Audio

diē trīcēsimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Septembris
Loading
/

Nordstream dīruptī

Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur.  Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt.  Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī.  Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum.  Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre.

Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum

Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur.  Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre.

Russī

Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī.  Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque.

Geōrgia Melōnia victrix

Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum.  Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.

Flōrida procellā vexāta

Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.  Incertum adhūc est quot hominēs perierint.  Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.  Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.  Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.

Prōditōrēs dēprehēnsī

Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.  Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.  Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.  Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.  Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.

Reclāmātur in Persiā

Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.  Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī.  Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat.

Comitia in Brasiliā habenda

Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent.  Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur.  Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem.

Trāmina dēnuō trānseunt

Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita.  Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.

Audio

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris
Loading
/

Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt.

  • Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter rēlīgiōnem Coreānam permōtō.
  • Boris Johnson, septuāgēsimus septimus minister prīmārius Britannōrum, diē septimō septimī mēnsis mūnere sē abdicāre nuntiāvit; in cūius locum Elizabētha Truss successit.
  • Elizabētha altera, regīna Britannōrum, diem obiit; unde novus rex Britannōrum creātus est Carolus ēius nōminis tertius.
  • Taprobanēnsēs insurrexērunt et magistrātūs expulērunt postquam tōta īnsula est in pauperitātem et famem redacta.

Nunc vērō ad nuntiōs hūius hebdomadis propriōs vertāmur.

Terra mōta in Formōsā et in Mexicō

Formōsa īnsula diēbus Sāturnī Sōlisque est mōta, unde aedificia nōnnulla corruērunt, et trāmen ferriviārium dē orbitīs dēlapsum est, et ūnus periit, opifex materiā caementōque obrūtus. Etiam ūnus interfectus est Mancinellae in Mexicō, cūius terra sub Mechōācānā cīvitāte Cōlimāque est mōta. Ter iam factum est, ut ūndēvīcēsimō diē mēnsis Septembris terra Mexicāna est mōta: nam idem eōdem diē ēvēnit et annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō, quō decem mīlia hominum periērunt, et annō bis millēsimō septimō decimō.

Procellae in utrōque marī

Alasca in marī Pacificō et īnsula Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī in marī Atlanticō sunt fere eōdem tempore magnīs procellīs vexātae. Prīmum, in Alascā, quadrāgintā oppida per deciēns centēna mīlia passuum sparsa damnum tulērunt propter tȳphōnem Merbok dictum. Deinde in īnsulā Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī, vīs ēlectrica dēfēcit et viae sunt interclūsae. Nēmō autem vidētur hīs procellīs periisse.

Hungaria et Ūniō Eurōpaea

Hungarī dē Ūniōne Eurōpaeā indulgentiam poposcērunt, nē pecūnia, quam Ūniō promīserat, sibi dēmerētur. Nam Iōhannēs Hahn, Ūniōnis praefectus fiscī, monuerat dētinendam vidērī pecūniam, cum parum populāre et nimis corruptum Ūniōnī vidērētur regimen Hungarōrum. Hungarī autem prō suā parte nova remedia prōposuērunt, quibus Ūniōnī mōrigerārentur.

Russī novās minās prōferunt

Post septem mēnsēs, bellum inter Russōs et Ucraīnēnsēs adhuc geritur. Clāde nūper acceptā, Russōrum praeses Vladimīrus Putin diē Mercuriī nuntiāvit tricenta mīlia mīlitum conscribenda, quibus exercitus rōborārētur; minātus porrō est arma atomica adhibērī posse. Ferē statim reclāmātum est per tōtam Russiam contrā bellum, et nōnnullī cīvēs feruntur tesserās aēriās ēmisse, ut ēmigrārent ne mīlitārent. Nunc quidem regiōnēs, quās Russī dīcunt ā sē līberātās esse, suffrāgiīs constituunt utrum velint in Russiam ascīscī, quamquam Ucraīnēnsēs negant eās ullō modō posse ab Ūcraīnā seiungī.

Novus annus acadēmicus

Novus incipit annus acadēmicus, et Occidentālis Studiōrum Ūniversitās Vasintōniēnsis iterum frequentātur discipulīs. Vestīgia luis corōnāriae ferē omnia sunt sublāta, et gregēs discipulōrum ubicumque serēnō sub dīvō recumbunt, prandent, aprīcantur. Nōnnullī etiam scholīs intersunt. Tempore autumnālī quidem Mēnsa Latīna diēbus Lūnae hōrā quartā congrediētur; incertum tamen manet quō diē et quōtā hōrā Θίασος Graecus sit celebrandus.

