Audio

diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī
Loading
/

Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī.

Pōns Baltimōrae collāpsus

Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset.  Vigintī hominēs dēsīderantur.  Tōtus pōns corruit, cūius ruīnae in sinū iacentēs prōhibent nē nāvēs portum petant nēve ē portū ēdūcantur.  Portus Baltimōrae est inter maximōs numerandus; ibi fuit magnum commercium frūmentī, saccharī, salis, carbōnum, raedārum, quod nunc intermittitur.

Chalifātus Islamicus Moscōviam oppugnat

Latrōnēs Chalifātūs Islamicī in ōdēum impetum armis automaticīs fēcērunt et aedificium ipsum flammīs dedērunt.  Centum et triginta cīvēs sunt interfectī, et multī aliī vulnerātī.  Russī autem referunt sē undecim hominēs comprehendisse in Branscō rēgiōne, quæ fīnitima est Ūcraīnae.  Prō suā parte Ūcraīnēnsēs strenuē negant sē terrōre prōmōvendō implicārī.  Speculātōrēs Americānī crēdunt latrōnēs pertinēre ad ISIS-K, pars Chalifātūs Islamicī quae in Afghāniā versārētur et duōs annōs animum in Russōs intenderet propter ea, quae Russī in Afghāniā, Tsetseniā, Sȳriā fēcissent. 

Leō Varadkar magistrātū abdicat

Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, ex inopinātō nuntiāvit sē ob causās tam prīvātās quam pūblicās magistrātū abdicāre.  Ēius factiō, Fine Gael sīve Gēns Hibernica, ab hominibus populāris opiniōnis metiendae perītīs fertur minōre favōre studiōque fruī quam annīs priōribus, dum factiō sinistra, Sinn Fein dicta, prīmum locum obtinet.

Reclāmātur in Cūbā

Cīvēs Cūbānī in regimen reclāmant, ut quī tam frūmentō quam vī ēlectricā saepe careant.  Magistrātūs Cūbānī Americānōs culpant et diurnāriōs capitālistās.

Sīnēnsēs in Pakistāniā occīsī

Quīnque plūrēs Sīnēnsēs sunt in Pakistāniā occīsī, cum vehiculum, māteriā incendiāriā refertum, in agmen raedārum sē impēgisset.  Duo aliī impetūs factī sunt hōc annō in Balūchistāniā prōvinciā, sed hī occīsī sunt in regiōne potius boreālī prope mōlem flūminī oppositam, quam Sīnēnsēs exstruunt ad vim ēlectricam gignendam.  Incertum igitur est, utrum Balūchī latrōnēs, quī in merīdiōnālī parte versantur, an Mahomētānī boreālēs impetum fēcerint, cum neuter grex nuntiāverit sē noxium esse.

Haītia

Extraordinārium Concilium ad rempūblicam restituendam, quod Caricom seu Commūnitas Caribbica abhinc aliquot hebdomadēs nuntāvit cōnstituendum, adhuc nōn est rīte inauguratum.  Nam quī in Concilium conscrībuntur, ā latrōnibus perterrentur.  Nec latrōnēs ipsī omnīnō ad suum libitum grassantur, sed manūs patrōnīs mōrigerantur, quī ipsī ordinis sunt politicī et vī terrōreque ūtuntur ad sua proposita cōnsiliaque prōmōvenda.

Audio

diē vīcēsimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Martiī
Loading
/

Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus

Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum.  In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit.  Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs gerit.  Ex alterā partē Americānī negāvērunt comitia fuisse iusta līberave, cum obtrectātōrēs nonnullī in carcerem conditī essent vel aliter cohibitī, nē magistrātum ambīrent.  Aemulī autem, quī maximī momentī habēbantur, vidēlicet Eugenius Prigozhin et Alexius Navalny, nuper periērunt.  Comitia habita sunt etiam in regiōnibus, quās Russī ab Ucraīnēnsibus vīcērunt; ipsī Ucrāinēnsēs, quī secundum lēgēs comitia mēnse Martiō exeunte habitūrī erant, propter bellum populāria comitia praetermittunt atque imperium Vladīmīrī Zelensky prōrogant.

