Audio

diē septimō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Iūniī
Loading
/

 Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī.

Netanyāhū invītātus

Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs.  Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit.  Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse. 

Violentia in Germaniā

Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus.  Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī.  Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī.  Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus.

Comitia Mexicāna

Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum.  Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur.

Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent.

Comitia Indōrum

Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū. 

Bukēlē inaugurātus

Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset.  Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam.  Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur.

Lēgātus Britannus dīmissus

Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset.  Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī.  Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet.

Sīnēnsium Chang’e 6

Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur.  Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre.  Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur.

Boeing Starliner

Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem.  Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur.  Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat.

SpaceX Starship

Novissimum et maximum vehiculum, quod SpaceX facit, Starship sīve Nāvis Sīderālis, diē Iōvis ā Texiā cīvitāte in caelum missum est et in mare Indōrum dēlapsum.  Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit.  Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō.

Herculāneum dēformātum

Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī.  Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum.  Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns.

Tyrannosaurus Meirax

Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis’ sīve ‘iuvenosaurī rēgis’ sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā  sepultum repperērunt.  Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum.  Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus!”

Quibus dictīs, grātias auscultātoribus agimus.  Cūrāte ut bene valeātis.

Audio

diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī
Loading
/

Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī.

Praeses Damnātus

Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus.  Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta.  Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum.

Terra in Papuā Novā Guineā lapsa

In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta.  Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur.  Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque.

Proelia in Marī Rubrō

Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse.  Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent.  Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre.

Novus Minister Prīmārius in Hāītiā

Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī.  Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta.  Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse.

Novus Minister Prīmārius in Batāviā

Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius.  Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat.  Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium.

Africa Merīdiōnālis

Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat.  Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit.

Birmānia cadēns

Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent.  Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur.  Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā.

Stercus follibus volātilibus missum

Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt.  Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs Cōrēānī dīcunt sē lēge tāliōnis mīsisse, postquam Merīdiōnālēs Cōrēānī similēs follēs genere carminum “K-pop” dictō onerātōs ad septentriōnēs mīsissent.

Tauromachia in Colombiā interdicta

Inter ferē omnēs senātōrēs Colombiānōrum diē Martis convēnit prohibendam, nē quis in arēnā  spectāculī causā cum taurīs pugnāret.  Iōhannēs enim Carolus Lōsāda senātor Colombiānus dīxit cruciātum et barbariem nōn posse partem cultūs cīvīlis habērī.  Nunc igitur tauromachia sīve vēnātiō taurōrum tantum fit in Aequitōriā, Galliā, Hispāniā, Lusitāniā, Mexicō, Perūviā, Venetiolā .

Furtīvae Rēs Antīquae Ītalīs Redditae

Ītalī gaudent ex Americā Foederātā reddī sescentās rēs antīquās, ut signa aenea, nummōs aureōs, opera tessellāta, cōdicēs manū scriptōs. Quae ā fūribus Ītalīs sublāta erant et tam ā mūsēīs Americānīs quam ā prīvātīs cīvibus empta sed nuper sunt ā magistrātibus Americānīs recuperāta atque Italīs restitūta.

Audio

diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī
Loading
/

Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet

Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō.  Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant.  Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere.

Ebrahīm Raīsī mortuus

Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset.  Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat.  Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus.  Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus.  Vīxit annōs sexāginta et trēs.

Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī

In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum.  Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur.

Trēs Americānī in Hāītiā occīsī

In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī.  Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt.

Nova Calēdonia

Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt.  Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt.

Hibernī, Hispānī, Norvēgī Palaestīnōs agnōscunt

Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur.  Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās.  Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt.

Purgātur exercitus Russōrum

Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis.  Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur.

Comitia in Britanniā habenda

Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī.  Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis.  Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō.

Factiō Germanica expulsa

Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt.  Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat.  Krah porro propter sua verba coactus est ab honōribus factiōnis suae abdīcāre, sed nōn ā factiōne ipsā discēdere: adiūtor autem ēius, quem diurnāriī “Jian G.” sine nōmine familiārī appellant, mēnse Aprīlī comprehēnsus est ut speculātor Sīnēnsis.  Comitia ad novōs Eurōpaeōs senātōrēs ēligendōs mēnse Iūniō habēbuntur.

Orca Impacta

Ministeriō rēbus conservandīs praepositō in Novā Zeelandiā dēlātum est spectāculum cinemātographicum in quō vir est cōnātus corpus suum in orcae corpus impingere.  Postquam descenderat in mare, vir nātāvit ad orcam atque ēius fīliam, minimē suspicācēs, et ille cōnātus est animālia iterum tangere.  Magistrātūs sunt “rēvēra obstupefactī” cum audīvissent virum clāmantem “tetigī id, tetigī id.”  Vir multātus est sescentīs nummīs Novae Zeelandiae.

Audio

diē septimō decimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō decimō mēnsis Māiī
Loading
/

Sīcārius Slovaciānus

Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum.  Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.

Singapūria

Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium.  Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.    

Catalaunia

Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit.  Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent.  Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.

Novī magistrātūs Russicī

Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit.  Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus.  In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur.  Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.

Perūvia

Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset.  Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet.  Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt.  Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse.  Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.

Hāītia

Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur.  Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere.  Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt.  Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre.  Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.

Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum.  Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum.  Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.

Novum missile Russicum

Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum.  Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et automata in singulās et sēiunctās urbēs excīdendās perferre.  Russī porrō sēna dēna missilia habent in septem nāvibus subaquāneīs.

Audio

diē decimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē decimō mēnsis Māiī
Loading
/

Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.

Sīcāriī dēprehēnsī

Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem.  Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse.  Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum.  Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt.  Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus.

Duo Americānī ā Russīs comprehēnsī

Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur.  Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam.  Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur.  Quam rem pervestīgat exercitus Americānus.

Russicus lēgātī adiūtor mīlitāris expulsus

Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre.  Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs.  Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs.

Ruandēnsēs negant sē profugōs occīdisse

Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī.  Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse. 

Cadavera in Mexicō reperta

In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō.  In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs.  Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum.

Nova pecūnia Zimbabuēnsium

Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur.   Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt.

Britannī ūranium parant

Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent.  Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt.  Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae.

Mileī et Puente

Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs.  Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās in perīculum induxisse alienigenīs admittendīs, ac mortem pauperitātemque in Hispānōs intulisse.  Puente, prō suā parte, dīxit sē sua verba nōn dictūrum fuisse, sī ēventum eōrum scīvisset.  Mileī mox Hispāniam vīsitābit ut partēs dextās rōboret.