Audio

diē vīcēsimō septimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō septimō mēnsis Māiī
Loading
/

Comitia Austrāliāna

Suffrāgiīs in Austrāliā datīs numerātīsque, factiō Līberālis Nātiōnālisque, quae ad dextrās partēs spectat et octō annōs pollet, est vehementer repulsa, atque adversa et sinistra factiō Opificum māiorem partem cūriae sibi cēpit.  Scōtus igitur Morrison principātum factiōnis Līberālis Nātiōnālisque alterī cuidam cēdet; Antōnius vērō Albanēsius, princeps Opificum factiōnis quī vel Albanēsē vel Albanīs variō et mūtābilī Austrāliānōrum sermōne appellātur, diē Lūnae summus creātus est magistrātus.  

Dūcēs cohortis Propontiadae captī

Diē Saturnī Russī nuntiāvērunt Dionysium Procopencum, dūcem cohortis Propontiadae, et cēterōs mīlitēs omnēs, necnōn Ucrāīnēnsēs classicōs, quibus praefectus erat Sergius Volyna, esse captōs.  Pergunt Russī in orientālibus regiōnibus Ucrāīnēnsēs dēvincere, et in parte merīdiōnālī Chersonium et Alexandrōvium etiam in Russōrum diciōnem videntur esse subiuncta.

Iōannes Lūcius Martīnēsius comprehēnsus

Lutetiae Parīsiōrum, Iōannes Lūcius Martīnēsius, usque in annum bis millēsimum vīcēsimum prīmum praefectus Mūseō Lupārēnsī, est ā pūblicīs comprehēnsus atque accūsātus fraudis et pecūniae cēlandae.  Quae crīmina spectant ad illēgitimum commercium rērum Aegyptiācārum, quae Aegyptiīs sunt surreptae.  Martīnēsius, quī etiam lēgātus est Gallōrum, sē innocentem prōfitētur. 

Forum tōtīus mundī

Davī in confoederātiōne Helvēticā congressī sunt dītissimī et potentēs tōtīus mundī, quī dē rēbus futūrīs, ut singulīs annīs solent, colloquerentur.  Henrīcus Kissinger, ōlim Americānōrum ab exterīs negōtiīs minister, hortātus est ut Russīs statim cēderētur terra, quam illī ante bellum in Ucrāīnā gestum possēdissent, quō celerius bellum ad fīnem perdūcerētur.  Ex alterā parte Georgius Soros, dīvēs quī philosophiam Carolī Popperī prōmōvet, cēnsuit contrā Russōs et Sīnēnsēs et omnēs tyrannōs strenuē agendum; fierī posse ut tertium bellum tōtīus mundī iam esse incohātum.  Omnēs videntur timēre, nē oeconomia tōtīus mundī corruat, nēve annōna per tōtum mundum, sīcut Taprobanae, dēficiat.

Nova lex dē sermōne Gallicō in Quebecō

Quebecēnsium senātus cēnsuit nōn nisi Gallicē esse negōtia agenda.   Qui in Quebecum immigrāverint, iīs nōn diūtius quam sex mēnsēs licēbit Anglicē loquī cum magistrātibus.  Quibus est negōtium et mercātus, eōs oportēbit magistrātibus dēmonstrāre sē omnia agere Gallicē.  Magistrātibus nova auctōritas datur ordinātra tēlephōnaque gestābilia capiendī excutiendīque, quō melius hominēs illēgitimē, id est Anglicē, loquentēs dēprehendantur.

Victōrius Orban extraordināriam auctōritātem sibi capit

Victōrius Orban, quartum creātus minister prīmārius Hungarōrum, auctōritātem statim sibi arrogāvit extraordināriam, quā prōvidēret nē quid dētrīmentī rēspūblica propter Ucrāīnōs nēve populus Hungaricus propter tōtīus mundī defectum mercium messiumque caperet.  Nova porro vectigālia in societātēs, quae dē auctō pretiō petroleī māius lucrum quam solitae erant faciēbant, et in domōs argentariās imposuit.

Furtum in gymnāsiō

Fūrēs in studiōrum Ūniversitātis gymnāsium Carverī nōmine dictum clam intrāvērunt et anulum hōrologiumque surripuērunt, quae tropaea et monumenta erant victōriae in ludō canistripilae, quam annō bis millēsimō duodecimō discipulī tulērunt.  Quae rapta sunt, ad quingentōs dollarōs constant; sed omnia quae fūrēs frēgērunt, ut anulum horologiumque auferrent, refecta sunt pretiō quinquāgiēns māiōre.  Ambigitur an sapientis sit vīlia tropaea in armārium vitreum longē cārius repōnere.

