Audio

diē nōnō mēnsis Februāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē nōnō mēnsis Februāriī
Loading
/

Turcae Sȳrīque quassātī

Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur.  Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa.  Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre.  Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt vigilēs ipsī: unde quī solēbant aliōs servāre, nunc sēmet ipsōs servāre nōn possunt.  Magnam clādem utraque gēns passa est, quae in rēs oeconomicās magnum damnum diū īnferet; quae clādēs esse pessima hūius saeculī fertur.

Commercium cum Vagneriānīs interdictum

Americānī magistrātūs nūntiāvērunt gregem Vagneriānum, quō nōmine Russōrum mīlitēs mercēnāriī vocantur, esse crīminōsōs latrōnēs quī fīnēs gentium transgrederentur ad scelera patranda.  Sancītur porrō nē quis commercium cum illīs habeat nēve cum aliīs gregī sociātīs.  Dux latrōnum, Eugenius Prigozhin, Vladimīrī Pūtinī amīcus, quī et Pūtinī archimagīrus vocitātur, iam anteā sanctiōne erat interdictus.  Vagneriānī feruntur ad quinquāginta mīlia latrōnum habēre in Ūcrāīnā, quōrum decem mīlia sint latrōnēs voluntāriī, quadrāginta autem mīlia sint hominēs ā iūdicibus damnātī inque vincula ductī quī prō prōmissā lībertāte pugnent.  Vagneriānī porrō tam in Ūcrāīnā quam in variīs Africae terrīs iūs cum bellī tum gentium violāvisse et iniūriam cīvibus intulisse referuntur.

Corruptī Ūcrāīnēnsēs dīmissī

Quīnque praefectī prōvinciārum et quattuor vice-ministrī et duō magistrātūs Ūcrāīnēnsēs dīmissī sunt, cum regimen cōnārētur corruptiōnem rādīcitūs extirpāre.  Nam sociī amīcīque, quī immēnsā pecūniae armōrumque largītiōne volunt Ūcrāīnōrum lībertātem contrā Russōs dēfendere, verēbantur nē illa dōna in mānūs avārōrum dēvenīrent.  Magistrātūs vērō instrūmenta ad vim ēlectricam generandam et alimenta mīlitum pretiīs longē auctīs prō prīvātīs dōnīs ēmisse videntur, dum cīvēs vī ēlectricā carēbant et mīlitēs prō cīvium lībertāte pugnābant.  Itaque prō bonō commūnī prīvāta avāritia est cohibenda.

Dē Turcīs et Suētīs

Mevlȳtus Çavuşoğlu, Turcārum minister rēbus externīs, dīxit irriutm esse cum Suētīs Finnīsque colloquī dē illīs gentibus in Societātem Atlanticam ascīscendīs.  Nam Holmiae ante sedem Turcārum lēgātiōnis cīvis Suētus in rē pūblicā versātus et fautor extrēmārum partium dexterārum Corānum, sacrās Mahōmetānōrum scriptūrās, modo combusserat, et aliī reclāmātōrēs hebdomade priōre effigiem praesidis Turcārum dē lampade tamquam patibulō suspenderant.  Licet enim in Suētiā sīc exercēre lībertātem dicendī, quamvīs gravem offēnsiōnem praebeat Turcīs.  Turcae porrō iam nōluerant Suētōs in Societātem Atlanticam admittere, cum Suētī Curdōs latrōnēs tegerent, quī terrōrem in populum Turcicum incutere solērent.  Suētī autem et Finnī cupiunt in Societātem ascīscī, cum timeant nē ā Russīs oppugnentur, sed nōn sine cōnsēnsū omnium sociōrum, inter quōs numerantur Turcae, rīte et iūre admittī possunt.

Iāpōnēs fāmīliīs succurrent

Fūmiō Kīshida, minister prīmārius Iāpōnum, nuntiāvit sē prōvīsūrum, ut plūrēs līberī Iāpōnibus nascerentur, cum aut tunc aut numquam agendum sibi vidērētur.  Annō enim priōre pauciōra quam octingenta mīlia Iāpōnum nāta erant, et oportēbit plūrēs Iāpōnēs nāscī quī senescentēs cīvēs alant et cīvitātem rōborent.  Itaque Kīshida pecūniam auxiliō familiīs ferendō ērogandam duplicābit et novum ministerium ad famīliās līberōsque prōmovendōs constituet.  Pretiōsius enim est in Iāpōniā līberōs gignere ēducāreque quam in omnibus aliīs gentibus extrā Sīnās et Corēam Merīdiōnālem.

