Audio

diē alterō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē alterō mēnsis Decembris
Loading
/

Pyrobolī in Hispāniā

Matrītī sēdēs lēgātiōnis Americānae per cursum pūblicum accēpit pyrobolum, quī vērō dētectus erat antequam dīrumperētur.  Custōs lēgātiōnis Ucrāīnēnsis vulnerātus est, cum pyrobolus illūc missus displōderētur; necnōn quattuor aliī pyrobolī missī sunt ministrō prīmāriō Hispanōrum et mīlitibus et fabrīs armōrum.  Incertum est, quis pyrobolōs mīserit, sed Ucrāīnēnsēs habent Russōs suspectōs.

Americānī in Cāmarūniā comprehēnsī

Trēs Americānī cīvēs, Claudius Chī et Franciscus Chenyī et Lah Nestōr Langmi, ab investīgātōribus Americānīs in Cāmarūniā comprehēnsī sunt atque coram iūdicibus accusātī auxilium pecūniārium latrōnibus seccessiōnis studiōsīs suppetitandī.  Nam ex annō bis millēsimō septimō decimō duae Cāmarūniae regiōnēs inter Cāmarūniam et Nigeriam sitāe, quārum sermō ūsitātus est Anglicus, cōnātae sunt sē ab aliīs Cāmarūniēnsibus Gallicē loquentibus sēiungere et suam condere rempūblicam, quam appellant Ambazōniam.  Trēs igitur Americānī, in Cāmarūniā nātī, Cāmarūniēnsibus abdūcendīs et pretiō redemptiōnis ex cognātīs Americānīs extorquendō magnam vim pecūniae congessērunt, quā insurgentibus Ambazōniēnsibus auxilium ferrent.  Etiam accūsantur coniurātiōnis ad arma lātam vastātiōnem īnferentia in terram aliēnam adhibenda.

Jiang Zemin diem obiit

Jiang Zemin, ōlim praeses Sīnēnsium, quī Sīnās dūxit ad līberiōrem formam mercātūs quae viam ad eam prosperitātem, quā Sericī nunc fruuntur, aperuit, diē Mercūriī vitam efflāvit.  Jiang Zemin praeside, Hongcongia dē manibus Britannōrum in Sīnās recepta est, et Sīnae in Sociātiōne Omnium Gentium Commerciō prōmōvendō ascriptae sunt, et religiō, quae Falun Gong  appellātur, prōhibita est.  Nuperrime, coram diurnariīs aliēnigenīs ēductus est ex aulā, ubi Xi Jinping tertium ad summum magistrātum est redditus.  Vīxit annōs sex et nōnāgintā.

Isabella dos Santos quaeritur

Isabella dos Santos, fīlia Iōsēphī Eduardī dos Santos, quī ab annō millēsimō nōningentēsimō septuāgēsimō nōnō usque in annum bis millēsimō septimō decimō nōmine tenus praeses, rē vērā tyrannus Angōliēnsium fuit, quaeritur ab Interpol, omnium gentium societāte praetōriā.  Nam tabulīs ab societāte illā rubrīs ēditīs custōdēs publicī per tōtum orbem terrārum rogantur ut eam inveniant et capiant et in diciōnem Angōliēnsium reddant.  Dos Santos enim accūsātur fraudis, pecūlātiōnis, dōnōrum acceptōrum, et pecūniae lavandae, id est orīginis pecūniae cēlandae.  Prō sē vērō dīxit diurnāriīs diē Martis iūdicēs sē persequī propter odium politicum.  Iōsēphus autem Eduardus pater peculātor fuit, quem successōrēs putant ad ducentiēs milliēs centēna mīlia dollarōrum sibi congessisse in patriā, ubi dimidia pars cīvium ad bīnōs dollarēs singulīs diēbus merēbant.

Nummī Gallicī surreptī

In Bavariā quadringentī trēs et octōginta nummī aureī, quōs Gallī, quī ipsōrum linguā Celtae appellantur, tertiō saeculō ante Christum nātum signāvērunt et archaeologī abhinc annīs trēs et vīgintī invenērunt, ūnā cum massā aurī rudis sunt ā fūribus ignōtīs sed mīrā subtīlitāte praeditīs sublātī.  Intrā enim novem minūta temporis puncta fūrēs, quī tōtīus regiōnis aditum ad rēte ūniversāle et ūsum tēlephōnōrum interrūperant nē custōdēs pūblicī furtum fierī cognōscerent, tōtam vim aurī sustulērunt.