Audio

diē vīcēsimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Māiī
Loading
/

Cohors Propontiaca manūs dēdit

Marioupolī in Ucrāīnā cohors Propontiaca, in chalybeiā officīnā trēs mēnsēs obsessa, tandem aliquando arma posuit et Russīs sē trādidit.  Russī referunt duo mīlia mīlitum manūs dēdidisse, dūcēs vērō cohortis adhūc in cuniculīs sub officīnā factīs manēre.  Ucrāīnī autem nōn dīcunt mīlitēs in dēditiōnem vēnisse sed, ut quī ea, quae fuerint agenda, fortiter fēcerint, salūtis causā in incolumitātem potius esse dēductōs.  Senātus Russōrum nunc dēlīberat, utrum captīvī cohortis Propontiacae, quippe quī regiminī fascium et natiōnālī sociālismō faveant, in iūs vocandī an propter manifesta scelera indemnātī sint occidendī.

Americānī auxilium Ucrāīnēnsibus prōmittunt

Senātus Americānōrum ingentem pecūniam ērōgāvit ut Ucrāīnēnsibus succurreret.  Nam quadringentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum hāc hebdomade sunt dēstināta ad arma Ucrāīnēnsibus suppetitanda et rempūblicam eōrum sustinendam; in summā, intrā trēs mēnsēs Americānī iam quingentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum Ucrāīnēnsibus mittunt, cum Russī singulīs annīs tantum sescentiēs sexagiēs mīliēs centēna mīlia ad suum exercitum armandum solvunt.  Senātus etiam novam lēgātam, vidēlicet Brigidam Brink, ad Ucrāīnam mittendam cōnfirmāvit; nam nullam lēgātum in Ucrāīnā habuērunt Americānī ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō Donaldus Trump, tunc praeses, lēgātam dīmīsit.

Propter auctum pretium petroleī, quod Eurōpaeī adhūc emunt, Russī magnum lucrum, ad nonāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum singulīs mēnsibus, facere pergunt, et pretium nummī Russicī, quī rūbelus dīcitur, māius nunc est quam fuit ex annō bis millēsimō duodēvīcēsimō.

Americānī mīlitēs in Somāliam mittuntur

Iōsēphus Biden, praeses Americānus, iussit mīlitēs Americānōs in Somāliam mittī, ubi latrōnēs, quī al-Shabab appellantur, sēditiōnem ac discordiam concitant et bellum in rempūblicam gerunt.  

Tāprobanē dēcoxit

Tāprobanēnsium rēspūblica nōn est solvendō; itaque colloquuntur magistrātūs cum Fiscō Omnium Gentium, ut aere aliēnō contrahendō possint cibōs medicāmentumque et petroleum et praecipuē laetāmen suīs cīvibus emere.  Vērisimile porro est famem futūram propter dēcrēta pristinī praesidis, quī iussit omne laetamen humānā arte excogitātum et venēnum, quō pestēs messibus arcentur, tollī ut omnis fructus praediōrum esset natūrālis.  Nam paulō post laetāmen et venēnum sublāta coepērunt messēs dēficere, et īnsula, quae ōlim potuit suōs alere, coepit cibōs importāre.  Nec diūtius potest rēspūblica dēcoctrix emere frūmentum.  Dēnuō in viīs reclāmātur in magistrātūs.

Iōhannēs Carolus in Hispāniam regressus

Iōhannēs Carolus, ōlim rex Hispaniae, nunc exul quī in Confoederātīs Arabicīs Phylarchiīs versātur, tandem aliquando in Hispāniam regressus est, ubi voluptātis causā vult in cursūs vēlificī certāmine nāvigāre.  Posteā cum Sophiā uxōre et Philippō rēge congrediētur, quōs exul duōs annōs nōn vīdet.  Nunc autem licet in Hispaniam redīre, cum accūsātōrēs pūblicī tam Hispanicī quam Helvēticī dēsiērint in corrupta Iōhannis Carolī negōtia inquīrere, quamquam adhūc reus est in Britanniā.

Novum vehiculum in caelum missum

Boeing societas āeria et caelestis, novum vehiculum, cui nomen Starliner, ad caelestem statiōnem omnium gentium diē Iōvis mīsit.  Nunc Americānī duo vehicula habent, quibus possunt rēs inter tellūrem et caelum trānsferre, vidēlicet Starliner et Dracōnem.

Norvēgī Bellinghamiam veniunt

Corvus Energeia, Norvēgica societas quae pīlās ēlectricās et maritimās parat, quibus nāvēs sine petroleō pelluntur, nūntiāvit sē novam officīnam apertūram Bellinghamiae.  Tālēs pilae ēlectricae aptae sunt nāvibus trāiectōriīs vel voluptāriīs vel tractōriīs vel piscātōriīs, neque carbōnium in caelum ēmittunt.  Corvus societas, quamquam in Norvēgiā nunc caput suum habet, condita est Vancūveriī.

