, id est saxum quod sīcut planēta circum sōlem orbēs lustrat, pedetemptim sed etiam cocleātim appropinquat.  Annō proximō aut paulō posteā OSĪRIS-REx in Bennū descendet, ut inde māteriam capiat, et ad Tellūrem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō regrediētur.

Nova sīcerica taberna aperta

Timotheus Alexander, quī, cum tympanīs caneret in mūsicōrum grege quī “Prīmus” appellātur, sub nōmine Herbertī innōtuit, novissimam tabernam instituit sīcericam ubi sīcera seu pōmācium, id est vīnum mālinum, parātur et venditur.  “Herbertī Sīcera,” ut taberna dīcitur, quarta est Bellinghamiæ: nam exstant aliæ tabernæ quibus nōmina sunt “Lūna Mellea” et “Gīgantēs Perditī” et “Bellinghamēnse Cōnsortium Sīcericum.”  Vasintōnia enim cīvitās præcipuē nōta est propter māla seu pōma.  Herbertus eiusque uxor, Shama, laetī praedicant omnia, quae ad sīceram suam parandam adhibentur, ē Vasintōniā orirī: nē fermentum quidem neque manūbria epitoniōrum doliīs infixōrum ab aliīs terrīs empta esse, sed omnia esse Vasintōniāna.