Audio

diē 27º mēnsis Aprīlis

diē 27º mēnsis Aprīlis
Nuntii Latini 2018

 
 
00:00 / 4:57
 
1X
 

Dē pāce collocūtī sunt magistrātūs utrīusque Corēæ

Hodiē Kim Jong-un prīmus factus est tyrannus Corēānōrum septentriōnālium quī in fīnēs Corēæ merīdiōnālis ingrederētur. Nōnā enim hōrā et dīmidiā Kim fīnem inter Corēās statūtum et Moon Jæ-in præses Corēānōrum merīdiōnālium pariter in terram septentriōnālem sunt trānsgressī. Magistrātūs utrīusque Corēæ ūnā prōmīsērunt ut pācem compōnerent et fīnem in bellum Corēānum tandem impōnerent. Nam ab annō millēsimō nōngentēsimō quinquāgēsimō tertiō indūtiæ inter duās gentēs Corēānās conservantur, sed pax nullō modō compōnī posse vidēbātur ante nostram ætātem.

Cifuentēs magistrātū sē abdicat

In Hispāniā, Christīna Cifuentēs, præfecta Matrītō cīvitātī, quæ ōlim putābātur posse in locum Mariānī Rajoy succēdere, magistrātū sē abdicāvit. Patefactum enim est eam annō bis millēsimō ūndecimō esse in furtō dēprehēnsam, cum temptāret ē tabernā duās pyxidēs fūcī, cūjus pretium ad quadrāgintā nummōs Europæōs æstimātur, nullā pecūniā solūtā auferre. Licet pellicula divulgāta sit, in quā tabernārius sacculum ējus excutiendō pyxidēs invēnerit, nihilōminus Cifuentēs negat sē furtum potius quam errōrem fēcisse. Eadem Cifuentēs nuper diplōma ā studiōrum ūniversitāte Jōannī Cārolī rēgis nullō commentāriō magistrālī scriptō et quasi dōnō datum renuntiāvit. Fatētur sē mūnere abīre capite ēlātō sed etiam animō amārō.

Mexicānī candidātī disceptant

Diē Sōlis, Mexicānī candidātī quī summum magistrātum petunt prīmā in disceptātiōne inter sē certāvērunt. Andrēās Lopēsius Operātōrius, quī secundum indāgātōrēs opīniōnis commūnis æmulīs longē antecellit, oppugnātus est ab omnibus aliīs candidātīs. Nōmen autem sibi fēcit Jacobulus Roderīcus Calderōnius, etiam “Broccus” dictus, quī contendit corruptēlam præcīdī nōn posse nisi iīs, quī auctōritāte pūblicā abūterentur ad prīvātum lucrum faciendum, manūs præcīderentur. Diē Martis corpus manibus prīvātum est ad Portum Aquæ Pulchræ repertum, ūnā cum titulō: “Broccus dīxit.” Suffrāgia ferentur kalendīs Jūliīs.

Dē venātiōne gigantium pigritiārum

Hominēs doctī, quī vestīgia hominum aliōrumque animantium in Novī Mexicī lapidibus relicta quærunt, demonstrant ōlim in Americā hominēs in gigantēs pigritiās prœlia gessisse. Pigritiæ, quæ etiam ignāvī seu tardigradī seu bradypodēs vocantur, hodiē parvæ sunt bestiæ atque amābilēs quæ in arboribus Americæ merīdiōnālis vīvunt quia tam pigrī sunt, ut in terrā sēmet dēfendere nōn valeant. Abhinc tamen decēna mīlia annōrum, magnitūdō pigritiārum ad eam elephantōrum accessit, et tālia ingentia monstra prælongīs unguibus erant armāta et pelle ossis instar obtecta. Difficillimum igitur vidētur fuisse ut hominēs pigritiam dēbellārent.

Hominēs cum pigritiā pugnant.

Hominēs cum pigritiā pugnant.

Dē Commorātiōne Latīnā Bellinghamiæ agendā

Bellinghamiæ quintō diē mēnsis Mājī celebrābitur Commorātiō Latīna. Congrediēmur, ut solēmus, in popīnā Colophōniā, quæ sita est in mediō vīcō Portū Amœnō dictō. Post prandium ad hortōs publicōs deambulābimus, ubi in aprīcō locō sub sōle Bellinghamēnsī ludēmus et Latīne colloquēmur. Omnēs auditōrēs invītāmus ut diem nōbiscum agātis!