Audio

diē 9º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 9º mēnsis Martiī
Loading
/

Americānī et Corēānī Septentriōnālēs dē pāce agunt

Donaldus Trump, præsēs Americānōrum, nuntiāvit sē cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium mēnse Mājō conventūrum esse dē pāce inter Corēās duās conciliandā.  Legātī Corēānī merīdiōnālēs, quī cum tyrannī ēmissāriīs diū collocūtī sunt, referunt Kim Jong-un dīcere sē velle arma atomica trādere prō pāce et prosperitāte. Nullus præsēs Americānus ante Donaldum ullum tyrannum Corēānum et Septentriōnālem convēnit.

Dē comitiīs Ītalōrum

Suffrāgiīs Ītalōrum lātīs numerātīsque, incertum manet quæ factiōnēs regnātūræ sint in Ītaliā.  Factiō populāris, quam quidem sē appellat, cūjus erant pristinī ministrī prīmāriī Paulus Gentilōnius et Henrīcus Letta et Matthæus Renzius, est auctōritāte adeō dēminūta, ut nulla spēs salūtis videātur Renziō restāre.  Factiō vērō Quinque Stellārum tertiam partem suffrāgiōrum accēpit, et partēs dextræ, inter quās numerantur factiōnēs Liga (ōlim Liga Septentriōnālis) et Fortitūdō Ītalica et Fratrēs Ītaliæ appellātæ, etiam tertiam partem accēpērunt.  Quis igitur futūrus sit summus magistrātus, et quæ factiōnēs quālem concordiam inter sē invenīre potuerint ut regimen quoddam compōnant, parum liquet. Ūnum autem certum vidētur: vidēlicet Ītalōs in suum statum et condiciōnem, et præcipuē in suōs pristinōs magistrātūs, īrāscī propter ēgestātem, quam juvenēs quæstū carentēs patiuntur, et propter numerum migrantium, quī in Ītaliam nuper confluxērunt.

Palātium Cæleste dē cælō dēlabitur

Tiangong, seu Palātium Cæleste, Prīmum, id est prīma Sinēnsium stātiō quæ circā tellūrem orbēs lustrat, mēnse Martiō exeunte aut Aprīlī ineunte ad terram dēcidet.  Ōlim sperāvērunt Sinēnsēs fore ut possent ē longinquō ēmissiōnibus radiophōnicīs imperāre stātiōnī quæ sē in mare Pācificum præcipitāret, sed annō bis millēsimō sextō decimō stātiō mandātīs radiophōnicīs obœdīre dēsīvit.  Quamvīs igitur doctī, cultōrēs Ūraniæ mūsæ nēsciunt in antecessum vāticinārī utrum in mare an in terram dēlapsūrum sit Tiangong Prīmum.

Carolus Vīnson nāvis Americāna ad Vietnāmiam appulit

Americānōrum nāvis, cui nōmen Carolus Vinson, prīma est nāvis aëroplanīgera quæ post bellum Indosinēnse in Vietnāmiā commorātur.  Vietnāmēnsēs Sinēnsium cōnsilia timent quibus illī īnsulas Spratleiānās, quas Vietnāmēnsēs sibi jūre vindicant sed Sinēnsēs possident et castrīs muniunt, et mare īnsulās circumjacēns capere conantur; porrō Vietnāmēnsēs sperant Americānōs posse Sinēnsium cōnātūs restringere.  Nautæ Americānæ quinque diēs Danangæ et in lūdīs cum Vietnāmēnsibus certābunt et orphanōs seu puerōs orbōs visitābunt.

Bellinghamia ob caffēāriam pōtiōnem notissima

Commentāriī Nātiōnālēs et Geōgraphicī Bellinghamiam referunt inter urbēs numerō cīvium minōrēs sed caffēā seu pōtiōne Arabicā notissimās.  Dīcunt Bellinghamiam esse paradīsum lītorālem ubi æstāte in marī licet cētōs cōnspicere, hieme dē montibus nartīs prōlabī, tōtō autem annō poscere caffēam lentē stillantem.  Ūnā cum Bellinghamiā etiam referuntur Honolūlū īnsulārum Havaiānārum, Boulder in Colōrātō cīvitāte sīta, Carolinopolis in Virgīniā, necnōn aliæ urbēs propter tam pōtiōnēs quam studia acadēmica laudandæ.