Libanum sine praeside

Senātus Libanōrum octāvum diē Iōvis cōnatus est praesidem ēligere, quod octāvum in cassum cecidit.  Nam postquam Michāēl Aoun sextum annum summī magistrātūs complēvit atque auctōritātem dēposuit, senātōrēs inter fidēs et factiōnēs dīvīsī nequeunt cōnsentīre dē novō praeside sēligendō.  Diē Iōvis plūra suffrāgia inānia prō nullō candidātō dāta sunt quam prō ullō singulō; ūnus porrō senātor vidētur iocandī causā nōmen Lulae da Silva, quī nuper ēlectus est praeses Brasiliēnsium, suā in tabulā scripsisse.  Libanum pergit pessimam hūius vel priōris saeculī cladem oeconomicam patī, neque accipere poterit auxilium fiscāle ab argentāriīs tōtīus mundī nisi praeses ēlectus sit, quī corruptēlam cohibeat et oeconomiam reformet.

Hiems appropinquat

Autumnāle trimestre spatium acadēmicum ad fīnem perdūcitur: hodiē enim ultimae scholae celebrātae sunt, et restant tantum ultimae probātiōnes, quae proximā hebdomade subeundae sunt.  Nivēs iam ter caelitus cecidērunt, et dēnuō hāc nocte cāsūrae feruntur.  Hiemāle spatium acadēmicum diē quartō mēnsis Iānuāriī incipiet.

Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Novembris
Loading
/

Comitia varia per Americam habita

Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur.  Inter certāmina senātōria et spectātiōra, in Pennsylvaniā cīvitāte Mahōmetus Oz, medicus et chīurgus quem spectacula tēlevīsifica nōtissimum fēcerant, victus est ā Iōhanne Fetterman, quī apoplēxiā cerebrī captus nōn sine difficultāte in candidātōrum disceptātiōne sententiās suās exprimere potuit.  In Geōrgiā nec Raphaēl Warnock neque Herschel Walker potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum ferre, quāre suffrāgia dēnuō dabuntur sextō diē mēnsis Decembris ad senātōrem Geōrgiēnsem ēligendum.  Senātūs camerīs inter factiōnēs dīvīsīs, vērisimile vidētur rempūblicam quasi paralyticam paucās lēgēs lātūram, quārē gaudent glīscuntque fora bursālia.  Anna porrō Pelōsī, princeps īnferiōris camerae quae et factiōnī sinistrī erat praefecta, gubernācula factiōnis alterī cuidam suae factiōnis trādidit, cum dextra factiō obtineat senātūs principātum.  Quod ad certāmina gubernātōria attinet: et Eustacia Adams est ā Briannō Kemp victa, et Robertus Franciscus O’Rourke est ā Gregōriō Abbott victus, et Catharīna Hobbs Macariam Lake dēvīcit.

Conventus Partium Vīcēsimus Septimus

In Ægyptum āeroplānīs volāvērunt dūcēs nōnnullārum gentium, quī verba dārent dē temperātūrā caelī temperandā ac dē ūsū petroleī dēminuendō ēmissiōneque carbōniī restinguendā.  Nēmō Sēricus, quae gēns omnium maximam copiam carbōniī in caelum ēmittit, conventuī adfuit, neque Iāpōnēs nec Russī neque Indī adfuērunt: itaque ē quinque gentibus, quae hodiē maximam carbōniī vim ēmittunt, sōlīs operae pretium vidēbātur conventuī interesse Americānīs, quōrum praeses primam conventūs hebdomadem praetermīsit.  Neque usque ad ultimum temporis articulum vidēbātur Rishīus Sunac, minister prīmārius Britannōrum, interfutūrus.  Quī porrō secundum diurnāriōs Britannōs mox nuntiābit Britannōs ab Americānīs emptūrōs magnam vim gasī naturālis, quod alterō nōmine methānum appellātur et carbōniō celerius dīcitur calefacere caelum.  Omnēs porrō dūcēs gentium potentissimārum, quae quidem conventuī interfuissent, ante conventūs fīnem suīs āeroplānīs Balium, in pulcherrimam Indonēsiae īnsulam, in alium conventum volāvērunt.

Conventus Vīgintī Gentium

Notissimī et potentissimī principēs magistrātūsque, inter quōs Iōsēphus Biden praeses Americānus, Xi Jinping praeses Sīnēnsium, Narendra Modī minister prīmārius Indōrum, Fumiō Kishida minister prīmārius Iāpōnum, Sergius Lavrov Russōrum minister rēbus externīs numerantur, congressī sunt Baliī.  Xi Jinping multa, quālia antea nōn solēbat, dīxit.  Prīmum enim asseverāvit sē tyrannidem nōn affectāre, sed populārem seu dēmocraticam rempūbliam cupere, mōre vērō aliō quam Americānam cōnstitūtam.  Deinde apertē et coram diurnāriīs, ut anteā nōn fēcerat, Iustīnum Trudeau prīmārium ministrum Canadēnsium vituperāvit, ut quī colloquia sēiunctim habita nōn solum dīvulgāvisset sed parum sincērē dīvulgāvisset.  In fīne conventūs, omnēs dūcēs cōnsēnsērunt nōn omnēs sed māiōrem partem suōrum improbāre bellum, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur.

Carolus Michel ōmissus

Ōrātiō, quam Carolus Michel Conciliī Eurōpaeī praeses ēlectronicae memoriae mandāvit et per rēte ūniversāle Sanghaevum mīsit in Sēricā expositiōne mercātōriā exhibendam, nōn exhibita est sed ā Sinēnsibus consultō praetermissa.  Nam in illā ōrātiōne, sī habita esset, Michel multa dīxisset dē bellō, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur.  Dictūrus porrō fuisse refertur Eurōpam nimis dē petroleō Russicō pependisse, unde didicisset quam perīculōsum esset dē gentibus externīs pendēre: id etiam verūm in commerciō cum Sēricīs habendō vidērī.  Hortātus quoque esset Sēricōs ut aliquid agerent dē rē Ucrāīnēnsī.  Nunc vērō Sīnēnsēs pergunt mercātū petroleāriō cum Russīs (quem Eurōpaeī interdīxērunt) nōn sōlum fruī sed pretiō propter ipsa interdicta dēminūtō fruī.  Itaque verba Carolī, quae ōrātiōne ōmissā nēmō audīvit, sī quis audīvisset, in cassum cecidissent.

Haïtia

Latrōnēs, quī iussū Iācōbulī “Barbacōae” Corculī latronum ducis petroleum populō dēnegāverant, iam ā copiā petroleī recessērunt, cum negōtium inter eōs et magistrātūs ēgisse vidērētur Harrisōnius Ernestus, medicus quī et in rē pūblica versātur. Magistrātūs autem negant sē pactōs esse cum latrōnibus, sed custōdēs pūblicī affirmant in copiam petroleī, quam sex hebdomadēs latrōnēs occupāverant, sēmet ipsōs potestātem exercēre.  Reclāmātur porrō in magistrātūs propter perīcula latrōnum et publicae salūtis et dēficientis energīae, cum magistrātūs nihil agere posse videantur.  Quārē abhinc mēnsem rogāvērunt, ut ab externīs gentibus auxilium mīlitāre sibi mitterētur.  Ariēl autem Henrīcus, quī annō praeteritō creātus est minister prīmārius post Juvenālem Moȳsem a Colombiānīs mercēnāriīs percussum, prōmīserat comitia cōnsulāria hōc annō habenda; sed multī Haïtiēnsēs, inter quōs est Iācōbus Corculum numerandus, nihil cōnfīdunt Henrīcō, quem suspicantur mortem Moȳsī esse mōlītum.

Americānōrum vehiculum sēcrētum regressum

Americānōrum caeleste vehiculum sēcrētum atque arcānum, quod X-trīginta septem B appellātur, tandem aliquandō post duōs annōs ad tellūrem dēlapsum est.  Eō tempore, quō in caelum missus est, lues corōnāria timēbātur et nullum bellum in Ucrāīnā gerēbātur; ad mundum mīrīs modīs mutātum post diēs nongentī et octāvō regressum est.  Quae in caelō fēcisset, sēcrēta manent.