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Māiī
Loading
/

Britannī quīntam partem pūblicōrum dīmittunt

Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, aliīs ministrīs nuntiāvit nullōs pūblicōs esse condūcendōs donec numerus pūblicōrum, quī variīs cīvilibus officiīs funguntur, adeō dēminuerētur ut turgidum corpus reīpūblicae nōn māius esset, quam annō bis millēsimō sextō decimō fuisset, quō annō Britannia pars esset Ūniōnis Eurōpaeae.  Itaque oportet nōnāgintā mīlia pūblicōrum, sive quīnta pars, rude dōnārī aut in negōtia prīvāta trānsīre antequam ūnus novus pūblicus condūcātur.

Dē Colloquiō Americārum

Mēnse Iūniō nōnum colloquium Americārum, ubi congredientur prīncipēs gentium Americānārum, habēbitur Angelopolī in Cīvitātibus Foederātīs.  Ambigitur autem utrum duo maximārum gentium praesidēs, vidēlicet Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor Mexicānus et Jair Bolsonārus Brāsiliānus, collōquiō sint interfutūrī.  Nam Lopēsius Operātor negat sē partem captūrum, nisi omnēs gentēs Americānae, nōn sōlum līberae rēspūblicae sed etiam Cūbānī et Venetiolānī et Nicaraguānī, invītentur, ut sit colloquium rē vēra omnium gentium Americānārum.  Prō suā parte Bolsonārus numquam collocūtus est cum Iōsēphō Biden, quī praeest Cīvitātibus Foederātīs.

Turcae obstant nē Finnī Suētīque sociī fiant

Turcārum praeses Recep Tayyip Erdogānus nuntiāvit sibi nōn vidērī tūtum in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscere Finnōs Suētōsque, ut quī latrōnēs et hostēs Turcārum reciperent.  Nam Factiō Curdōrum Opificum et sectātōrēs Fethullah Gūlenī, quī in Turciā terrōrem incutere dīcuntur, favōrem et amīcōs inter Suētōs praecipuē, sed etiam Finnōs, invēnērunt.  Annō enim praeteritō Turcae Suētōrum legātum arcessīvērunt quī explīcāret cūr Petrus Hultqvist, Suētōrum minister mīlitāribus rēbus praepositus, cum Factiōne Curdōrum Opificum colloquia habēret.  Novī sociī in foederātiōnem Atlanticam ascīscī nōn possunt nisi cōnsēnsū omnium gentium, quae foedere iam cōnsociātae sunt: itaque potest Erdogānus obstāre, nē Finnī Suētīque admittantur.

Novus minister Tāprobanēnsium

Post aliquot diēs tumultuōsōs, quōs reclāmāvērunt pauperēs Tāprobanēnsēs in rempūblicam corruptam, Ranil Wickremesinghe novus minister prīmārius creātus est, quī quinquiēns antea creātus erat.  Tāprobana, quippe quae gēns propter magistrātuum imprūdentiam in grande aes aliēnum inciderit, vix potest suōs cīvēs alere nec petroleum neque etiam medicāmenta suīs suppeditāre.

Eurōpaeī petroleum Russicum emunt

Eurōpaeae gentēs pergunt petroleum emere ā Russīs, neque potuit Ūniō Eurōpaea cōnsentīre dē petroleō Russicō interdīcendō.  Hungarī apertē, Bohēmī et Slōvācī clam, recūsant nē petroleum Russicum interdīcātur.

Dē comitiīs Philippīnōrum

Suffrāgiīs in Philippīnīs īnsulīs datīs, Ferdinandus seu “Bongbong” Marcus, Ferdinandī dictātōris fīlius, praeses, et Sāra Duterte, Roderīcī Duterte praesidis fīlia, vice-praeses sunt ēlectī.  Uterque magnā vī suffrāgiōrum gaudet, quā vox populī resonat.  Ferdinandus pater Ferdinandī vīgintī annōs praeses fuerat, antequam tyrannis ēversa et peculātiō patefacta est.  Roderīcus pater Sārae usque in mēnsem Iūnium summum magistrātum obtinēbit, quī favōre populī adhūc fruitur et diūturnum et cruentum bellum tam in venēna illicita quam in corruptōs magistrātūs gerit.

Novum pistrīnum Bellinghamiae conditum

Novum Bellinghamiae aperītur pistrīnum, quod pastilla ānulāria et Hebraïca parat.  Latus Alterum, quod pistrīnum inscrībitur, conditum est ā Bāiulō Peterson, quī abhinc decem annōs etiam condidit ABCrispās, tabernam grātissimam atque acceptissimam discipulīs, quī mediā nocte crispās mōre Gallicō parātās dēvorāre avidissimē gestiunt.