Audio

diē 24º mēnsis Februāriī

diē 24º mēnsis Februāriī
Nuntii Latini 2017

 
 
00:00 / 3:15
 
1X
 

Herbertus McMaster nōminātus

Donaldus Triumphus præses Reīpūblicæ nōmen dedit Herbertī McMaster locumtenentis dūcis exercitūs quī succēdāneus creētur cōnsiliārius rēbus mīlitāribus speculātōriīsque præfectus, postquam Michaël Flynn coactus est sē munere abdicāre ob rumōrēs Russicōs. Herbertus McMaster habētur prūdēns ac temperātus, et diū in bellum Indosinēnse invectus est.

Plūrēs dēportandī

Īdem præses novīs litterīs imperāvit ut ministrī lēgēs, quæ ad aliēnigenās spectārent, ex æquō exsequerentur. Obamā enim præside nōn omnēs, quī secundum legēs dēportandī erant, sed vel novissimī vel scelerātissimī sunt ē fīnibus exāctī; novīs verō regulīs iubētur ut nullum discrīmen fiat inter eōs, quī diū intrā fīnēs Reīpūblicæ atque in pace vixerint, et aliōs, qui modo nuper advēnerint vel in scelere sint dēprehēnsī.

Africa Merīdiōnālis ā Tribūnālī Omnium Gentium nōn dēscīscet

Iūdicēs Africæ Merīdiōnālis negāvērunt licitum fore Iacobō Zumæ præsidī fœdus illud rumpere quō ea terra in diciōnem Tribūnālis Omnium Gentium vēnisset, immō etiam inter conditōrēs illīus tribūnālis facta esset. Annō autem bis millēsimō quīntō decimō Zuma recūsāvit nē Omar Hassan al-Bashir præses Sudaniēnsium comprehenderētur et Tribūnālī traderētur. Zūmæ regimen multīs modīs nuper turbātum esse vidētur: nam mēnse ineunte senātōrēs Africānī questī sunt Zumam, quippe quī tumultūs ac ēversiōnem suī regiminis timēret, mīlitēs in regiōnem senātōriam indūxisse; et aliī tumultūs in aliēnigenās moventur.

Flōrēs omnibus venduntur

Summī Iūdicēs Vasintōniæ cīvitātis jussērunt nē cuī cīvī commercium negētur propter voluntātem sexuālem. Mercātor enim flōrum recūsāverat nē flōrēs venderet virīs duōbus, quōrum in vōtīs erat nuptiās suās celebrāre; mercātor porrō Christī fidēlis crēdidit sibī nōn licēre auxilium ferre virīs tālēs nuptiās agentibus. Jūdicēs verō Vasintōniēnsēs, sicut plūrimī per tōtam Rempūblicam, cēnsent licitum esse dēbēre emptōribus ā quōlibet mercēs emere, sed venditōribus nōn licēre inter emptōrēs facere discrīmen.