FTX societas dēcocta

FTX societas, quae commercium nummōrum cryptographicōrum prōmōverat et forum permūtātiōnis domumque argentāriam nummīs illīs ficticiīs praestitit, dēcoxit, cum dēpsosita perdidisset.  Nam societas, quam Samuēl Bankman-Fried condiderat, quamvīs prōmīsisset sē dēposita in tabulīs ā suā ipsīus propriā sēiunctīs tuitūram, eadem tamen dēposita fraudulenter commiscuit et locāvit et perdidit: unde solvendō nōn est.  Prīmum enim dēcoxisse vidētur pars propriō commerciō bursālī dīcāta, cui praefuit Carolīna Ellison, quae apertē sē dīxerat inexpertam pecūniae locandae fuisse antequam praefecta facta esset centiēns mīlliēns centēnīs mīlibus dollarōrum; cuī etiam amātor erat Samuēl Bankman-Fried societātis conditor.  Ille tunc putātur dēposita per ēlectrōnicum et arcānum postīcum surripuisse et suae dominae trādidisse, nē illa dēcoxisse viderētur; quod tamen cēlārī nōn potuit.  Nunc vērō aliīs modīs pecūnia ē tabulīs ēgredī fertur, vel ā perfossōribus ēlectronicīs vel ab ipsīus societātis operāriīs ipsōque Samuēl Bankman-Fried sublāta.  Pecūnia, quae quidem supersit, putātur dēbērī deciēns centēnīs mīlibus hominum.  Ellison, quae Hongcongiae est, et Bankman-Fried, quī in īnsulīs Bahamēnsibus versātur, nōndum vinculīs pūblicīs tenentur nec crīmine accūsātī sunt, sed feruntur velle extrā diciōnem fugere Americānōrum.

Dīvēs et pauper mortuī

Duo hominēs nōtissimī periērunt.  Prīmum Ēvālīnus Robertus Hādriānus dē Rothschild, argentārius inter dītissimōs hominēs numerandus, quem dē rēbus pecūniāriīs cōnsulere solēbat regīna Britannōrum, octāvō diē vītam efflāvit; quī vīxit annōs nōnaginta et ūnum.  Mehran autem Karīmī Nassērī Persa ē Persiā expulsus annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō litterās suās commeātūs in Francogallōrum āeroportū perdidisse fertur, quō factō homo sine cīvitāte nōn potuit fīnēs gentium transgredī.  Itaque usque in annum bis millēsimum sextum sine cīvitāte habitāvit in parte āeroportūs Lūtetiānī omnibus gentibus commūnī.  Propter corporis īnfirmitātem in ipsā Galliā brevī tempore vīxit, sed mente captus mēnse Septembrī ad āeroportum regressus erat, ubi diē duodecimō mortuus est.  Incertum est quō annō natus sit, sed putātur annōs vīxisse sex et septuāgintā.

Aēneae statuae Tuscae

In Tusciā in balneīs antīquīs repertae sunt plūrēs quam vīgintī statuae aēneae lūtō et nummīs aēneīs, argenteīs, aureīs obtectae.  Statuīs, quae inter secundum saeculum ante Christum nātum et prīmum post Christum nātum factae esse videntur, variī diī, sīcut Hygēa salūtifera et Apollō medicus, necnōn mortālēs, ut imperātōres matrōnae puerī, sunt repraesentātī.  Archaeologī etiam referunt īnscriptiōnēs tam Latīnās quam Tuscās esse repertās.  Nummī porro putantur in aquam fortūnae causa immissī.

Audio

diē quartō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quartō mēnsis Novembris
Loading
/

Concursus Corēānus

Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt.  Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque, celebrārent.  Turba autem celebrantium māior erat, quam ut angustae viae exitum praebēret: itaque comica festīvitas terriculāmentōrum facta est tragoedia verī terrōris, cum corporibus nimis artē pressīs corda hominum dēficere coepissent.

Pōns dīlapsus

Diē Sōlis, in Guzarātā cīvitāte Indiae, ad centum et trīgintā hominēs, quī pontem pedibus trānsībant, ponte ruptō in flūmen Machchu dictum lapsī periērunt.  Pōns, quī centum annōs steterat et ante diēs quattuor refectus erat, nōn potuit onus tot hominum ferre.

Russōrum nāvēs oppugnātae

Ucraīnēnsēs coepērunt automatās nāvēs displōsīvās in māiōrēs Russōrum nāvēs immittere.  Diē Saturnī novem automatae nāvēs et automata āeroplāna in classem Russōrum missa sunt, quārum trēs nāvēs automatae referuntur damnum intulisse in bellicās nāvēs Russōrum, inter quās Admīrantus Macarovius nāvis praetōria numeranda putātur, quamquam Russī dīxērunt ūnam tantum nāvem leve damnum sustinuisse.  Russī porrō Britannōs culpant, quōs nunc dīcunt nōn sōlum illum impetum mōlītōs sed etiam dīruptiōnem petroleāriōrum ductuum Nordstream appellātōrum: quae omnia Britannī magistrātūs negant esse vēra.  Pristina Russōrum nāvis praetōria Moscva nuncupāta mēnse Aprīlī est missilibus Ucraīnēnsium dēmersa.  Anteā et ex annō millēsimō nōngentēsimō quīntō Russī nullam praetōriam nāvem āmīsērunt.