Dē rē Haītiēnsī

In Portū Principis Haītiānōrum custōdēs pūblicī viās interclūsērunt et aeroportum invasērunt et domum Ariēlis Henrīcī, tyrannī quī nē in suā quidem domō pollēre vidētur, oppugnābant ut reclāmārent in latrōnēs, qui vim in custōdēs pūblicōs inferrent.  Quīnī enim custōdēs pūblicī singulīs mēnsibus ā latrōnibus interficiuntur, propter quās clādēs Ariēl Henrīcus, ut quī Haītiam in barbariem descendere sīverit, culpātur.  

Nūper porrō quattuor hominēs, quōrum trēs tam Haītiēnsēs quam Americānī sunt, quartus vērō Colombiānus latrō mercennārius, coram iūdicibus Miāmiēnsibus in Flōridā cīvitāte reī factī sunt cōniūrātiōnis.  Nam dīcuntur coniūrātī esse quī Iuvenālem Moȳsen, praesidem Haītiānōrum, occīderent.  Trēs aliī, inter quōs numerātur Iōhannes Iōēl Iōsēphus, ōlim senātor Haītiānus, ūnā cum illīs ūnam causam dīcent.  Omnēs, quī in variīs terrīs ut Panamā et Rēpūblicā Dominicānā et Iamaicā comprehēnsī erant, in diciōnem Americānōrum redditī sunt, cum nullus lēgitimus magistrātus in Haītiā vidērētur superesse, quī iūs dīceret.

Φρειδερίκος ὁ Μαρμότα τέθνηκε

Φρειδερίκος ὁ Μαρμότα Καναδικός, ὃς καὶ Φρειδερίκος ὁ Μικρὸς ἐκαλεῖτο, ὁ τοῦ Μεγάλου Φρειδερίκου ὑίος, πολλῶν μενόντων μαθεῖν, πότερον τὸ ζῷον ἐγρηγορὸς τὴν ἑαυτοῦ σκιὰν ἴδοι, εὑρέθη τεθνηκώς.  «μαρμότα» γάρ ἐστι ζῷον μικρὸν καὶ Ἀμερικανικόν, ὃ ὑπὸ γῆς χειμάζει, καὶ νομίζεται τῇ δευτέρᾳ τοῦ Φεβρουαρίου ἐγρηγορέναι καὶ οἴκοθεν ἐξιόν τῷ σκιὰν ἑαυτοῦ ὁρᾶν προσημαίνειν, κατὰ τερατοσκόπους γε, εἴτε ἔαρ ταχὺ εἴτε βραδέως πρὸς Καναδὰν ἐπάνεισιν.  Φρειδερίκου δὲ οὐκ ἐγρηγορότος ἀλλὰ τεθνηκότος, ἐν ἀμφιβόλῳ ἐστὶ, πότερον ἔαρ ἔπεισίν ποτε πρὸς Καναδὰν. 

Audio

diē vīcēsimō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Numerus Sīnēnsium decrescit

Numerus cīvium Sīnēnsium fertur dēcrescere, cum pauciōrēs onus līberōs procreāndī in diēs sucipere velle videantur.  Quō factō vērīsimile est numerum Indōrum māiōrem nunc esse numerō Sinēnsium.  Maxima igitur omnium gentium nunc vidētur esse India. Numerō cīvium decrescente cīvibusque senescentibus dubitandum est an possint Sinēnsēs iuvenēs tam celeriter dītescere quam māiōres.

Gallia clausa

Per tōtam Galliam diē Iōvis opificēs omnium generum sua fabrīlia dēposuērunt, ut in Emmanuēl Macron reclāmārent.  Nam summus magistrātus aetātem, quā liceat opificibus rude dōnatīs pūblicō impēnsō alī, augēre cōnātur, nē fiscum opificibus aetāte prōvectīs alendīs dīcātum exhauriātur.  Gallī enim sexāgintā et duōs annōs nātī stīpendia pūblica accipiunt, quamquam in aliīs gentibus Eurōpaeīs senēs aluntur post annum sexāgēsimum quartum.  Ipsō diē Iōvis Emmanuēl Macron in Hispāniā fuit.

Novus minister rēbus bellicīs praeficitur in Germāniā

Postquam Christīna Lambrecht, quae rēbus mīlitāribus Germānōrum praefecta erat, diē Lūnae magistrātum dēposuerat, in locum ēius diē Iōvis successit Boris Pistōrius.  Nam Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, post Ūcrāīniam ā Russīs oppugnātam Zeitenwende seu discrīmen nuntiāverat, quō factō Germānī nōn iam minimās copiās mīlitārēs habērent sed exercitum potius magnā pecūniā ērogandā augērent, quō melius hostēs ā Germāniā oppugnandā absterrērentur atque auxilium sociīs amīcīsque, ut Ūcrāīnēnsibus, mitterētur.  Lambrecht autem tardē exsequēbātur, quae Scholz prōmīserat.  Exercitus enim Germānōrum vix arma habet, quibus mīlitēs exerceantur, nēdum patriam dēfendant, neque ūnam habet legiōnem armīs parātam: itaque necesse erit Pistōriō multum sūdōris impendere ad exercitum Germānōrum roborandum.  Pistōrius porrō, aliter atque priōrēs trēs ministrī, ipse ōlim mīlitāvit et rēs mīlitārēs intellegere putātur.

Hyacintha Arden mūnus dēpositūra

 Hyacintha Arden, quae annō priōre nuntiāverat sē ministram prīmāriam Neozēlandēnsium tertium creārī velle, diē tamen Mercūriī dīxit sē secundō diē mēnsis Februāriī mūnere abdīcātūram.  In senātū Neozēlandēnsium manēbit usque in mensem Aprīlem.  Quī opiniōnem cīvium metiuntur, referunt factiōnem Labōrantium, cui Arden praefecta est, minōre nunc favōre apud populum fruī quam factiōnem dextram, et praecipuē propter dēminūtiōnem cīvīlis lībertātis, quā magistrātūs corōnāriam luem cohibēre temptāverint.

Nguyen Xuan Phuc magistrātū ābit

Nguyen Xuan Phuc, praeses Vietnamiēnsium, mūnere sē abdicāvit, postquam quīdam aliī magistrātūs, quibus Phuc praefectus erat, cognitī erant pecūniā esse corruptī.  Quamquam praeses Vietnamiēnsium magnā auctōritāte ornātur, māior tamen est Nguyen Phu Trong, quī annō priōre secretārius generālis factiōnis Communistārum mōre extraordināriō tertium creātus est et cupere vidētur auctōritātem suam sibi firmāre aliīs in mundum Occidentālem prōniōribus āmovendīs. 

Līsa Marīa Presleia obiit

Līsa Marīa Presleia, ūnigenita Albeī Presleiī rēgis symphōniacōrum fīlia, cordis angōre diem obiit.  Quae modo nūperrimē fautōribus stipāta patris, quem terrēnum puerum angelī sursum ad paradīsum sustulērunt abhinc annīs quadrāgintā et quinque, natālem grāte numerāvit octōgēsimum et octāvum.  Līsa Marīa ipsa, quae in grātissimā terrā Tennēsiae cīvitātis prope Albeum patrem et Beniāmīnum fīlium sepeliētur, vīxit annōs quattuor et quīnquāgintā.

Τῖτος Βολιουιαῖος ἀφανῆς

οἱ τῆς Βολιουίας ἄρχοντές τε καὶ ἐξουσίαι σπουδάζουσι περὶ Τίτου αἰλούρου ἀφανοῦς.  Τῖτος γὰρ αἴλουρος ἐν ἀεροσκάφῳ ὢν μηνὸς Δεκεμβρίου ἡμέρᾳ ὀγδόῃ ἐξαίφνης ἠφανίσθη.  πρῶτον μὲν μετὰ ἡμέρας τεττάρας Ἔδγαρος Μοντάνω, ἔπαρχος δημοσίων ἔργων, ἢγγειλεν ὅτι δημόσιοι θύννους, ὡς δέλεαρ ἡδὺ αἰλούρῳ, ἐκτιθέασιν· νῦν δὲ Γεώργιος Σίλουα, ἔπαρχος ἀγορανόμικος, ἀγγέλει ὅτι προσπαρεκλήθη ψυχική, ὡς καλεῖται ἥτις ἂν οὐ λόγοις ἀλλὰ νοήμασι αὐτοῖς προσομιλῇ ψυχαῖς ἀλλῶν ἀνθρώπων ἢ, ὡς φαίνεται, καὶ αἰλούρων.  Τῖτός ἐστι τῇ μὲν φαιός, τῇ δὲ λευκός, καὶ ἡ ἄνθρωπος αὐτοῦ, Ἀνδρεῖα Ἰτύρρη ὀνομαζομένη, αὐτὸν σφόδρα ποθεῖ.

