Audio

diē duodecimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodecimō mēnsis Novembris
Loading
/

Dē rēbus Haitiānīs

Americānōrum administer rērum exterārum hortātur ut omnēs Americānī, qui quidem in Haitiā maneant, dē illā terrā fugiant.  Nam adeō labefactī videntur magistrātūs, et tantopere pollent latrōnēs, ut lēgēs nihil valēre videāntur.  Sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis vinculīs latrōnum tenentur.

Americānī dē Aethiopiā dēdūcuntur

Americānōrum ministerium rēbus exterīs praepositum ēdīxit ut Americānī in Aethiopiā versantēs quam prīmum proficīscerentur, cum regimen Aethiopicum ruitūrum vidērētur.  Tigrāiēnsēs atque aliī factiōsī, quī bellum cīvīle in magistrātūs Aethiopicōs gerunt, vīrēs suās foedere coniunxērunt Vasintōniae in capite Americānōrum, ut ūnā vōce peterent nē Americānī auxilium darent Aethiopibus.  Sed cīvibus Tigrāiēnsibus fames imminēre putātur.  Aethiopēs ipsī, quibus dux est Abiy Ahmed Nōbeliānō praemiō pācis honestātus, prōhiben t nē Cōnsociātiō Omnium Gentium nēve aliae societātēs cibōs medicāminaque hūmānitātis causā praebentēs auxilium cīvibus Tigrāiēnsibus ferant.  Centēna mīlia hominum domīs suīs expulsōrum vel in Aethiopiā vel trāns fīnēs in Sūdāniā versantur.

Eurōpa in perīculō

Argentorātī Jōsēphus Borrel Fontelles, Ūniōnis Eurōpaeae altus lēgātus rēbus exterīs et secūritātī praepositus, nuntiāvit Eurōpam in perīculum dēvēnisse, ut quae praeter vīgintī et septem exercitūs, quōs singulae gentēs Europaeae habērent, nullum habēret exercitum.  Itaque oportēre omnēs gentēs Eurōpaeās cōnsentīre dē novā legiōne—quīnque mīlibus mīlitum—Ūniōnis Eurōpaeae cōnstituendā.  Circum fīnēs Ūniōnis esse terrās quibus regimina dēlabī; Ūniōnī placēre mundum Kantiānum cum in mundō esset Hobbesiānō, cūius multilaterālismus ovium lupīs variā cēderet nātūrā.

Rūthēnia Alba Eurōpae mīnātur

In gelidā terrā nullīus inter Rūthēnōs Albōs seu Belorussōs et Polōnōs nunc versantur mīlia migrantium, quōs Rūthēnī Albī per suās saepēs trūsērunt, et Polōnī suīs ā fīnibus arcent.  Quī inter fīnēs versantur, ē terrīs Mahometānīs profectī cōnantur in Ūniōnem Eurōpaeam migrāre, saepe per Turcārum vel Ucrainōrum terrās, et multī magnam pecūniam solvērunt ut tūtī sed illēgitimē in Eurōpam per Belorussiam intrārent.

Ūniō Eurōpaea accūsat Alexandrum Lucasencō, tyrannum Belorussōrum, auxiliī migrantibus suppeditandī, quī in fīnēs Eurōpaeōrum cupiant contrā lēgēs intrāre.  Coram Consociātiōne Omnium Gentium lēgātī Estōnī, Gallī, Norvēgī, Americānī et Britannī questī sunt Belorussiam ideō migrantibus auxilium suppeditāre ut aliās terrās et fīnēs Ūniōnis Eurōpaeae redderet dēbiliōrēs, quibus Dēmētrius Polyanskius, lēgātus Russicus, respondit occidentālēs gentēs convīcium sibimet ipsīs facere velle vidērī inhospitālitātis dēdecus cōnfitendō.  Prō suā parte Lukashenko Polōnōs improbāvit et rogāvit quid dē Polōnīs et Lettonibus hieme fieret, sī Rūthēnī Albī prōhibuissent nē petroleum in Eurōpam importārētur.

Seattlēnsēs anxiētāte labōrant

Administrī pūblicī, quī populum numerant et dē populō ēiusque sententiīs inquīrunt, referunt Seattlēnsēs maximē omnium cīvium anxiētāte labōrāre.  Plūs quam dimidia pars cīvium percontantibus dē animō respondit sē nōn ūnō vel alterō diē sed saepe in mēnse angōre afficī.  

Diēs Caelibum

In Sīnīs undecimus diēs mēnsis ūndecimī, id est Novembris, propter iterātōs numerōs singulōs caelibibus dīcātus esse habētur, et Sīnae caelibibus abundant, quārē diēs ille omnium maximō fruitur commerciō.  Alibāba societās mercātōria, quamvīs regulīs et suspiciōne magistrātuum Sīnēnsium impedīta, mercēs nihilominus vendidit quārum pretium ad octōgintā quattuor billiōnēs nummōrum Americānōrum attigit.  Diurnāriī vērō Sīnēnsēs, quī in actīs Secūritātis Diurnīs dictīs vōcem magistrātuum proferunt, dīxērunt illō diē nōn dēbēre mercātum sed scientiam artēsque novās laudārī: mercātum vulgārem parum cum mōribus Sīnēnsibus congruī.

Dracō in caelō

Novum vehiculum caeleste, quod Dracō vocitātur, ad omnium gentium Statiōnem Caelestem pervēnit tūtum atque incolume.  Quattuor astronautae in caelum missī sunt, vidēlicet Matthias Maurer, Eurōpaeus, et Thomas Marshburn et Rex Charī et Caelia Barron, Americānī.

Discipulus periit

Absalon Acosta, discipulus Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis, diē Veneris Houstōniae in Texiā cīvitāte cum octō aliīs iuvenibus, spectātōribus concentūs mūsicālis, periit.  Nam inter festa Astrōworld dicta, prope scaenam ubi crēbriōrēs erant spectātōrēs quam ut tutī essent, subitus concursus factus est, et quī in concursū dēlapsī erant etiam concalcātī sunt ab aliīs spectātōribus.  Absalon vīxit annōs ūnum et vīgintī.

Audio

diē quīntō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō mēnsis Novembris
Loading
/

Dē Haitiā

In Haitiā, sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis adhūc captīvī tenentur ā latrōnibus, quī magnum pretium redemptiōnis poscunt.  Aliī lātrōnes, quibus dux est Jacobulus Cherizier, hortantur tam Americānōs quam Societātem Omnium Gentium ut lēgātos revocent donec Ariēl Henry, quī priōre praeside percussō et praesidis et ministrī prīmāriī muneribus ūnus fungitur, omnibus officiīs et honōribus sē abdicet.

Aethiopia

Abiy Ahmed, Aethiopum summus magistrātus et abhinc duōbus annīs Nōbeliānō pācis praemiō ornātus, cīvēs suōs hortātus est ut arma sūmerent et Neanthopolim, quae vulgō Addīs Ābaba vocitātur, defenderent contrā Tigrāiēnsēs. “Nos,” inquit, “istōs hostēs sanguine ossibusque sepeliēmus et glōriam Aethiopiae dēnuō magnam faciēmus.”  Nam Tigrāiēnsēs, sēditiōsa gēns quae prōvinciam septentriōnālem incolit, bellum cīvīle tam fortiter gerunt, ut etiam Neanthopolim caput Aethiopum capere posse videantur.  Dē hoc bellō Societas Omnium Gentium novum libellum ēdidit, quō ex omnī parte feruntur iūs bellī esse violātum et scelera contra humanitātem ipsam esse patrāta.

Kīshida Victor

Suffrāgiīs in Iāpōniā lātīs, factiō Līberālis et Populāris, cūius est Kīshida Fūmiō minister prīmārius, mājōrem partem cūriae retinet.  Ākira vērō Āmarī, sēcrētārius generālis factiōnis Līberālis et Populāris, sēdem suam perdidit.  Suffrāgiīs lātīs et numerātīs, Kīshida, ut quī populārī fāvōre fruātur, cupit magnam pecūniam impendere tam cōpiīs mīlitāribus rōborandīs quam discrīmen inter dīvitēs et pauperēs dēminuendum.  Sed etiam nova factiō Iapōnica Rēbus Novandīs dicāta, quae prope Osacam praecipue pollet, ter tulit numerum senātōrum quam anteā habuerat. 

