Audio

diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Præses Americānus inaugurātus

Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus.  In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs.  Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs.

Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae.  Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs.

Ēdicta Prīma

Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit:

  • ut iūs sōlī, quō hominēs in terrā Americānā nātī cīvitātem consequuntur, abolērētur, id quod acerrimē coram iūdicibus disputābitur; immo Iōhannēs Coughenour, iudex Vasintōniēnsis, iam cohibit, nē ēdictus valeat;
  • ut omnēs, quōrum mūnus fuisset dīversitātem æquitātem inclūsiōnem prōmōvēre, officiīs honoribusque dīmōvērentur;
  • ut America dēscīsceret ā foedere Lūtētiānō, quō quaedam gentēs prōmīsissent sē minus carbōniī ēmissūrās; atque ut vīs petroleī ē terrā Americānā ducendī augērētur, ad pretium energīae dēminuendum;
  • ut duo tantum sexūs, vidēlicet mas et fēmina, immūtābilēs agnōscerentur; nēve quis mīlitāret quī genus aliud atque illud, quō nātus est, profitērētur. 
  • ut America dēscīsceret ab Omnium Gentium Societāte Salūtī Prōmōvendae;
  • ut TikTok societas Sinēnsis, quā communistae Sīnēnsēs ēlēgissent quid iuvenēs Americānī vidērent, cōnservārētur donec dimidia pars illīus societātis in manūs Americānōrum dēvenīret.

Aliēnigenae dēportantur

Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant.  Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs.

Indūtiae inter Isrāēlītās et Palaestīnōs

Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus.  Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī.  Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī.

Percussor in Germaniā

Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit.  Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere.  Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent.

Audio

diē septimō decimō mēnsis Jānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō decimō mēnsis Jānuāriī
Loading
/

Jacobus Carter diem obiit

Jacobus Earl Carter fīlius Jacobī, ūndēquadrāgēsimus quī summum magistrātum Americānōrum gessit, ūndētrīcēsimō diē mēnsis Decembris diem obiit.  Vīxit annōs centum.

Geminī impetūs in Americā factī

Kalendīs Jānuāriīs duo impetūs factī sunt in Americā, quōrum alter Novae Aurēliae in Ludōvīciānā cīvitāte, alter Campīs factus est in Nīvātā cīvitāte.  Novae enim Aurēliae Shamsud-Din Jabbar, ōlim mīlēs Americānus, vehiculum in turbam hominum, quī in Viā Borbonēnsī novum annum celebrābant, dīrexit et, postquam dē vehiculō dēscenderat, coepit armīs innocentēs oppugnāre; quī celeriter occīsus est ā custōdibus pūblicīs antequam posset pēiōra agere.  Vexillum gessit Chalifātūs Islamicae, cuī anteā sē dēvovisse fertur.  Campīs autem Matthaeus Livelsberger, inter ēlectissimōs mīlitēs numerātus, sē manuballistā occīdit et vehiculum dīrupuit extrā dēversōrium Donaldī Trump, quī mox creābitur quadrāgēsimus septimus praeses Americānōrum.  Sed vehiculum, ut quod novī generis “Cybertruck” dictī esset, vis displōsiōnis continuit, nē dēversōrium damnum ferret.  Uterque percussor mīlēs fuit Americānus, et eōdem modō vehiculum mercede condūxit, et mentis errōre affectus esse vidētur.

Nīcolāus Madūrō 

Diē decimō Nīcolāus Madūrō tertium creātus est dux Venetiolānōrum, quamquam ā paucīs aliīs gentibus, nisi Russīs Sīnēnsibus Cūbānīs Nicaraguēnsibus agnōscitur.  Nam in comitiīs annō praeteritō habitīs Edmundus Gonzalez putātur victor lēgitimus ēvāsisse, Madūrō vērō dominātiōnem vī et fraude sibi retinēre.  Magistrātūs Americānī ducentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque potuerit Madūrō in dīciōnem Americānōrum reddere.

Dē Canadā 

Justīnus Trudeau, quī novem annōs minister prīmārius est Canadēnsium, mūnus mox dēpositūrus senātum in mēnsem Martium contulit.  Trudeau enim cōnātus erat Chrystiam Freeland, vice-ministram et fidēlissimam suae cohortis, auctoritāte dēmovēre ut Marcum Carney, argentārium, in conspectum pūblicum prōmōvēret; cui Freeland respondit pūblicā epistulā, quā grande aes aliēnum exposuit, quod Trudeau largitiōnis causā ante comitia habenda cōnflāvisset.  Sed altera causa reperienda est in Donaldō Trump, quī dēnuō electus praeses Americānus minātur sē magna portōria impositūrum in mercēs quās Canadēnsēs in Americam exportant, unde magna clādes Canadēnsibus artificibus mercātōribusque imminet.  Prō suā parte, Trump, quī nuper Canadam coepit quinquāgēsimam prīmam cīvitātem Americānam vocāre, apertē cupit Canadam Americae adjungere, sed vinculīs pācis commerciīque potius quam vī armōrum.  Senātū Canadēnsium in Martium protrūsō, regimen Canadēnsium nihil hieme agere poterit nisi novum ministrum prīmārium creāre, quī etiam dux erit factiōnis Līberālis ante comitia mēnse Octobrī habenda.  Quibus in comitiīs opposita factiō, quae Cōnservātīva appellātur, putātur dē Līberālibus strāgem factūra.