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

“Trēs Amīcī” Mexicopolī congressī

Mexicopolī congressī sunt “Trēs Amīcī,” quī vocantur, vidēlicet Iōsēphus Biden, praeses Americānōrum, et Andreās Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, et Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium.  Quī cōnsentiunt curandum, ut suae gentēs vinculīs oeconomicīs artius coniungantur, quō plūrēs mercēs et praecipuē ēlectronicae mercēs in novō orbe terrārum fabricentur, necnōn ut mercātus venēnōrum cohibeātur et mīgrātiō hominum prōmōveātur.  Dissēnsiō autem patet inter Trēs Amīcōs dē fontibus formīsque energīae, cum Lopēsius Operātor mālit petrōleō, quippe quō Mexicī abundent, ūtī, aliī vērō vim sōlis ventōrumque petroleō praepōnant.  Biden porrō rogāvit, ut Canadēnsēs mīlitēs in Haītiam mitterentur, sed Trudeau negāvit id statim factum īrī.

Rēs Pūblica Haītiae periit

Diē Lūnae ultimī decem senātōrēs, quī in senātum Haītiēnsium populāribus suffrāgiīs cōnscriptī erant, honōrēs senātōriōs dēposuērunt; quō factō nēmō restat senātor magistrātusve, quī populārī auctōritāte est ēlectus.  Nam post Iūvenālem Moȳsem, ultimum rīte ēlectum praesidem, interfectum, nulla comitia populāria habita sunt, itaque cum dēcursū temporis ēlapsa est omnis lēgitima auctōritas.  Auctōritāte sublāta, quantulumcumque potestatis restat omne in manūs Ariēlis Henrīcī dēvēnit, quī vērō nē in Portū Principis, capite Haītiae, solus dominātum exercet, cum gregēs latrōnum ubicumque grassantur.  Multī porrō suspicantur Henrīcum mortem Moȳsis esse machinātum.  Sine regimine, famēs et cholera per populum serpunt.

Brāsiliānī tumultuōsī

Diē sōlis mīlia Brāsiliānōrum in sedem reī pūblicae, vidēlicet senātum et palātium praesidāle et summōrum iūdicum cūriam, invāsērunt et aedificia dīripuērunt.  Nam quī Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā novō praesidī oppōnuntur, quippe quem crēdant fraudulenter ēlectum, illī diū hortābantur mīlitēs, ut rempūblicam ēverterent.  Tumultuōsī autem cīvēs ā custōdibus pūblicīs nōn sōlum prōhibitī sunt, nē damnum in aedificia inferrent, sed etiam videntur auxilium accēpisse ā nōnnullīs custōdibus; quibus  Anderson Torrēs praefectus nunc ab officiīs remōtus ā summīs iūdicibus petitur ut quī seditiōnem prōmōvisse videātur.  Iair Bolsonārus, prior praeses cui favent tumultuōsī, nunc quasi exul in Flōridā cīvitāte Americānōrum versātur, unde tumultum improbāvit; attamen nūper documentum quoddam est repertum, quō ostenditur ipse Bolsōnārus parātus esse, ut mīlitum auxiliō Brāsiliānōrum suffrāgia ēverteret.

Perūviānī tumultuōsī

In Perūviā reclāmātōrēs etiam vehementiōrēs et violentiōrēs fiunt.  Ā cīvibus trecentīs oppugnātī sunt duo custōdēs pūblicī, quōrum alter vinctus et saevē verberātus est, alter vīvus combustus.  Diē autem Lūnae septendecim in tumultibus periērunt.  Reclāmātōrēs Petrō Castillō favent, quī, cum tyrannidem affectāsset, ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus est atque ā magistrātū āmōtus.

