Comitia in Americā habenda
Mēnse Novembrī comitia in Americā habēbuntur, quibus summus magistrātus ēligātur. Donaldus Trump, homo dextrae factiōnis, ōrābit ut cīvēs iterum faciant sē praesidem, ac prō sinistrā factiōne Jōsēphus Biden, quī Ōbāmā praeside mūnere vice-praesidis fungēbātur, summum magistrātum petet. Donaldus Trump prōmittit sē factūrum ut America dēnuō sit magna, Jōsēphus autem Biden ut America in melius restaurētur. Propter prōvectissimam candidātōrum aetātem, magnī rēfert, quī officium vice-praesidis petant atque in locum praesidis, sī quid hūmānitus acciderit, succēdere possint: quī sunt prō dextrā factiōne Michāēl Pence, prō sinistrā Kamala Harris.
Russī vaccīnum inveniunt
Russī nūntiāvērunt sē vaccīnum invēnisse, quō in corpus humānum īnsitō novum vīrus corōnātum repellerētur. Īnsitiō tūtōria, quae “Sputnik” apellātur, prīmum medicīs voluntāriīs dabitur post duās hebdomadēs. Vaccīnum etiam dīcitur probātum esse variīs experimentīs, inter quae fīlia ipsīus Vladimīrī Pūtin īnsitiōne mūnīta est nē novō morbō corōnāriō afficerētur. Dubitant autem Americānī, praecipuē Antōnius Faux medicus corōnatō vīrō dēbellandō praefectus, an efficax et tūtum sit vaccīnum Russicum.
Pax inter Isrāēlītās et Confederātās Phȳlarchiās Arabicās
Confederātae Phȳlarchiae Arabum foedus facit cum Isrāēl, ut ex utrāque parte lēgātī ad alteram rempūblicam mittantur et commercium inter gentēs instituātur. Mahmoud autem Abbas, praeses Palaestīnōrum, dīxit Hierosolyma et Al-Aqsa meschitam et causam Palaestīnōrum esse prōditās; et, ut solent, Persae invectī sunt tam in Isrāēlītās, quōs scelestōs vocāvērunt, quam in Phȳlārchiās Arabum, quās dīxērunt igne Sīōnistārum fore combustās. Quod pācis cōnsilium excogitāvit atque utrīque partī suāsit praeses Americānus.
Persicum petroleum ab Americānīs captum
Persārum petroleum, quod quattuor nāvēs onerāriae ad Venetiolam vehēbant, Houstōniam potius in Americam adveniet, postquam magistrātūs Americānī suāsērunt dominīs et societātibus, quae cautiōnem nāvibus praestant, nē contrā sanctiōnēs tyrannidī Ventiolānae succurrerent. Itaque, nullā vī adhibitā, illicitum commercium inter tyrannōs est intercīsum.
Turcae et Graecī et Gallī
Die Iovis lembus bellicus Græcus in lembum bellicum Turcicum cāsū irruit. Neutra navis magnum sustulit damnum, nec sunt ullī nautae laesī. Tam Turcae quam Graecī quōdam cōnsēnsū dīcunt rem vidērī cāsū potius quam cōnsultō esse factam, itaque nōn ulciscendam; perīculōsum esse, sī multae nāvēs in ūnō locō nāvigent. Quae gentēs nunc dē petroleō sub marī quaerendō et dē fīnibus maritimīs controversiās agunt, sed pācem observāre mālunt. Gallōs, quippe quī mīlitēs ad Graecōs rōborandōs mīsissent atque in Libyā Turcīs adversārentur, Turcārum minister exterīs rēbus praepositus monuit nē animōs ad bellum irrītārent.
Ruthēnī Albī in tyrannum reclāmant
Comitiīs in Ruthēniā Albā habitīs, quibus Alexander Lucashencus ā suīs quidem fertur quattuor ē quīnīs suffrāgiīs tūlisse, decēna vel etiam centēna mīlia hominum in viīs Miniscī in eundem tyrannum, quī vigintī et sex annōs regnat, diē Sōlis reclāmāvērunt. Reclāmātōrēs, quī priōribus diēbus comprehēnsī erant, ā custōdibus pūblicīs verberātī vulnera sua aliīs cīvibus diurnāriīsque ostendērunt. Opificēs, quī ōlim Lucashencō fidēlēs sēsē praestiterant, nunc inter contiōnēs in eum reclāmitant. Prō suā parte dīxit Lucashencus mīlitēs Atlanticī Foederis ad suās portās esse; Lituānōs et Lettonēs et Polōnōs et Ucrainōs suīs cīvibus imperāre ut nova comitia habērentur; sī id consequerentur. rempublicam Ruthēniae Albae peritūram. At Andreas Babiš, Chechōrum minister prīmārius, hortātus est Ūniōnem Eurōpaeam ut pācificam ēversiōnem rērum fovēret, quālis Checoslovakia saeculō vīcēsimō exeunte est passa. Eurōpaeī parant sanctiōnibus regimen Lucashencī pūnīre.
Mexicānī monent nē cibī īnsalūbrēs emantur
Magistrātūs Mexicānī ē mēnse Octōbrī cūrābunt ut cibī iam parātī, quī saccharō et sale et lāridō scatent, titulōs ferant quibus emptōrēs moneantur quam perīculōsum sit cibō vescī īnsalūbrī. Iam sancītur in Oaxacā cīvitāte nē puerīs vendantur īnsalūbrēs cibī pōtiōnēsve saccharī plēnae. Quibus lēgibus strenuē oppōnuntur Americānī et Canadēnsēs et Ūniō Eurōpaea et Helvetiī, ut quī magnum lucrum faciant cibīs īnsalūbribus venditandīs, dīcentēs Mexicānōs nimis dē salūte pūblicā sollicitārī, et propter novum vīrus corōnātum novās lēgēs esse annum, vel biennium, vel in perpetuum differendās.