Hāītia

In Cīvitāte Sōlis Hāītiae ad centum et octōginta hominēs, quōrum plērīque ætāte prōvectiōrēs erant, trucīdātī sunt ā grassātōribus, cūjus dux Monel Fēlix crēdidit fīlium suum esse ā sene quōdam vūdūismī sīve artis magicae perītō fascinātum et necātum.  Corpora manca mutilātaque in viīs sunt combusta.

Proximā Hebdomade

Scholae abrogābuntur diē vīcēsimō, ut quī sit diēs per tōtam rempūblicam festus.

Audio

diē sextō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō mēnsis Decembris
Loading
/

Dictātor sex hōrārum

Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit.  Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse.  Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus.

Media “sociālia” juvenibus interdicta

Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur.  Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent.  Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant.

Geōrgia dīvīsa

Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur.  Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur.  Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit.

Bellum Sȳriacum

Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur.  Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur.  Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī.  Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint.  Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt.  Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur.  Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant.

Gallī ex Africānīs gentibus expulsī

Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī.  Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant.  Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt.  Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam.

Gallōrum magistrātūs expulsī

Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit.  Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit.  Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum.  Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt.  Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre.

Cathedrālis Nostrae Dominae

Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta.  Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum.

Audio

diē vīcēsimō sextō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō sextō mēnsis Novembris
Loading
/

Missilia missa

Bellum, quod inter Russōs Ūcrāīnēnsēsque geritur, nunc ardentius certātur missilibus.  Nam Americānī Britannīque permīsērunt Ūcrāīnēnsibus ut tēlīs ēminus oppugnārent locōs anteā tūtōs, quī intrā Russōrum fīnēs sunt.  Russī invicem respondērunt novissimō missilis genere mittendō, cuī nōmen est “Oreshnik” sīve Corylus, et quod prae vēlocitāte intercipī nōn potest.  Tāle missile potest et arma atomica ferre, nec propter immēnsum sumptum sine armīs atomicīs in bellō adhibērī solet.  Vladimīrus Putin, praeses Russōrum, dīxit sē crēdere iustum esse armīs suīs ūtī contrā aliās gentēs, quae sinerent sua arma contrā Russōs adhibērī, quibus verbīs vidēbātur Americānīs Britannīsque minārī.  Dīxit porro missilia illa, quibus Ūcrāīnēnsēs ūsī essent, nōn posse sine auxiliō mīlitum mittī Americānōrum.  Jōsēphus Biden, praeses Americānōrum, aliquot mēnsēs obstitit, nē licēret Ūcrāīnēnsibus Russiam oppugnāre missilibus Americānīs, sed propter mīlitēs Corēānōs Septenriōnālēs et victōriam Donaldī Trump, quī prōmīserat sē pācem compositūrum, frēnōs laxāvit, ut impetus fīeret.  

Yi Peng 3 Capta

Postquam duo fūnēs opticī et subaquaneī, quibus inter Suētōs Lituānōsque et Finnōs Germānōsque nuntiī mittuntur, scissī erant, nāvis Sinēnsis, Yi Peng Tertia, cuī praest cīvis Russicus et quae in utrōque scissiōnis locō fuerat, coacta est ā Dānīs sistere.  Boris Pistōrius, praefectus mīlitibus Germānōrum, dīxit scissiōnem esse actiōnem hybridam, quō nōmine significantur ea, quae īnsolitīs clandestīnīsque ratiōnibus in bellō aguntur.

Āeroplānum dēlapsum

Vilnae in Lituāniā, āeroplānum onerārium est prope āeroportum caelitūs dēlapsum.  Quamquam causa hūius clādis calamitātisque ignōta est, Annalēna Baerbock, Germānōrum ministra rēbus externīs praeposita, monuit aliquōs, quōs nōn nōmināvit, cōnārī in Eurōpaeās gentēs bellum gerere “hybridam,” sīve partim apertum partim clandestīnum.

Sollemnis Grātulātiō

Diē Iovis sollemnis grātulātiō celebrābitur per tōtam rempūblicam.  Nōs omnēs grātiam habēmus, quod prosperitāte fēlicitāteque fruimur. 

[discipulī singulī]

Prō meā parte grātiās ago discipulīs, quī singulīs hebdomadibus tempus cūramque impendunt nuntiīs Latīnīs colligendīs recitandīsque.

Grātiās porro auscultātōribus agimus.  Cūrāte, ut valeātis.

Audio

diē quīntō decimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō decimō mēnsis Novembris
Loading
/

Ēventus Comitiōrum Americānōrum

Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī.  In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit.  Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre.  

Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent.  Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre.  Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum.  Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur.

Cōrēa Boreālis et Russia sociātae

Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam.  Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent.  Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt.  Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus.

Justīnus Welby sē abdicat

Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur.  Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre.

Le Pen

Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs.  Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur.  Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur.

Hāītia

Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit.  Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt.  Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret.

Scholz parum amātus

Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda.  Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum.  Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum.  Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur.