Praeses Chirgisiae mūnere sē abdicat
Pisphecī, diē Iōvis, Suronbāius Ienbecōvius, praeses Chirgisiae, magistrātū sē abdicāvit post ferē duās hebdomadēs tumultuōsās, inter quās factiōnēs praesidī oppositae aedēs pūblicās paulisper cēperant atque inter sē pugnāre coeperant. Suffrāgiīs enim diē quartō lātīs ac numerātīs, variae factiōnēs clāmitābant comitia esse adulterāta ac rempūblicam ēvertendam. Ienbencōvius ideō cessit, quod timuit nē mīlitēs cogerentur sanguinem cīvium tumultuōsōrum effundere, sī ipse auctōritātem retinēret, nec voluit nōmen suum in rēbus gestīs Chirgisiēnsium cum caede cīvium coniungī.
Salvātor Centumfocēnsis Cepēda comprehēnsus
Salvātor Centumfocēnsis Cepēda, ōlim administer exercituī Mexicānō praefectus, Angelopolī in Californiā cīvitāte est ab Americānīs comprehēnsus, ut quī vidērētur, Poenā Nepōte praeside, cum pharmacopōlīs armātīs ac scelestīs latrōnum sociētātibus contrā suōs cōnspīrāsse. Iam Novī Eborācī causam suam ipsīus dīcit Iānuārius Garcīa Lūna, Philippō Caldāriō praeside administer cīvium salūtis tuendae praefectus, quī etiam accūsātur dōnōrum ā latrōnibus et pharmacopōlīs acceptōrum. Quī duo magistrātūs suīs prō pecūniā prōdendīs etiam cīvibus Americānīs nocuisse habentur.
Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscere pergit
Post annum agendī, ut Britannī commerciō cum Eurōpaeīs līberiōre fruerentur, quam Eurōpaeī cum plērīsque gentibus agunt, Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, nuntiāvit cum Eurōpaeīs malā fidē agentibus paciscī nōn posse, itaque, ut cēterās tōtīus orbis terrārum rēspūblicās sub lēgibus Omnium Gentium Institūtī Commerciō Prōvehendō, sic etiam Britanniam et Ūniōnem Eurōpaeam nōn īnsolitīs commerciī vinculīs coniunctum īrī vidērī. Itaque parandum esse Britannīs, ut cum Eurōpaeīs mercātūram annō proximō facerent eōdem mōre quō iam facerent Austrāliānī.
Susanna Marin seclūsa
Susanna Marin, quae summum magistrātum Finnōrum obtinet, inter negōtia Bruxellīs agenda sēmet ipsam ab aliīs sēclūsit et cōnsilia cēpit in Finniam regrediendī, cum cognōvisset fierī posse ut corōnāriam luem contraxisset. Stephanus Lofven locum ēius tenēbit. Etiam Ursula von der Leyen et Matthaeus Morawiecki ā cōnsiliō principum abesse cōguntur propter novum illum morbum.