Lūla victor

Comitiīs cōnsulāribus in Brasiliā habitīs Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva victor ēvāsit et summum magistrātum dēnuō obtinēbit.  Jair igitur Bolsonārus, quī victus est, prīmus est praeses Brāsiliānōrum quī nōn potuit populō suādēre ut secundus cōnsulātus sibi tribuerētur.  Lūla autem populō prōmīsit imparilitātem inter dītiōres et pauperiōres sē temperātūrum et tam natūram terrae silvārumque quam fiscum pūblicum dēfēnsūrum. Nōn tamen nisi quarta pars senātūs Lūlae audiēns dictō est vel cum suā factiōnī sociāta, quārē novus praeses cogētur multa negōtia agere variās inter factiōnēs.

Erīcus Iōhannēs Baptista percussus

In Haitiā diē Veneris percussus est Erīcus Iōhannēs Baptista, dux factiōnis Populāris et Natiōnālis et Prōgressīvae, in ferē eōdem locō ubi Ivō Buissereth senātor mēnse Augustō est occīsus; et decimō diē mēnsis Octōbris latrōnēs ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, custōdibus victīs, sunt ā suīs līberātī.  Bocchītus Edmond, Haitiēnsium lēgātus in Americam missus, monet tōtam īnsulam posse in potestātem latrōnum dēvenīre, nisi mīlitēs aliēnī immitantur quī magistrātuum roborent auctōritātem. Baptista annōs vixit quinquāgintā et duōs.

Imran Kahn vulnerātus

Diē Iōvis Imran Kahn, quī ōlim summus magistrātus fuit Pacistāniānus, Vazīrabadae inter reclāmātiōnēs vulnerātus est ā sīcāriō, quī ā custōdibus statim comprehēnsus cōnfessus est sē scelus consultō patrāvisse.   Kahn, quī in regimen reclāmābat et nova comitia indicenda postulābat, vel pede vel crūre est transfixus et multum sanguinis effūdit.  Quinque aliī sunt vulnerātī et ūnus interfectus.  Sīcārius dīxit sē ūnum et sōlum ēgisse, ut obstāret nē Imran Kahn cīvēs dēcipere mendāciīs pergeret. 

Saïfula Parācha līberātus

Saïfula Parācha, omnium quī in Sinū Guantanamō vinculīs Americānīs tenentur aetāte provectissimus, līberātus est et suīs redditus.  Senex septuāgintā quattuor annōs nātus ferē vīgintī annōs tenēbātur suspiciōne terrōris prōmōvendī, sed nullō crīmine est accūsātus.  Parācha annō bis millēsimō tertiō captus erat Bancocī in Thailandiā, cum viderētur duōbus latrōnibus auxilium pecūniārium dedisse. In dīciōnem Pācistāniānōrum līberātus et suīs redditus, ferē statim ad popīnam McDonalds dictam cum familiā sē contulit.

Būteō sānātus

Būteō lagōpūs, quī mēnse Martiō āeroplānō praetervolante super āeroportū Seattlī Tacōmaeque laesus est, post longum spatium convalēscendī diē Mercuriī est līberātus.  Collīsiō damnum in nōnnullās būteōnis pennās volātūs intulit, quārē necesse fuit ministrīs avem diū cūrāre et sānāre, ut prō amīssīs pennīs novās faceret, quibus volāre posset, necnōn ut līberārētur eō annī tempore quō solent būteōnēs migrāre, nē comitātū suōrum prīvārētur.  Līberātus porrō est būteō nōn Seattlī, ubi āeroplānōrum perīculum est iam dēmonstrātum, sed Arcū, in parvō oppidō vallis Scagit dictae atque īnfrā Bellinghamiam sītō.  Būteōnēs lagōpodēs hieme ad merīdiem migrāre solent, sed nīdōs fingunt in regiōne arcticā; itaque ministrī spērant būteōnem prope Bellinghamiam hiemem mānsūrum et vernālī tempore ad partēs arcticās migrātūrum.