Nāvis Britannica līberāta

Cornēlius Gert Jan, nāvis piscātōria quam Gallī nautae iniustē cēperant, līberāta est ā iūdice Gallō atque rursus ad Britanniam nāvigāvit.  Gallī inter alia, quae ad bellum mercātōrium dūcere potuērunt, nāvem cēpērunt ut auctum iūs piscāndī sibi poscerent.  Nam omnium piscium, quī in marī Britannicō capiuntur, in Ūniōne Eurōpaeā cōnsūmitur pars maxima.

Nova studia Hongkongēnsia

Hongkongiae, ubi Sinēnsēs fīnem in reclāmātiōnēs et in spem populāris formae reīpūblicae imposuērunt, discipulī in studiōrum ūniversitātibus dē lēgibus, quibus regimen suam salūtem tuētur, discere cōguntur.  Oportet novōs discipulōs posse perīcula agnōscere quattuor generum: quid sit sēditiōnem seu sēcessiōnem facere, quid sit cīvēs subvertere mōrēsque corrumpere, quid sit terrōrem prōmōvere, et quid sit collūdere cum aliēnīs.  Exempla perīculōrum sumuntur dē sēdātīs reclāmātiōnibus.

Speculātōrēs Russicī in Germāniā

In Speculō actīs Germanicīs nuntiātus est vir, quī mortuus extra lēgātī sēdem Russicam mēnse Octōbrī repertus esset, nōn sōlum speculātor Russicus fuisse sed etiam fīlius alterīus virī speculātōribus praefectī.  Vir, quem custōdēs pūblicī prīmā lūce diē ūndēvīcēsimō mēnsis Octōbris invēnērunt nec suscitāre potuērunt, vidēbātur dē summā lēgātiōnis aedium contignātiōne dēcidisse; quod Russī ipsī dīcunt tragicum cāsum fuisse.

Dē Kim Jong-un et cygnīs nigrīs

Secundum occultōs speculātōrēs Cōrēae Merīdiōnālis, Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, coepit valetūdinem suī ipsīus corporis et salūtem pūblicam prōmōvēre.  Nam tyrannus ille ōlim corporis crassitūdine ēgregius putātur quadrāginta quattuor pondo perdidisse; et novam et salūbriōrem ratiōnem vivendī nunc sequī nōn propter ullum morbum (immō etiam saepius coram conspicitur quam annīs priōribus) sed quō pulchrior sibi suīsque videātur.  Item abhinc duōbus annīs coepērunt Cōreānī pervestigātōrēs medicī cygnōs nigrōs pascī, ut cūius carō magnam vim prōteīnī et vītāminōrum offerre vel etiam posse cancrem arcēre dīcerētur. Aliī autem dīcunt, fīnibus prae metū luis corōnāriae clausīs, commerciō cum Sinēnsibus interdictō, famem Cōrēānīs Setptentriōnālibus impendere.

Audio

diē ūndētrīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē ūndētrīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Dē Haitiā

In Haitiā, Americānī et Canadēnsis, quōs latrōnēs cēpērunt, adhūc tenentur captīvī.  Aliī latrōnēs prohibent, nē quis Haitiēnsis possit petroleum emere; sed prōmittunt sē discessūrōs sī Ariēl Henry, minister prīmārius, magistrātū sē abdicāverit.  Quod etiam petit Jōsēphus Lambert, prīnceps senātūs Haitiēnsium, quī ipse cupit summum magistrātum obtinēre.

Ōtōniēl captus

Dairō Antōnius Ūsuga Dāvīd, quī etiam Ōtōniēl appellābātur, praepotēns in mercātū cōcaīnī dominus et tyrannus, in Antiochīā prōvinciā Colombiae captus est ā quingentīs mīlitibus Colombiānīs.  Nam Ūsuga Dāvīd prīmō in iūventūte lātrōcinium fēcit vel etiam cum factiōne sinistrā bellum cīvīle contrā lēgitimōs magistrātūs gessit; deinde inter partēs dextrās et sinistrās identidem trānsiēbat, ut quī fīdem neutrī factiōnī sed sōlī lucrō praestāret, postrēmō suam ipsīus factiōnem condidit, “Clan del Golfo” sīve “Gentem Sinūs” dictam, quae in mercātū cōcaīnī dominārētur.  Ūsuga Dāvīd identidem accūsātus est coram iūdicibus Neoeborācēnsibus et Flōridēnsibus: itaque in diciōnem Americānōrum reddētur.

Mākō nubit

Mākō, neptis Nārūhītōnis imperātōris Iāpōnum, Kēī Kōmūrōnī, plēbēiō virō quem diū amat, diē Martis tandem nupsit.  Nullīs rītibus caerimōniīsve rēgālibus ūsa est, sed dē domō imperiālī discessit ut cum marītō in Americā, ubi ille causās dīcere solet, versārētur.  Hārum nuptiārum, quippe quās in contrōversiam diurnāriī annō bis millēsimō septimō decimō vocāvissent, moram facere Mākō coacta est, quod angōrem atque anxietātem spōnsae attulit.  Sperāndum est mātrimōnium fore faustum, fēlix, fortūnātum.

Rēspūblica Sūdāniēnsis dēnuō ēversa

Diē Lūnae mīlitēs Sūdāniēnsēs senātum dīmīsērunt magistrātūsque cēpērunt et nūntiāvērunt sē regnātūrōs.  Ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō al-Bashir tyrannus dēiectus erat, auctōritas in Sūdāniā inter mīlitēs et cīvēs partīta erat, sed al-Burhan dux mīlitāris voluit summum imperium inter mīlitēs manēre. Itaque prīmā lūce cēpit Abdallam Hamdok, ministrum prīmārium ēiusque uxōrem, quī nunc domī custōdibus positīs tenentur.  Rēte ūniversāle et ūsus tēlephōnōrum sublātī sunt, nē cīvēs cōnsilia caperent dē rē pūblicā restituendā.  Antōnius Blinken, Americānōrum minister rēbus exterīs praepositus, ēversiōnem Sūdāniēnsis reīpūblicae condemnāvit, et Ūniō Africāna solitō mōre prohibuit, nē mīlitāre rēgimen Ūniōnī interesset donec lībertas cīvium restituerētur.

Reclāmātiōnēs Aequitōriānae

In Aequitōriā reclāmant pauperēs rusticī et aboriginēs propter auctum pretium petroleī, quod nūntiāvit Guillermus Lassus praeses.  Reclāmātōrēs, ut ōlim Gallī galbinīs vestibus indūtī, queruntur pretiīs auctīs facultātēs suās celerius dīminuī quam opēs dīvitum, itaque discrīmen inter dīvitēs et pauperēs multiplicārī.  Commeātus vehiculōrum in quīnque ex vīgintī et quattuor prōvinciīs Aequitōriānīs ā reclāmātōribus interclūditur, quārē prōmittit Lassus mīlitēs missum īrī quī viās patefaciant.

Gallī nāvem piscātōriam capiunt

Inter Gallōs et Britannōs orta est līs dē iūre piscandī.  Nam Gallī, quī nōn solum propinquitāte sed etiam foedere piscātōriō cum Britannīs sunt coniunctī, queruntur magistrātūs Britannōs piscātōribus Gallicīs nōn satis dare diplōmatum seu litterārum, quibus liceat Gallicīs piscātōribus in marī Britannicō piscārī.  Itaque diē Mercūriī nautae Gallicī cēpērunt piscātōriam navem Britannicam, quae secundum et lēgēs utrīusque gentis et foedus inter gentēs pactum pectinēs jūre colligēbat.  Britannī igitur magistrātūs lēgātum Gallicum arcessīvērunt quī explicāret cūr Gallī et foedus piscātōrium et jūs gentium violāssent.  Gallī porrō minantur sē vim ēlectricam sublātūrōs īnsulīs parvīs inter Britanniam et Galliam iacentibus.

Aliēnī in Americam admittuntur

Iōsēphus Biden, praeses Americānus, ēdīxit tandem licitum fore aliēnīs, prūdenter institūtā luis corōnāriae īnsitiōne roborātīs cōnfirmātīsque, in fīnēs Americānōrum ingredī.  Nam ex annō bis millēsimō vīcēsimō arcentur Eurōpaeī, Sīnēnsēs, Brāsiliēnsēs, multī aliī, nē multitūdine peregrīnōrum vīsitantium multiplicātus atque amplificātus morbus lātius per rempūblicam serpat.  Oportēbit omnēs, quī cupiunt fīnēs trānsīre, experimentō factō probāre sē lue pūrōs esse et līberōs.

Festa marītima celebrantur

Diē Saturnī festa marītima, quae annō praeteritō propter perīculum luis corōnāriae intermissa sunt, dēnuō Bellinghamiae observābuntur ac celebrābuntur.  Prope hortōs Zuanich dictōs et ad sīnum Bellinghāmēnsem sītōs, et praecipuē in novā Papiliōne Piscātōriā, congredientur cīvēs quī piscibus aliīsque maris dēliciīs, ut ostreīs, necnōn cerevīsiā fruantur.  Saltābunt porrō Aborīginum mōre Accipitrēs Nigrī nātiōnis Lummī.

Audio

diē vīcēsimō secundō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō secundō mēnsis Octōbris
Loading
/

Saab in diciōnem Americānōrum redditus

Alexander Saab, praedīvēs mercātor Colombiānus et amīcus ac cōnsiliārius Nīcolāī Mātūrī, tyrannī Venetiolānōrum, abhinc annō ā magistrātibus reīpūblicae Capitis Vīridis in Africā comprehēnsus, in diciōnem et solum Americānōrum est diē Saturnī redditus, ubi reus fiet tabulārum scelerum tegendōrum causā adulterātārum.  Accūsātōrēs enim dīcunt Alexandrum Saab pecūniā corrūpuisse magistrātūs Venetiolānōs, quī ā sē emerent cibōs pauperibus destinātos, quōs cibōs vel quālitāte vel quantitāte dēficientēs ipse suppeditāret ut lucrum sibi faceret.  Prō suā parte Venetiolānī mīlitēs ēlectī captīvōs sex, negōtiātōrēs petroleī inter quōs quīnque cīvēs Americānī numerantur, quī suīs in domīs ex annō bis millēsimō septimō decimō tenēbantur, dēnuō comprehendērunt abdūxēruntque atque in Helicoīdēn, carcerem ubi ob causās politicās hominēs tenentur et cruciantur, transtulērunt.  Nam vidētur tyrannus Venetiolānōrum sperāre sē prō suō amīcō obsidēs trāditūrum.  Veronica Vadell, fīlia unīus obsidis, dixit sē pudēre pigēreque vidēre regimina vītīs mortālium lūdere, sīcut deōs vel etiam puerōs dē lūdicrō quōdam rixantēs.  Blanca Vēra Azaf, diurnāria Venetiolāna, scrīpsit Alexandrum Saab dēberē inter hominēs maximē exōsōs habērī, ut quī magnum patrimōnium dē iēiūniō populī sibi congessisset.

Americānī in Haitiā captīvī

In Haitiā sēdecim cīvēs Americānī, inter quōs puerī trēs, et ūnus Canadēnsis, quī fideī et cāritātis causā puerōs parentibus orbātōs in orphanotrophīō visitābant ā latrōnibus captī sunt.   Poscunt latrōnēs deciēs centēna mīlia nummōrum Americānōrum prō singulīs captīvīs.  Latrōnēs līberē grassantur per māiōrem partem urbium ēius rēpūblicae collapsae, cūius praeses mēnse Iūliō percussus est ā sīcāriīs adhūc ignōtīs.  Posterō diē Āriēl Henry, minister prīmārius, ēiusque satellitēs, congregātī foris ubi ūnum dē patribus patriae corōnā pōnendā commemorārent, coactī sunt ā latrōnibus fugere: nam in Haitiā magis pollent latrōnēs quam magistrātūs.

