Audio

diē 2º mēnsis Februāriī

Fīnēs Reīpūblicae Quibusdam Aliēnīs Clausī

Diē Veneris ēdīxit Donaldus Triumphus, novus praeses Americānōrum, ut omnēs aliī profugī diēs centum et vīgintī, Sȳrī autem in perpetuum arcērentur. Interdīcitur porrō nōnāgintā diēs nē quis Persa nēve Chaldaeus nēve Libycus nēve Somāliēnsis nēve Sudāniēnsis nēve Iemenīta Arabiae Fēlīcis in fīnēs Reīpūblicae admittātur.

Diē autem Sāturnī Annula Donnelley iūdex Neoeborācēnsis iniunxit nē hominēs ēdictō prohibitī sed in āeroportibus Americānīs iam ingressī dēportārentur, quamquam eōsdem nōn admīsit in Rempūblicam: quārē prohibitī aliēnī, quī in āeroportibus iam opperiēbantur, ā custōdibus dētinēbantur. Robertus porrō Ferguson, Vasintoniae cīvitātis administer reī iūridicae, prōmisit sē coram iūdicibus gestūrum esse ut Triumphī dēcrētum abrogētur.

Triumphō respondet Iustīnus Trudeau

Etiam diē Saturnī Iustīnus Trudeau, prīmārius minister Canadēnsium, affirmāvit omnēs profugōs ē prœliō, terrōre, persecūtiōne, exceptum irī in Canadā.

At diē īnsequentī vir Quebecēnsis vigintī et sex annōs nātus, Alexander Bissonnette, fertur strāgem fēcisse in meschītā sīve templō Mahometānōrum: sex interfēcisse, nōnnullōs aliōs vulnerāvisse.

Inquīritur in Franciscum Fillon

In Galliā inquīritur an Franciscus Fillon, factiōnis Rēpūblicānae candidātus quī summum magistrātum Gallōrum sibi ambit, uxōrem līberōsque pūblicō impēnsō dītāverit. Pēnelopa enim Franciscī uxor pūblicum salārium āmanuēnsis accēpit sed annō bīs millēsimō septimō coram diurnāriīs nēgāvit sē umquam munere Franciscō functam esse adiūtrīcis. Populāris igitur opīniō nunc vidētur Emmanuel Macron et Marīnam Le Pen antepōnere Franciscō Fillon.

Dē tabācō prohibendō

Senātōrēs Vasintoniēnsēs nunc rogant an lēgibus prohibendum sit nē quis nisi post vīcēsimum vītae annum tabācum emat. Sīc annus vīcēsimus et prīmus est adulēscentibus exspectandus ut vīnum cervisiamve emant vel etiam cannabim, cūius ūsus in Vasintoniā cīvitāte lēgibus permittitur; sed tabācum etiam illīs, quī tantum duodēvīgintī annōs sunt natī, hodiē venditur.

Camēlus Bellinghamiae nāta

Bellinghamiae nāta est camēlus dromedāria, Fannia nōmine. Quamquam Vasintonia magis nōta est ob equōs, quī persultant pābula laeta, vīgintī tamen camēlī, quōrum nonnullī dromedāriī, aliī Bactriānī sunt, Bellinghamiae versantur in hortīs. Mīrum forsitan audītōribus videātur camēlōs in regiōne boreālī vīvere ubi nivibus hiemālibus montēs obruuntur; sed ossa animālium, quae quasi proavī camēlōrum fuisse habentur, inventa sunt in Canadā, unde doctī hominēs suspicantur camēlōs prīmum ortōs esse nōn in harēnīs Africae Asiaeque sed in terrīs novī orbis terrārum frīgidiōribus quam est Bellinghamia.