Audio

18º diē mēnsis Iānuāriī

18º diē mēnsis Iānuāriī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 3:58
 
1X
 

Caesar Baptista comprehēnsus

Latrō Ītalus, quī inter tumultuōsōs vīcēsimī saeculī annōs quōs Ītalī plumbeōs appellant, duōs custōdēs publicōs et gemmārium et lanium percussit, cum terrōrem populō incuteret Communismī fovendī causā, diē huius mēnsis duodecimō expulsus est ē Boliviā, unde in diciōnem Ītalōrum est trāditus. Ā iūdicibus damnātus vincula rūperat et Ītalōs fūgerat annōs quadrāgintā, quōrum ferē vīgintī annōs in Galliā habitāvit sub tūtēlā Franciscī Mitterrand; deinde tredecim annōs in Brasiliā, ubi Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā et Dilma Rousseff eum tuēbantur; postrēmō in Boliviam fugā clandestīnā irrepsit.  Omnēs reliquōs suae vītae diēs in carcere Ītalicō dēget. 

Tumultūs in senātū Britannōrum

Senātōrēs Britannōrum sinunt Theresiam Māiam pergere summum magistrātum inter Britannōs obtinēre, sed id cōnsilium vehementer sprēvērunt, quod cum Europaeīs illa pacta erat quō facilius Britannī dē Ūniōne Eurōpaeōrum dēsciscerent.  Prīmum, diē Martis, cum senātōrēs cōnsilium dēsciscendī abnuerent, Theresia Maia maiōrem clādem in senātū accēpit quam ullus minister prīmārius ex annō millēsimō nōningentēsimō vīcēsimō quarto: cum nōn sōlum adversāriī sed etiam centum senātōrēs suae factiōnis suffrāgia contrā suum cōnsilium dedissent.  Deinde, diē Mercūriī, Jēremīas Corbyn, dux adversāriōrum, rogāvit utrum dē Theresiā sēnātūs fīdem ac fīdūciam habēret, an clāvus regnī sit alterī, fortasse sibi, trādendus: sed ūndēvīgintī suffragiīs Maia superāvit aemulōs.

Praefectus Dantiscō occīsus

Paulus Adamowicz, praefectus Dantiscō in Polōniā, in scaenā, coram mīlibus cīvium ad carmina audienda congregātōrum, occīsus est ā sīcāriō pugiōne armātō.  Sīcārius ille, quī latrōciniī damnātus annōs in carcere dēgerat, in scaenā stāns ad populum contiōnātus est nōmen sibi esse Stephanum; sē innocentem in carcere sēdisse; sē torsum esse ā factiōne Cīvicā, quārē Adamowicz esse mortuum. Adamowicz, quī ā factiōne Cīvicā dēscīverat, sexiēns ā saeculō vīcēsimō exeunte suffragiīs populāribus praefectus erat Dantiscō.

Graecī propter fīnitimōrum nōmen dīviduntur

Alexis Tsipras, minister prīmārius Graecōrum, dēmonstrāvit sē fīdūciā fruī senātōrum Graecōrum, postquam fīnitimī, quī sēsē Macedonēs appellāre solēbant, nōmen suum mūtāverant et coeperant sē Macedonēs Boreālēs vocitāre.  Minister enim patriae dēfendendae praepositus, Panos Kammenos nōmine, mūnere sē abdicāvit et nuntiāvit sē nōn iam posse regiminī favēre, quia aliī ministrī nōn obstārent quin fīnitimī nōmine ūterentur Macedonum. Intrā Graecōrum fīnēs altera est regiō quae Macedonia esse dīcitur, et sunt inter Graecōs quī metuant nē fīnitimī, sī nōmen sibi cēperint, terram quoque capere velint.  Tsipras vērō conātur nōmine concēdendō pācem inter gentēs conciliāre.