Colin Powell vītā functus

Colin Powell, dux et lēgātus Americānus, lue corōnāriā obiit.  Īdem vir, cum centūriō seu capitāneus esset, in bellō Indosīnēnsī mīlitāvit, dein post vīgintī annōs, cum ad imperium prōmōtus esset, prīmum Panamam et posteā Iraquiam subēgit.  Ēius doctrīna mīlitāris erat tantās copiās comparāre ut vī inexsuperābilī hostēs omnī spē salūtis orbātī quam brevissimē dēbellārentur.  Saeculō autem vīcēsimō prīmo factus est minister rēbus exterīs praefectus, et coram Consociātiōne Omnium Nātiōnum falsīs indiciīs armōrum prohibitōrum prōlātīs suasit Iraquiam dēnuō dēbellandam.  Vīxit annōs octōginta et quattuor.

Sīnēnsēs in caelō

Diē Saturnī Sīnēnsēs trēs in caelum missī sunt ad Tiāngōng seu Palātium Caeleste, quō nōmine appellātur stātiō orbēs circum Tellūrem lustrāns quam Sīnēnsēs mēnse Aprīlī coepērunt aedificāre et proximō annō perficient.  Ibi taeconautae, ut vocitantur Sīnēnsēs quī caelum incolunt, sex mēnsēs manēbunt.

Diē autem Lūnae negāvērunt Sīnēnsēs sē missile hypersonicum, quāle potest quinquiēns celerius quam sonus ipse volāre, circum Tellūrem mīsisse.  Secundum rumōrem, quem Sīnēnsēs dīcunt falsum esse, id missile rursus ad terram post iter longum et celere dēscendit ferē ibi, ubī dēstinatum erat; itaque armīs atomicīs onerātum potuit urbem ex inopīnātō et dē imprōvīsō excīdere.  Sīnēnsēs vērō referunt sē experīmentum fēcisse nōn missilis armātī sed vehiculī caelestis, quod potest identidem itinera facere in caelum.

Alitalia dēcoxit

Alitalia, Ītalōrum societas āeronautica, dēcoxit.  Intrā vīgintī annōs illa societas, quae malam fāmam propter tarditātem et inurbānitātem meruit, vīciēns mīliēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum ā rēpūblicā accēperat, quārē Ūniō Eurōpaea coeperat querī iniustum esse aliīs societātibus certāre cum Alitaliā, ut quae pūblicīs impēnsīs stabilīrētur.  Ē dēcoctā societāte nova formātur, cui nōmen Ītaliae Transportātiō Āeria sīve ITA: quae nova societās quartam partem opificum, quam vetusta habuit, retinēbit.

Carmen Mola dētecta

Carmen Mola, quae ferēbātur fēmina esse Matritensis et in quādam studiōrum Ūniversitāte studia mathēmatica interdiū docēre, noctū vērō fābulās dē sceleribus dētegendīs scrībere, laudanda erat et praemiō litterāriō ā domō editōriā Planētā dictā coram ipsō Philippō rēge Hispānōrum honestanda.  Trēs autem virī, Gēōrgius Diaz, Augustīnus Martinez, et Antōnius Mercero, praemium sibi vindicāvērunt, quī etiam cōnfessī sunt sē sub falsō Carminis nōmine librōs ēdidisse.

Catulus servātus

Vigilēs Bellinghamēnsēs, monitī fumum in caelum per silvam effundī, invēnērunt tentōria pauperum, quī silvestrem vītam dēgerant, ardentia.  Flammīs exstinctīs, neminem invēnērunt in tentōriīs praeter catulum canīnum quattuor mēnsēs nātum, cūius crūra sunt partim usta.  Itaque eum tūlērunt ad medicum veterīnārium, quī fasciīs medicāmentīsque catulī crūra involvit.  Vigilēs etiam nōmen in catulum imposuērunt: Martiālem.  Nam vigilēs ipsī etiam martiālēs sunt hominēs sīcut mīlitēs, quī turmātim bene exercentur et prō salūte cīvium vītās suās perīclitantur.