Terror in Afghāniā

In Afghāniā homō quīdam, quī pyrobolum gerēbat, sē dīrupit extrā ministerium externīs rēbus praepositum.  Lēgātī Sinēnsēs tunc in eōdem ministeriō collocutūrī erant cum Afghānīs, sed advēnisse nōn videntur, cum nemo aliēnus adfuisse dīcitur.  ISIS-K seu fautōrēs Calpihātūs Islamicī, aemulī et rīvālēs Talebānōrum quī in Afghāniā pollent, nūntiāvērunt sē scelus patrasse.

Terror Lūtētiānus

Lūtētiae Parīsiōrum, in stātiōne ferroviāriā, uncā metallicā aliquis aliōs innocentēs oppugnāvit, quōrum sex vulnerātī sunt antequam custōdēs pūblicī suīs manuballistīs fīnem in impetum imposuērunt.  Percussōr, quī in nosocomīō nunc iacet, fertur vel Lybicus esse vel Algēriēnsis, quī inter vigintī et trigentī annōs nātus sit et variīs nōminibus ūsus, secundum accūsātōrēs pūblicōs.

Κωνσταντῖνος τὸν βίον ἐτελεύτησεν

Κωνσταντῖνος, ὃς καὶ Ὀλυμπιονίκης ἦν καὶ ὕστατος βασιλεὺς Ἑλλήνων, Ἀθήνησι τὸν βίον ἐτελεύτησεν «ἐν πατρίδι γαίῃ,» βεβιωκὼς μὲν ὀγδώκοντα δυοῖν ἔτη, ἄρξας δὲ ἐννέα.

Alius ductus petroleārius dīruptus

Hodiē ductus petroleārius, quī ā Belorussiā per Lettōniam Lituāniamque usque in Polōniam petroleum dūcit, est dīruptus.  Incertum autem adhūc est, utrum cāsū an consultō sit dīruptus.

Diurnāriī in Sudāniā Merīdiōnālī comprehēnsī

In Sudāniā Merīdiōnālī diurnāriī sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, postquam imaginēs dīvulgātae sunt Salvae Kiir, tyrannī septuāgintā ūnum annōs nātī, quī dēpictus est sē commingēns; aliī autem diurnāriī, quī imaginēs ipsās cinemātographicē fēcērunt, vel nusquam inveniuntur vel mortuī sunt.

Audio

diē sextō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Mas’ud in diciōnem Americānōrum redditus

Abu Agila Mohammad Mas’ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem in mānūs Americānōrum dēvēnit.  Ante annum bis millēsimum prīmum, nullā aliā clāde vel ā latrōnibus terrorem spargentibus vel ā speculātōribus hostilis regiminis patrātā periērunt plūrēs cīvēs Americānī.  Mas’ud autem ā quādam factiōne Libycōrum comprehēnsus et interrogātus cōnfessus est sē pyrobolum fēcisse; itaque in dīciōnem Americānōrum modō nondum dīvulgātō redditus est, ut reus fīeret et pūblicīs vinculīs mandārētur.  Duo aliī Libycī iam causās suās dīxērunt in Calēdoniā, sed Mas’ud prīmus coram iūdicibus Americānīs accūsātur.  Muāmar vērō Gaddāfī annō bis millēsimō undecimō cīvibus tyrannidem ēvertentibus malum oppetit mortem.

Camera sine ōrātōre

Diē Martis īnferiōrem cameram senātūs Americānōrum cēpit factiō dextra seu Repūblicāna, cui tamen nullus est consēnsus ad ōrātōrem camerae ēligendum.  Kevinus enim McCarthy, quem illa factiō praeposuit candidātum quī ōrātōris munus ambīret, extrēmīs partibus factiōnis oppōnitur et ter victus erat diē Martis, identidem posteā.  Ex alterā parte Hakim Jefferies, quem sinistra et minor factiō prōposuit, plūra suffrāgia cēpit quam McCarthy et nōn longe abest, quīn ōrātōris honōrem sibi vindicet.  Nam sī octō tantum senātōrēs factiōnis dextrae trānsīverint ut prō Jefferies sua suffrāgia dent, factiō sinistra locum ōrātōris obtinēbit.  Ante ōrātōrem sēlectum, camera illa īnferior et senātōria negōtium rīte agere poterit nullum.  Centum annōs, ex annō millēsimō nōngentēsimō vīcēsimō tertiō, factiō māior semper potuit ōrātōrem sēligere prīmō suffrāgiōrum certāmine; unde quanta hodiē sit in factiōne dextrā dissēnsiō patet.

Benedictus dē vītā dēcessit

Iōsēphus Aloisius Ratzinger, quī creātus erat Benedictus ēius nōminis sextus decimus pontifex maximus, et quī pontificātum annō bis millēsimō tertiō decimō dēposuerat, ultimō diē annī bis millēsimī vīcēsimī secundī dē vītā dēcessit.  Vīxit annōs quinque et nōnāgintā; cūius in locum iam successerat Geōrgius Maria Bergogliō, quī et Franciscus appellātur.

Lūla dē Silvā praeses Brasiliēnsium creātus

Diē trīcēsimō Iair Bolsonārō, tunc praeses Brasiliēnsium, summam auctōritātem vice-praesidī trādidit atque in Flōridam cīvitātem Americānam fūgit, ubi mānsit dum signa imperiī, quae ā praeside priōre novō praesidī secundum mōrēs trādī solent, Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā darentur.  Itaque annō novō ineunte Lūlā dē Silvā novō rītū creātus est praeses Brasiliēnsium, ut quī nōn ā praeside antecessōre sed ā pauperrimā fēminā, quae prō quaestū quisquiliās colligit, signīs imperiī tertium esset honestātus.  Lūla prīmus est, quī tertium creātus est praeses Brasiliēnsium et prīmus et sōlus, quī aemulum summum magistrātum in certāmine dēvīcerit suffrāgiōrum.

Praefectī Perūviānī comprehēnsī

Paulō postquam Petrus Castillō, praeses Perūviānōrum quī tyrannidem affectābat, dēprehēnsus erat et honōribus officiīsque prīvātus, diē vīcēsimō sextō praefectī mīlitum sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī et domus ministrī mīlitāris est excussa.  Praefectī enim accūsantur corruptiōnis, ut quī ad praefectūram nōn meritīs sed nummīs solūtīs sint prōmōtī.  In magistrātūs succēdāneōs pergunt reclāmāre fautōrēs Petrī Castillō, quī quamvīs comprehēnsus sit et reus factus tyrannidis affectātae, favōre tamen adhūc fruitur populārī .

Senātōrēs Eurōpaeī corruptī

Ēva Caelia, vice-praeses senātūs Eurōpaeōrum, et trēs aliī ā Belgīs accūsantur donōrum Quatariēnsium acceptōrum.  Immūnitas, quā senātōrēs plērīque fruuntur, prīmum Caeliā abrepta est, cum dēprehēnsa sit cum magnā vī pecūniae, deinde Andreā Cozzolīnō Ītalō et Marcō Tarabellā Belgā, quī negant sē quidquam malī fēcisse. Quatariēnsēs porro negant senātōrēs ullōs Eurōpaeōs esse suā pecūniā corruptōs.

Senātor Russicus mortuus

Rāiagādae in Indiā Christī diē natālī Paulus Antov, senātor Russōrum et sectātor factiōnis Russiae Ūnītae et vir praedīvēs, quī magnum lucrum sibi comparāverat botulīs tomaculīsque vendendīs, repertus est mortuus in eōdem dēversōriō ubi duōbus ante diēbus alter senātor Russicus, Vladimīrus Budanov nōmine, dē vītā migrāverat.  Budanov, vir sexāginta et ūnum annōs nātus, fertur apoplēxī esse arreptus; Antov vērō, quī sollemnia nātālīcia sua sexāgēsima et quīnta agēbat, dē fenestrā cecidisse fertur.  Annus autem bis millēsimus vīcēsimus secundus fuit annus dītiōribus Russīs perīculōsus: nam inter aliōs quibus aliquid hūmānitus forte accidit, dē locīs ēditīs cecidērunt Andrēās Krukovsky, et Daniēl Rapoport, et Ravil Maganov, quī praefuit Lukoil societātī petroleāriae, et Iōhannēs Pechorin, et Anatolius Gerashchenkō, et Gregōrius Kochenov, quīdum Russicī custōdēs pūblicī diaetam excutiunt dē maeniānō  cecidit, et Dēmētrius Zelenov.  Aliī, ut Leōnidas Shulman, Alexander Tyulakov, Vladislāvus Avayev, Yurī Voronov, quī omnēs Gazprom societātī petroleāriae quōdammodo coniunctī erant, mortem sibi suīsque conscīvisse dīcuntur.  

Gallia serēna

In Galliā novus annus celebrātus est māiōre cum pāce quam annī priōrēs  .  Nam saeculō vīcēsimō exeunte invaluit inter Gallōs mōs raedās comburendī, quō mōre mille et trecentae raedae combustae erant annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, antequam lues corōnāria mōrem ardenter celebrantium extinguere coepit.  Ministerium igitur rēbus internīs praefectum nūntiāvit hōc annō tantum ad septingentās raedās combustās esse, itaque noctem sibi vidērī serēnam fuisse.

Vis ēlectrica in Vasintōniā interrupta

Tacōmae in Vasintōniā cīvitāte, diē nātālī Christī, quattuor substātiōnēs, ubi vīs ēlectrica in ūsum cīvium vertitur, oppugnātae sunt, quō impetū multī Vasintōniēnsēs inter frīgidissimōs hiemis diēs prīvātī sunt vī ēlectricā.  Duo hominēs, Matthaeus Greenwood et Īeremīās Crahan, comprehēnsī sunt et accūsantur damnī in substātiōnēs lātī.  Adhūc ambigitur, utrum impetum fēcerint terrōris prōmovendī causā an quō facilius tabernam quandam expīlārent.  Comprehēnsī sunt propter stultitiam, quā tēlephōna gestābilia sēcum gerēbant, quibus custōdēs pūblicī potuērunt quis essent cognōscere.

Audio

diē nōnō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē nōnō mēnsis Decembris
Loading
/

Captīvī trāditī

Diē Iōvis Russī Americānīque inter sē captīvōs trādidērunt.  Nam mēnse Februāriō Britanniam Grīner, athlētam ferē ignōtam, cum venēnō quōdam voluptificō et lēge interdictō telōnāriī in āerōportū Moscuēnsium dēprehendērunt.  Quam lēge accūsātam damnātamque adeō cupīvērunt Americānī recipere, ut prō athlētā Russīs trādiderint Victōrium Bout, fāmōsissimum parārium armōrum, quī et “mercātōr mortis” cognōminātur, quem Thailandiēnsēs annō bis millēsimō octāvō cēperant atque in dīciōnem Americānōrum reddiderant, ut quī terrōrem per ferē tōtum orbem terrārum prōmōvisset.  Bout in tenebrīs vinculīsque Americānīs decem annōs dēgit.  Nulla autem mentiō facta est dē Paulō Whelan alterō captīvō Americānō, quī annō bis millēsimō duodēvīcēsimō Moscuae dēprehēnsus erat cum octōginta mīlibus dollarōrum et indice, quī Russōrum speculātōrēs nōminātim habuit dēscriptōs, unde damnātus est speculandī.

Petrus Castillō damnātus et ab officiō remōtus

Iōsēphus Petrus Castillō Terrōnēs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēlectus erat praeses Perūviānōrum, nūper autem coram senātū reus corruptiōnis et dēficientis ēius honestātis, sine quā rēs pūblica regī gubernārīque nōn posset, mīnātus est sē senātum dīmissūrum et “regimen exceptiōnis constitūtūrum,” id est tyrannidem affectāre.  Quibus imprūdenter dictīs stātim ab omnibus ministrīs mīlitibus sociīs amīcīs dērelictus etiam ā senātōribus damnātus est et ā praetōribus ab omnī pūblicō officiō honōreque dēmōtus et ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus.  Castillō, quī bis anteā reus sed absolūtus erat, culpāvit coniūrātōs quōsdam nōmine carentēs quōs dīxit populārem potestātem velle cohibēre.  Dīna Ercilla Boluarte Zegarra vice-praeses est ā senātū acclāmāta et in locum praesidis successit: quō factō etiam prīma fēmina est, quae Perūviānōrum magistrātum obtinet summum.

Christīna Ferdinanda dē Kirchner damnāta

Christīna Elisabētha Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, nunc vice-praeses, damnāta est corruptiōnis.  Accūsātōrēs enim probāvērunt eam, cum praeses esset, pūblica opera et praecipuē viās mūniendās Lazarō Báez amīcō locāvisse.  Secundum iūdicum sententiam dēbet vice-praeses sex annōs pūblicīs vinculīs tenērī, sed Ferdinanda dē Kirchner, ut quae mūnere pūblicō fungātur, immūnitāte fruitur dum gerit honōrem magistrātumque. 

Coniūrātī Theodiscī comprehēnsī

In Germāniā diē Mercūriī aliquot decēnī cīvēs comprehēnsī sunt, quī feruntur coniūrātī esse ad rempūblicam Theodiscōrum ēvertendam.  Inter comprehēnsōs numerātur Henrīcus Reuss, vir septuāginta ūnum annōs nātus, quī sē et principem et tertium decimum ēius nōminis vocitat quamvīs honōrēs regiī sint in Germāniā abrogātī.  Accūsātōrēs pūblicī dīcunt coniūrātōs voluisse rēgiam potestātem restituere et Henrīcum praeficere Germanīs.  Coniūrātī feruntur magnam vim pecūniae armōrumque comparāvisse quibus bellum intestīnum gererent, necnōn clandestīnum auxilium ā Russīs expetisse, quī vērō nōn videntur dē rēgiā potestāte dēlīrantibus succurrisse.

Bielorussī dē poenā capitālī dēlīberant

Senātōrēs Bielorussī dēlīberant an dē mīlitibus magistrātibusque, quī māiestātem reīpūblicae laeserint, sit capitāle supplicium sumendum, necnōn an quī mīlitēs falsē īnsimulāverit vinculīs tenērī dēbeat pūblicīs.  Similēs lēgēs in Russiā latae sunt, nē quis vel ab aliēnīs subornātus vel malē contentus subverteret rempūblicam.

Novae lēgēs in Indonēsiā

Senātus Indonēsiēnsium novum cōdicem lēgum cōnstituit, quī in locum succēdat ēius cōdicis, quī patrimōnium est Batāvōrum ex tempore quō Indonēsia colōnia fuit.   Inter novās lēgēs, omnis blasphēmia prohibētur contrā fīdēs iūre acceptās, inter quās numerantur Islamismus, cui fideī adhaeret longē māior pars Indonēsiēnsium, et Christiānismus tam Catholicus quam Protestsantium, et Hinduismus, et Buddhismus, et Cōnfūtiānismus.  Coïtus extrā mātrimōnium prohibētur, quamquam coïtus inter hominēs ēiusdem sexūs nullīs lēgibus prohibētur.  Prohibētur porrō nē quis praesidī maledīcat.  Quibus lēgibus lātīs senātōrēs spērant sē tum dīversōrum cīvium iūra dēfēnsūrōs cum colōnicī temporis vestīgia dēlētūrōs, quō iustius Indonēsiēnsibus cīvibus temporis praesentī futūrīque ministrent.

Dē senātū Americānōrum

Post omnēs aliōs Americānōs senātōrēs populāribus suffrāgiīs ēlectōs, in ultimō certāmine, in Geōrgiā cīvitāte habitō, Raphāēl Warnock factiōnis sinistrae seu Dēmocraticae dēvīcit Herschel Walker, quī ad dextram factiōnem seu Repūblicānam pertinet.  Quō factō Christiāna Sinema, senātrix Arizōnēnsium, ā factiōne sinistrā hodiē dēfēcit, ut sine factiōne prō cīvibus Arizōnēnsibus sententiam dīceret.  Culpat enim utramque factiōnem, ut quae vōcēs extrēmārum partium quam cīvium exaudīre mālle videāntur.

Victōria pedifollica

Seattlī diē Saturnī pedilustrīcēs Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis in tōtīus reīpūblicae Americānae certāmine pedifollicō, ut quae primae hoc annō essent quī Ūniversitātem Occidentālis Cestriae superāvissent, victrīcēs ēvāsērunt.  Prō Viccingīs nostrīs Tēra Ziemer et Clāra Potter in portam aliēnam mīrīs pedum ictibus sphaeram intulērunt; adversāriae vērō semel tantum potuērunt efficere ut follis nostram portāriam praetervolāret.  Viccingae et annō bis millēsimō sextō decimō victōriam reportāvērunt in certāmine tōtīus reīpūblicae.

Intercapēdō Sāturnālicia

Probātiōnibus ultimīs autumnālis spatiī acadēmicī peractīs perfectīsque tandem aliquando adsunt feriae Sāturnāliciae, quibus animōs relaxandī recreandīque causā discipulī professōrēsque studiōrum Ūniversitātis operibus acadēmicīs abstinēmus.  Nuntiī igitur Latīnī, quōs singulīs hebdomadibus colligere recitāre ēdere solēmus, usque in novum annum, quō tempore hiemāle trimestre spatium acadēmicum incipiet, intermittuntur.