Audio

diē 2º mēnsis Martiī

diē 2º mēnsis Martiī
Nuntii Latini 2018

 
 
00:00 / 4:41
 
1X
 

Xī Jinping terminum suæ auctōritātis tollere temptat

Xī Jinping, sine æmulō gubernātor reīpublicæ Sinēnsium, senātuī prōposuit ut lex, quā prohiberētur nē quis summus magistrātus ter creārētur, abrogārētur.  Quā sublātā, licēbit Jinping in perpetuum regnāre.  Lū Kang, ōrātor ministeriī exteriīs negōtiīs præpositī, diurnāriīs explīcāvit prōpositum factum esse “secundum novam rērum condiciōnem et mōrem socialismī, charactēre Sinicō insignis, in nōvā ætāte sustentandī excolendīque.”  Regiminis cēnsōrēs jam cœpērunt locūtiōnēs, ut “vīvat rex” et “ad solium ascendit,” ut quibus tyrannis adumbrārī videātur, ā nuntiīs epistolīsque dēlēre, sed etiam omnem mentiōnem Winnie illīus Pū, ursī pinguis et fictīciī quōcum nōnnullī cīvēs Sinēnsēs cōnferunt Xī Jinping.

Winnie ille Pu cum Xi Jinping conparatur.

Winnie ille Pu cum Xi Jinping nonnumquam comparātur.

Guillielmus Graham vītā dēfunctus

Inter mātūtīnās priōris diēī Mercūriī hōrās, Guillelmus Graham, quī et pastor præsidum et pontifex prōtestantium apud Americānōs vocābātur, in Dominum obdormīvit.  Quem cōnsuluērunt omnēs præsidēs ab Harriō Trūman usque ad Barācam Ōbāmam, is etiam precibus inaugurātiōnis et Guillielmum Clinton et Georgium Bush patrem benedīxit necnon assiduīs colloquiīs suāsit Georgiō Bush fīliō, antequam præsēs est creātus, ut ab omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstinēret.  Contiōnibus sermōnibusque in centum octōginta et quīnque terrīs habitīs ad trīciēs centēna mīlia hominum ad fīdem Christiānam et Ēvangelicam convertisse existimātur.  Vīxit annōs nōnāgintā et novem.

Cȳrillus Ramaphōsa

Jacōbō Zūmā dē summā auctōritāte dēpulsō Cȳrillus Ramaphōsa creātus est præsēs Africæ Merīdiōnālis.  Ramaphōsa, jūris perītus et inter dītissimōs cīvēs numerātus, etiam collēgium fossōrum seu metallāriōrum condidit et inter dominōs fuit fodīnārum platineārum.  Inter alia, Ramaphōsa vult agrōs ab agricolīs, quī nunc eōs possident, in pauperum diciōnem transferre.

Salmō Atlanticus lēgibus interdīcendus

Senātus Vasintōniēnsium novam lēgem tūlit in salmōnēs Atlanticōs, quōs nōnnullī piscātōrēs etiam ad mare Pācificum lucrī causā pascunt et colunt.  Nam post ducenta mīlia Atlanticōrum salmōnum nuper dē rētibus piscātōrum ēlapsa, cīvēs cœpērunt sollicitārī nē in perīculum venīrent salmōnēs Pācificī.  In Vasintōniā præcipuē in pretiō habentur Pācificī piscēs quī līberē vagantur et bīnīs nōminibus dīcuntur, ut Chinook seu Regiī, Cōhō sīve Argenteī, Gibbī seu Roseī, Sūcæ seu Rubeī.  Atlanticī tamen, quī nullō aliō nōmine perhibentur, tamquam pecudēs in rētibus piscīnīsve coluntur.

Bellinghamēnsēs polypō valedīcunt

Bellinghamēnsēs nōn sine tristitiā Mazuī, polypō gigantī et Pācificō, valēdīxērunt.  Mazus enim mēnse Jūniō ad Bellinghamēnse institūtum marīnīs animantibus exhibendīs advēnit, quō tempore fuit tantum quattuor pondō et animōs pellexit præfectōrum institūtō, quibus oblectāmentō fuit polypī alvum digitō scalpere.  Nunc vērō, multīs cancrīs pastus, pondō vīgintī et longitūdine duodecim pedum Mazus inter īnsulās Sanctī Jōannis, quæ inter Vasintōniam et Vancuverium īnsulam jacent, plēnā fruitur lībertāte, ut nātūra genetrix omnibus suīs intendit.