Audio

diē quīntō decimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō decimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Dēclārātiō Kunmingēnsis

In Kunming urbe Sīnēnsī necnōn etiam per ordinātra, lēgātī centum gentium cōnsēnsērunt tam ea, quae ē terrā gignuntur, quam animālia quae aut in terrā ambulant aut per caelum volitant aut magnō in marī natant, esse cōnservanda.  Nullam tamen mēnsūram seu rātiōnem cōnservātiōnis statuērunt nec mētas ad quās magistrātus senātōrēsque spectārent, ut scīrent sē rectum cursum ad dīversitātem omnium viventium cōnservandam tenēre.

Kurz abdīcat

Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriae, diurnāriōrum corruptōrum accūsātus, diē Saturnī coactus est summō magistrātū sē abdīcāre.  In ēius locum successit Alexander Schallenberg, ēiusdem factiōnis Populāris, quae ūnā cum Viridibus pergit in cūriā Austriacōrum pollēre.  Kurz vērō in senātū manēbit et perget conciliō principālī interesse.  Custōdēs pūblicī suspicantur ēius iussū ac nutū pecūniam pūblicam diurnāriīs tribūtam esse ut opiniō ēius factiōnis bona in actīs diurnīs divulgārētur.

Lībanus 

Per tōtum Lībanum vīs ēlectrica omnīnō dēfēcit diē Sōlis.  Multās iam hebdomadēs vīs ēlectrica paucīs tantum hōrīs singulīs diēbus suppeditātur, sed auctum pretium petroleī et dēminūta potestas nummōrum, quōs regimen parum stabile circumfert, facultātem fōmentī emendī tandem superāvērunt.  Hieme appropinquante rogātur an Lībanus sit antesignānus vīrium per tōtum orbem terrārum dēficientium, cum Eurōpaeī et Sīnēnsēs, vel etiam Americānī quī abhinc annum potuērunt iactāre sē mercātū absolūtōs posse vim ēlectricam et petrōleum sibi suppeditāre, nunc pretia fōmentī videant aucta.

Tsai Ing-wen lībertātem dēfendit

Tsai Ing-wen, praeses Reīpūblicae Sinēnsis in Formōsā īnsulā sitae, negāvit sē suamque patriam umquam cessūram Sinēnsibus communistīs prementibus, neque esse quī posset cōgere Formōsēnsēs viam sequī illam quam Xi Jinping dux Sinēnsium communistārum nuper in ōrātiōnibus exposuisset.  Nam Sinēnsēs terrae continentis falsē dictitant Formōsam īnsulam esse prōvinciam suam nec līberam rempūblicam.  Mīlitēs porrō Americānī electī et classicī iam annum Formōsae versantur ubi mīlitēs Formōsēnsēs novissimīs armīs et modīs bellandī exerceant: itaque, sī Sinēnsēs conātī sint īnsulam vī capere, in perīculum veniant mīlitēs Americānī.

Senātor Britannus interemptus

Dāvīd Amess, quī ex annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō tertiō senātor fuit factiōnis dextrae in Commūnium camerā Britannōrum, est in ecclēsiā, ubi cum cīvibus congrediēbātur, cultrō percussus.  Vixit annōs ūndēseptuāginta.

Baetylus in domum dēlapsus

In Columbiā Britannicā baetylus seu saxum āerium caelitus dēlapsum est nōn solum in aedēs sed etiam in lectum fēminae dormientis, quae fragōre experrecta invēnit saxum prope caput inter cervīcālia iacēns.  Doctī virī Ūniversitātis Calgariēnsis quī tālia phaenomena pervestigant referunt duōs baetylōs eā nocte dēcidisse in parvō oppidō Aureō, quod dīcitur, montibus circumdatō, quod tria mīlia hominum incolunt.

Fīnēs aperientur

Post ūndēvīgintī mēnsēs, quōs clausī sunt fīnēs inter Americam et Canadam et Mexicum, regimen Americānum nūntiāvīt fīnēs mox apertum īrī etiam illīs, quī voluptātis causā peregrīnārī vellent.  Quod maximī momentī mercātōribus Bellinghamēnsibus habētur, ut quī Canadēnsibus exclūsīs magnum lucrum perdiderint.