Portus Pakistāniānus oppugnātus

Balūchī latrōnēs impetum fēcērunt in Gwadar Portum, quī situs est in Balūchistānā prōvinciā Pakistāniae.  Balūchistānī enim, quī lībertātem sibi cupiunt, dīcunt Sīnēnsēs et Pakistānōs ē prōvinciā auferre dīvitiās quibus Baluchistānī ipsī fruī dēbeant; itaque impetum factum esse in sēdēs speculātōrum Pakistāniānōrum et Sīnēnsium.  Septem latrōnēs interfectī esse referuntur.

Difficultātēs Nigritānae

Mīlitāre regimen Nigritānōrum, quod nōn sine Russōrum auxiliō populārem formam reīpūblicae mēnse Iūliō ēverterat et mīlitēs Gallōs expulserat, diē Saturnī nuntiāvit sē velle foedus abrumpere, quō Americānīs licet intrā Nigritānōrum fīnēs castra pōnere ad latrōnēs reprimendōs.  Americānī enim bīna castra statīva fēcērunt, unde āeroplāna automata mitterent quae Chalifātum Islāmicum et al Qaedam et aliōs latrōnēs per tōtam regiōnem debellārent.  Difficultātēs inter Nigritānōs et Americānōs ortae esse feruntur ex urāniō, quod Persae cupiunt ē Nigritānīs emere ad arma atomica sibi paranda.

Brasilia

In Brasiliā, Marcus Antōnius Frāter Gomēsius, quī imperātor fuit exercitūs Brasiliānī, et Carolus de Almeidā Baptista, quī praefectus erat mīlitum āeriōrum, testimōnium in Iāīr Bolsonārum, pristinum praesidem, dedērunt dē coniūrātiōne, quā Bolsonārus fertur voluisse rempūblicam ēvertere nē sociālistae summam caperent auctōritātem, quam suffrāgia populāria iīs iam tradidissent.  Secundum testimōnium, tantum classis nāvālis parāta erat Bolsonārum adiuvāre.

Haītia 

In Haītiā, Iacōbus Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, ordinī politicō per Whatsapp rēte sociāle minātus est, dīcēns sē scītūrum an fīliī uxōrēsque eōrum, quī rempūblicam gubernāre vellent, in Haītiā essent.  Domus porrō Franciscī Elbe, praefectī custōdum pūblicōrum, est diē Iōvis accēnsa.  Ariēl Henrīcus, tyrannus Haītiēnsium nullō populārī suffrāgiō ēlectus, in īnsulā Sanctī Iōhannis manet, et quantulumcumque ēius regiminis restat in manūs Michaēlis Patrīciī Boisvert dēvēnit.  Concilium autem extraordinārium ad populārem formam reīpūblicae restituendam, cui secundum cōnsilia Commūnitātis Carribicae novus sēligendus est magistrātus quī pācem in īnsulam impōnat, nōndum est constitūtum, et latrōnēs pergunt līberī grassārī.  Corius Mills, senātor Flōridānus, bis in Haītiam suō Marte helicopterō ingressus vigintī et trēs cīvēs Americānōs integrōs incolumēsque ex Haītiā ēduxit.

Arsit Elizabētha

Britannōrum nāvis āeroplānigera, cui nōmen Elizabētha, arsit diē Veneris.  Incendium enim putātur factum esse in machinā ad āerem temperandum.  Decem nautae in valētūdinārium dēlātī referuntur nōn esse vulnerātī.  Utraque nāvis āeroplānigera et Britannica parum ūtilis putātur fore in bellō neque dēfendī posse sine auxiliō Americānōrum, ac Britannica classis ūnam tantum possidet nāvem onerāriam quae arma frūmentumque nāvī āeroplānigerae suppeditet.  Neutra igitur ad Rubrum Mare missa est, quae commercium ab Houthiānīs tueātur.

Nuptiae Sīnēnsēs

Annō praeteritō numerus Sīnēnsium nuptiās celebrantium est octāvā parte auctus.  Magistrātūs enim, sollicitī nē Sīnæ futūrīs cīvibus prīventur, cōnantur iuvenēs hortārī ut mātrimōniō coniungantur.  Hōc autem annō, quippe quī sit secundum Sīnicam astrologiam annus dracōnis itaque fēlix et fortūnātus, numerus īnfantium crescit.

SpaceX et satellitēs secrētī

Diurnāriī Reuteriānī divulgāvērunt prīvatam societātem ad caelum explōrandum, SpaceX dictam, secrētam classem satellitum parāre in caelum mittendam, nē quā gēns possit quidquam Americānōs cēlāre.  Nam satellitēs, quibus aliae gentēs ūtuntur, paucī sunt et nōtās viās per caelum metiuntur hōrīs statūtīs; itaque adversāriī possunt illīs temporibus vītāre nē quid arcānum sub dīvō agant.  Novī autem satellitēs Americānī, quōrum classis vocātur “clipeus caelestis,” constat permultīs parvīs instrumentīs quibus omnia semper observārī possunt, neque potest tōta classis ūnō ictū dēlērī.

Dē Indōrum armīs atomicīs

Indī novum missile in cælum mīsērunt quod potest multa arma atomica ferre, quōrum ūnum quodque potest suam dēsignātam urbem excīdere.  Ante hoc tempus, tantum quattuor gentēs, vidēlicet Americānī et Russī et Sīnēnsēs et Gallī, eam artem bellicam didicērunt.  

Kim Jong Un currum dīrigit

Kim Jong Un, tyrannus Corēæ Boreālis, ipse coriaceō thōrāce indūtus novum currum cataphractum suā manū gubernāvit inter exercitia mīlitāria.  Ut solet, Kim hortātus est mīlitēs ut sē parent ad bellum in Corēānōs Merīdiānōs et in Americānōs gerendum.  Mēnse porrō Iānuāriō Kim iussit statuam, quam posuerat in eā spē, ut Corēae duae ūna per pācem concordiamque fierent, detrahendam.

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Martiī
Loading
/

Haītia

Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt.  Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse abdicātūrum postquam novum concilium ad rempūblicam tuendam constituendum novum magistrātum sēlēgisset.  Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret.  Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre.  Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur.  Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur.

Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda

Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur.  Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur.  Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt.

Victōria Nūland mūnere abdicat

Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram.  In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā.

An TikTok sit interdīcendum

Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum.  Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; restat itaque ut superior camera sententiam dīcat.  Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum.  

Comitia Lūsitānica

Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre.  Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. 

Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit

Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit.  Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum.  Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta.

Audio

diē vīcēsimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Septembris
Loading
/

Eques Canadēnsis prōditor

Cameron Ortis, qui inter Rēgiōs Canadēnsēs Equitēs praefectus erat relātiōnibus clandestīnīs inter Equitēs circumferendīs, accūsātur crīmine sub lēge sēcūritātis nōndum dīvulgātō.  Nam Ortis, quippe quī aes aliēnum ad nōnāgintā mīlia dollarōrum conflāvisset, commercium epistolārum cum Vincentiō Ramos inīvit, quō arcāna et secrēta offerret prō mercēde.  Ramos Vancūverēnsis, quī tēlephōna gestābilia et arte cryptographicā rōborāta scelerātīs omnium gentium latrōni bus venditābat, est annō praeteritō ab Americānīs Bellinghamiae comprehēnsus; itaque ēius epistolae in manūs Americānōrum et Canadēnsium dēvēnērunt.  Inter alia, quae Ortis ante oculōs habuit et Vincentiō Ramos vendere potuit, numerantur vēra falsaque nōmina agentium clandestīnōrum, quōrum vītae prōditiōne factā in perīculum vēnisse possunt.  Nec sōlum arcāna Canadēnsium tractāvit sed etiam relātiōnēs commūnicātae ab Americānīs, Britannīs, Austrāliānīs, Neozēlandiēnsibus, quī sociī ūnā cum Canadēnsibus “quinque oculī” vocantur.  Quantum dētrīmentī quinque oculī accēperint, adhūc cognōscitur.

Arabia Saudiāna oppugnāta

Duodēvīgintī āēroplāna automata et septem missilia automata impetūs fēcērunt in duōs locōs Arabiae Saudiānae ubi petroleum ēlixātur atque ēliquātur.  Hūthiānī latrōnēs, quī bellum intestīnum in Iemenīā gerunt, dīcunt sē illa āēroplāna missiliaque mīsisse in Saudiānōs, ut quī contrā Hūthiānōs in Iemenīā pugnārent.  At Saudiānī Americānīque Persās potius culpant, cum impetūs ā parte septentriōnālī potius quam ab Iemenīā ortī esse videantur.  Persae, quī arma Houthiānīs suppeditant, negant sē impetūs fēcisse.  Dimidia pars facultātis petroleī prōdūcendī, quā Saudiānī fructī erant, est dēlēta, quārē verendum est nē pretium petroleī magnōpere augeātur.

Russī piscātōrēs Cōrēānōs capiunt

Diē Martis centum et sexāgintā Cōrēānī Boreālēs, quī in marī lītoribus Russicīs praetentō trēdecim nāvibus vectī piscābantur, sunt post breve proelium nāvāle ā Russīs captī. Nam Cōrēānī Boreālēs, cum Russī adīrent ut cognōscerent cur illī fīnēs suōs transgressī essent, Russōs infestīs armīs oppugnāvērunt et trēs nautās Russōs vulnerāvērunt.  Russī classicī mīlitēs tandem omnēs nāvēs Cōrēānās cēpērunt et omnēs nautās, quōrum nonnullī in proeliō sunt vulnerātī. Nēmo fertur esse interfectus. Russī lēgātum Cōrēānum arcessīvērunt quī explicāret cur Kim Jong-un cīvēs suōs nōn cohibēret quōminus Russōs oppugnārent. Simile proelium ēvēnit annō bis millēsimō sextō decimō.

Dē Ursulā von der Leyen 

Disceptātur in Eurōpā dē novō nōmine, quod Ursula von der Leyen, nova praeses Commissiōnis Eurōpaeae, in ministerium immigrantibus praefectum imposuit, vidēlicet “ministerium Eurōpaeōrum modō vivendī dēfendendō.”  Cuī novō nōminī multī adversantur, inter quōs etiam numerātur Iōannes Claudius Juncker, pristinus praeses, quī dīxit sibi displicēre sententiam, quā Eurōpaeōrum modus vivendī migrātiōnī oppōnerētur.  Ex alterā parte Marīna Le Pen, cūius populāris et Gallica factiō in comitiīs Eurōpaeīs mēnse Māiō habitīs flōruit, palmam victoriae sibi vindicat, quia Uniō Eurōpaea coacta sit cōnfitērī migrātiōnem in dubium vocāre quālis futūrus sit Eurōpaeōrum modus vivendi. Incertīs igitur ōminibus inaugurābitur von der Leyen nova praeses, quae kalendīs Novembribus magisteriō fungī incipiet. In dubiō porrō manet quot gentēs in Ūniōne Eurōpaeā eō diē futūrae sint, cum Britannī minentur sē pridiē Kalendās Novembrēs dēscītūrōs.  Et fierī potest ut eō tempore Ūniōnī sustinendum sit bellum mercātōrium illātum ab Americānīs, quibus mēnse Septembrī exeunte magna vectigālia in mercēs Eurōpaeōrum, praecipuē in āēroplāna atque alia vehicula, per Totīus Mundī Societātem Mercātūrae impōnere licēbit. Maximē autem incertum est, an von der Leyen, ut quae exercitum Germānōrum incūriā iam dēperdiderit, nunc gubernāculum totīus Eurōpae satis diligenter tractāre possit.

Recessiō oeconomica in Germāniā

Societas Oeconomicae Cooperātiōnī atque Incrementō Prōmōvendīs monet tōtīus mundī annōnam parum crēscere, Eurōpam vērō in perīculum vēnisse propter Germāniam, quae existimātur in recessiōne iacēre.  Nam fabricātiō vehiculōrum, quae vīcēsima est pars oeconomiae Germānōrum, magnum tulit dētrīmentum.  Magistrātus Gallicī, inter quōs Brunus Le Maire, cum magistrātibus Germanīs convēnērunt quōs monērent fiscō pūblicō, quō Germānī nōn carent, esse oeconomiam stimulandam. Rūmor ferēbātur, quoniam Eurōpaea Argentāria faenus ad nihilum vel etiam minus redēgisset, Germānōs posse novās societātēs condere partim pūblicās sed suī iūris, id est lēgibus pūblica impēnsa refrēnantibus absolūtās, quae pecūniam sine faenore mūtuārentur atque ad oeconomiam stimulandam collocārent, nē rēs pūblica in aes aliēnum incidisse viderētur. At Angela Merkel diē Veneris cōnsilium contrārium nuntiāvit: vidēlicet Germānōs vectigālia, praecipuē tālia in petroleum imposita quālia discordiam cīvīlem in Galliā nuper mōvērunt, esse auctūrōs et nova in carbōnium impositūrōs, quibus rēs viridēs prōmōverent.  Maria Dreyer, quæ Sociālistīs prō tempore praeest, aestimat fierī posse ut clima tuerī melius sit quam oeconomiam stimulāre.

Hispānī suffrāgia dēnuō lātūrī

Decimō diē mēnsis Novembris, quartum intrā annōs quattuor et secundum hōc annō, Hispānī suffrāgia ferent et novum senātum ēligent.  Petrus enim Sanctius, quī prō tempore munere ministrī prīmāriī fungitur, nec valuit concordiam compōnere inter factiōnem suam Sociālistārum et aliās, quibuscum regimen constitueret, nec factiōnēs dextrās ita placāre, ut illae sinerent ullam factiōnem sinistram pollēre.  Discordia in Hispāniā praecipuē augētur propter rem Catalaunicam, cum duōs annōs post plēbiscītum, quō Catalaunī quidem dīcunt sē lībertātem sibi ēlēgisse, Hispānī nec plēnam lībertātem illīs concēdere nec spem lībertātis omnīnō dēmere posse videantur.

Audio

diē 16º mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 16º mēnsis Novembris



Loading





/

Tumultus in regimine Britannōrum

Ea fidēs ac fīdūcia, quam senātōrēs Britannōrum dē Theresiā May ōlim habuērunt, cito ēvānēscere vidētur. Nuper enim multī ministrī muneribus officiīsque sē abdicāvērunt, inter quōs praecipue numerandus est Dominicus Raab, quī praefuit negōtiō cum Eurōpaeīs agendō quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscisceret. Postquam Raab dēfēcerat, et Michāēl Gove, quī cibō et rūrī praeest, idem officium recūsāvit, succēdāneus minister creātus est Stephanus Barclay, senātor plērīsque ignōtus quī valētūdināriīs Britannicīs praefuit. Etiam ad ministerium operae stipendiisque praepositum accēdit Amber Rudd, ōlim rēbus internīs praefecta, quae mense Aprīlī coacta erat illō munere sē abdicāre. Multa alia officia novīs hominibus trānsferuntur, dum Theresia May luctātur ut summum sibi retineat magistrātum, quamquam multī senātōrēs in cūriā in eam reclamitant ut illa magistrātum dēpōnat, aliī epistolīs vel palam vel clam missīs agunt ut novus minister prīmārius ēligātur.

Norvegēnsium nāvis bellica dēperdita

In Norvegiā, nāvis bellica et nova, cuī nōmen Helge Ingstad, dēmersa est postquam in magnam et tardam nāvem petroleāriam illīsit. In ruptum nāvis bellicae alveum mare irruit celerius quam nautae potuērunt aquam expellere; nāvis autem petroleāria incolumis ēvasit. Sīc nāvis bellica est victa sine armīs.

Imelda Marcōs damnāta

Imelda Marcōs, cūius marītus, Ferdinandus, ōlim in Īnsulīs Philippīnīs fuit et praeses et dictātor, ipsa damnāta est pecūlātūs. Marcōs rea fuit ab annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō prīmō, sed morās iūdiciī sibi mōliēbātur; ipsa autem fere nōnāgintā annōs nāta reliquōs diēs in carcere dēget, nisi quandam clementiam ā tribūnīs impetrāverit. Ferdinandō dictātōre, mīlia cīvium Philippīnēnsium sunt occīsa, et opēs immēnsae sunt in ūsum Ferdinandī Imeldaeque surreptae, quī tantō luxū vīxērunt ut dē nōmine Imeldae novum nōmen adiectīvum, videlicet “Imeldific,” in rēs atque hominēs luxuriōsissimōs dictum irreperet in sermōnem Anglicum.

Speculātor Russicus in Austriā dēprehēnsus

Austriacī nūntiāvērunt mīlitem quendam Austriacum, cūius nōmen nōndum dīvulgātur, multōs annōs prō Russīs ēgisse. Karin Kneissl, ministra ā negōtiīs exterīs, lēgātum Rūssicum arcessīvit quī Russōs dēfenderet; Russī invicem lēgātum Austriacum arcessīvērunt. Ipsa autem Kneissl suās inter nuptiās cum Vladimīrō Putin saltāvit mēnse Augustō.

Suffrāgia ab Americānīs lāta

Diē sextō cīvēs Americānī tōtam senātūs cameram īnferiōrem et dīmidiam superiōris camerae partem suffrāgiīs populāribus ēlēgērunt. In camerā superiōre factiō dextra, quae Rēpūblicāna vocātur, auctōritātem pristinam certē retinēbit et fortasse, omnibus suffragiīs numerātīs, etiam augēbit; et in īnferiōre camerā, sinistra factiō, Dēmocratica appellāta, paucīs suffrāgiīs pollēbit.
In Vasintōniā cīvitāte etiam populī scītō statūtum est nē cīvitas vectigālia in carbōneum impōneret, nēve urbēs mūnicipiaque singula ullum vectigālium in cibōs et pōtūs impōnerent: nam quaedam urbēs cōnābantur vectigālibus efficere nē gulōsī hominēs vellent insalūbrēs cibōs et pōtiōnēs dulcēs dēgluttīre.

Bellinghamopōlium

Bellingahmēnsium Camera Commerciō Prōmovendō nuntiāvit novum lūdum, cuī nōmen Bellinghamopōlium, nunc vēnum dārī in tabernīs maximē Bellingamicīs, ut in macellō Haggen dictō, in tabernīs caffeāriīs Woods vocātīs, et in tabernā librāriā Village Books appellāta. Bellingahmopōlium enim est lūdus, quī originem trahit ā notissimō lūdo praediātōrum, quī “Monopōlium” īnscrībitur. Hōc in lūdō, oportet lūsōrēs praedia emere et aliōs lūsōrēs cōgere sibi locārium pendere, donec illī dēcoquant. Praedium carissimum in Bellinghamopōliō est “Forum Rubrum,” medulla Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis.