Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Martiī
Loading
/

Americānī Houthiānōs oppugnant

Praeses Americānus nautīs imperāvit ut crebrīs tēlīs impetum facerent in Iemen, unde Houthiānī latrōnēs suīs tēlīs innocentēs mercātōrēs nāvēsque onerāriās oppugnāre solent.  Magistrātūs Americānī nēgant sē ita levem impetum facere, ut Houthiānōs monēre dēhortārīve videantur, sed vim potius ingentem exitiālemque in illōs esse illātūrōs, donec illī aut commerciō oppugnandō dēsistant aut omnī aggrediendī facultāte prīventur.

Vicechalīpha occīsus

Iraquiānī et Kurdī et Americānī mīlitēs coniunctīs vīribus impetum fēcērunt in conjūrātōs latrōnēs, quī sē Chalīfātum Islamicum appellant, et Abu Khadijam, quī vicechalīpha erat et in perīculōsissimōrum hominum numerō habēbātur, interfēcērunt, atque uxōrem ēius comprehendērunt.

Lēgātus Africae Merīdiōnālis expulsus

Ebrahim Rasool, lēgātus Africae Merīdiōnālis, quippe quī praesidem Americānum calumniātus esset, a magistrātibus Americānīs expulsus est ut persōna nōn grāta.  Nam grātia inter Americam et Africam Merīdiōnālem iam dēminuēbātur, prīmum, quod Africānī Merīdiōnālēs novam lēgem tulērunt quā magistrātibus licēret praedia cīvibus dēmere sine compēnsātiōne, quod vix congruere et cohaerēre cum normīs iūris rērum vidērētur; deinde, quod Israelītās, quī post impetūs in sē abhinc duōbus annīs factōs bellum in Hamas, gregem Palaestīnōrum latrōnum terrōrem īnferentium, gerunt, Africānī Merīdiōnālēs coram Iūdicibus Omnium Gentium accūsāvērunt gentis Palaestīnae excīdendae.

Praedōnēs dēportātī

Quamquam Jacobus Boasberg iudex cōnātus est prohibēre nē magistrātūs Americānī, sub lege saeculō duodēvīcēsimō in aliēnōs praedōnēs lātā, aliēnigenās vinculīs publicīs onerātōs deportārent, nihilōminus eōdem tempore duo aeroplāna praedōnum plēna et ab Americā iam profecta atque extrā diciōnem Americānam Salvātōriae appropinquābant.  Itaque Nayib Bukēle, praeses Salvātōriānōrum, nūntiāvit ducentōs duodēquadrāgintā grassātōrēs Venetiōlānōs, quī sub commūnī nōmine “trāminis Araguae” ad scelera committenda essent coniūrātī, in suam diciōnem receptōs esse atque ad CECOT, maximum novī orbis terrārum carcer, esse dēductōs; vigintī autem et trēs sub nōmine “Marae Salvatruchae” sociātōs, inter quōs duō essent dūcēs quōs magistrātūs Salvātōriānī interrogāre vellent.

Dūcēs latrōnum Mexicānōrum reī capitālium crīminum

Michāēl Angelus Trevīnus Morālēs et Ānsgārius Ōmārus ēius frater, quī Mexicānīs latrōnibus Zētārum nōmine coniūrātīs et ob saevitiam nōtīs ōlim praefuerant atque ante decem annōs ā magistrātibus Mexicānīs comprehēnsī erant, quī etiam mēnse Februāriō exeunte in diciōnem Americānōrum trāditī erant, nuper accūsātī sunt coram Americānīs iūdicibus crīminibus multīs, etiam capitālibus.  Zētae, quōrum grex hodiē appellātur Cōniūrātiō Septentriōnālis et Orientālis, ā magistrātibus Americānīs dēsignātī sunt hostēs terrōrem īnferentēs.

Americānī etiam Gravely nāvem bellicam et tēlīs onerātam mīsērunt ad Sinum Americānum, ubi līmitāneae potius nāvēs quam bellicae circumīre solent. 

Dracō ad Statiōnem Caelestem pervēnit

Diē Sōlis Dracō, vehiculum caeleste, quod SpaceX prīvata societas parāvit, quattuor astronautās—duōs Americānōs, ūnum Iāpōnem, ūnum Russum—integrōs et incolumēs ad Statiōnem Caelestem addūxit.    Hodiē, Dracō ad terram revertitur cum duōbus astronautīs Americānīs, quōs Boeing societās in caelum ēmīsit nec redūcere potest.  

Vox Americae dēfuncta

Vox Americae, ūna cum Radiophōniā Līberae Eurōpae et Radiophōniā Lībertātis, per quam nūntiī sententiaeque magistrātuum Americānōrum ad omnēs gentēs aliēnās propagābantur, est clausa.  Diurnāriī Vōcis Americae videntur novōs magistrātūs offendisse praecipuē quod nōluerint dīcere Palaestīnōrum gregem, quī sē Hamas vocat, terrōrem Israēlītīs īnferre.

Vīs ēlectrica dēficit Cūbānīs

Quartum ē mēnse Octōbrī vīs ēlectrica Cūbānīs dēfēcit.  Regimen commūnisticum, quod vix satis petroleī ā Venetiolānīs prae ūtrīusque gentis pauperitāte emere potest, Americānōs culpāvit.

Belogrādī reclāmātur

Trecentēna mīlia Serbōrum Belogrādī reclāmāvērunt in corruptōs magistrātūs, et praecipuē in Alexandrum Vučić, quī decem iam annōs vel minister prīmārius vel praeses ad gubernācula reī pūblicae sedet. 

Indūtiae sublatae

Indūtiae inter Palaestīnōs et Israēlītās sunt diē Lūnae sublatae, cum Israēlītae dēnuō coepissent impetūs in Palaestīnōs facere ad gregem latrōnum, quī Hamas sē vocant, excīdendum.  Ad quadringentōs Palaestīnōs inter prīmōs impetūs referuntur esse interfectī. 

Dē pāce conciliandā disputātur

Pergunt lēgātī Americānī cum Russīs dē pāce inter illōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā colloquī; pergunt et Eurōpaeī inter sē colloquī dē iīsdem cōnsiliīs, quibus Russī acerrimē repugnant, vidēlicet satisdātiōnibus pācis quae mīlitēs occidentālēs et gentium Atlanticā Societāte coniunctārum ad fīnēs Russōrum addūcent.  Emmanuēl igitur Macron, praeses Gallōrum, quī oblītus esse vidētur Russōs quīntam partem Ūcrāīnae vī armōrum iam cēpisse et victōrēs in bellō ēvādere, dīxit nōn illīs sed Ūcrāīnēnsibus ēligendum esse utrum Eurōpaeīs licēret mīlitēs in Ūcrāīnam immittere.  Pergunt autem Russī Ūcrāīnēnsēs vincere, et praecipuē in Kurschā prōvinciā Russicā; unde Americānī magistrātūs metuunt nē quantō diūtius morae colloquendō trāhantur, Russī tantō potentiōrēs in territōriō fiant Ūcrāīnēnsium.

Audio

Duo mūnera docendī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
Duo mūnera docendī
Loading
/

Ideo rāriōrēs hāc hieme nūntiōs Latīnōs ēdimus, quia pauciōrēs quam fuimus sumus.  Ut annō proximō possīmus utrumque sermōnem novīs discipulīs offerre, oportet nōs duōs novōs praeceptōrēs condūcere. Itaque vōs auscultātōrēs, quī aut Latinē aut Graecē loquiminī, atque doctorālem, vel etiam magistrālem, gradum adeptī estis, hortāmur ut nōmina dētis Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī.  Quaerimus enim alterum, quī rudīmentīs linguae Latīnae discipulōs Latīnē imbuat, καὶ ἕτερον, ὃς τὴν τῶν ἀρχαίων Ἑλλήνων γλῶτταν Ἀττικῶς διδάξει. Nōmina, cum curriculō vītae et epistolā, quā διδασκαλικὴ  φιλοσοφία sive ratiō docendī dēscrībitur, mittenda sunt per paginam, cūius īnscriptiō subdita est. 

https://hr.wwu.edu/careers-faculty?job=502003

Audio

diē Sanctī Valentīnī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē Sanctī Valentīnī
Loading
/

Captīvī Americānī domum deductī

Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit.  Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre.

Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit.  Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur.  Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. 

Bella Mercātōria

Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit.  Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam.  Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum.  

Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent.

USAID recīsum

Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt.  Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur.  Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs.

Ministerium Educātiōnis recīdendum

Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum.  Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur.  Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit.

Thēra mōta

Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur.  Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet.  Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta.

Audio

diē trīcēsimō prīmō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō prīmō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

XB-1

Novissimum Americānōrum āeroplānum experīmentāle, in quod nōmen XB-1 datum est, celerius quam sonus ipse per caelum volāvit diē Martis.  Quod in mīlitāribus āeroplānīs nōn īnsolitum est, sed hoc āeroplānum prīvātīs cīvibus potius quam mīlitibus dēstinātur.  Cūius forma et ratiō sīc īnformantur illīs errōribus, quī in Eurōpaeōrum āeroplānō “Concorde” dictō inerant, quō plūra āeroplāna pretiō longē minōre fierī possint.

Bellum Mercātōrium Vītātum

Diē Sōlis, mīlitāribus āeroplānīs deportandōrum plēnīs iam ad Colombiam volantibus, Gustāvus Petrus, praeses Colombiānōrum īnfitiās īvit sē licentiam in terram dēscendendī dare, quam iam dederat, unde āeroplāna coacta sunt Guatimalam terram attingere.  Quō nūntiātō, Donaldus Trump, praeses Americānōrum, statim minātus est sē immēnsa portōria impositūrum in mercēs Colombiānās; statim igitur Petrus respondit sē āeroplāna, inter quae suum praesidiāle numerāvit, missūrum ad Guatimalam quae deportātōs inde in Colombiam veherent.  Itaque intrā paucārum spatium hōrārum, Colombiānī et Americānī potuērunt vītāre, nē mercātōrium inter sē gererētur bellum.

Scelestissimī in Guantanamēnsem Sinum deportandī 

Praeses Americānus nūntiāvit scelestissimōs aliēnigenās, quī nōn sōlum in fīnēs Americānōrum sine magistrātuum licentiā irrepsissent sed etiam vim in cīvēs intulissent, in Guantanamēnsem Sinum esse dēportandōs.  Ibi enim sunt castra mīlitāria ubi tam latrōnēs in bellō captī diū tenentur quam aliēnī deportandī breviter tenentur.

Senātor vinculīs tenēbitur 

Robertus Menendez, quī usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quartum cōnscriptus erat in superiōre camerā senātūs Americānōrum et prō Novā Caesarēā sententiam dīxerat, damnātus est corruptiōnis et ūndecim annōs pūblicīs vinculīs tenēbitur.  Quī hōc in iudiciō fertur dōna accēpisse ab Aegyptiīs Qatariēnsibusque; quamquam in priōribus iudiciīs dē aliīs sceleribus habitīs nōn līquit jūdicibus an ille esset damnandus.

al-Jōlānī dux

Ahmed al-Sharaa, quī et Abū Mahomētus al-Jōlānī appellātur, creātus est praeses Sȳrius temporārius—id est, ad tempus, sed quantum temporis spatium nōn dēfīnītur.  Americānī ōlim al-Sharaa vinculīs tenēbant atque usque ad victoriam, quā al-Sharaa pristinam tyrannidem ēvertit, praemium offerēbant eī, quīcumque al-Sharaa, ut quī latrōnibus terrōrem prōmōventibus praefectus esset, in suam dīciōnem redderet; quī igitur nōn sine suspiciōne ēventūs dīligenter spectant.

Comitia in Hāītiā habenda

Comitia in Hāītiā tandem habēbuntur mēnse Novembrī.  Quae gēns nullum magistrātum populāribus suffrāgiīs ēlectum habet ex annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō, neque comitia habuit post annum bis millēsimum sextum decimum.  Incertum autem est quanta pars Portūs Prīncipis, capitis Hāītiēnsium, in auctōritāte reī pūblicae potius quam latrōnum futūra sit mēnse Novembrī.

Bellum Congēnse

In Populārī Rē Pūblica Congēnsī, rebellēs M23 dictī, qūi plērīque Tutsōrum gentis sunt, bellum nunc in regimen Congēnse et Hūtūs gerunt.  Gōmam iterum cēpērunt, quam urbem annō bis millēsimō duodecimō cēpērant, et pergunt in Merīdiōnālem Kīvū prōvinciam ad Būkāvū urbem prōgredī.  Bellum cruēns gestum est inter rebellēs, quōs adiuvant Ruandēnsēs, et Congēnsēs ā saeculō vīcēsimō in annum bis millēsimum tertium.

Audio

diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Præses Americānus inaugurātus

Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus.  In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs.  Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs.

Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae.  Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs.

Ēdicta Prīma

Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit:

  • ut iūs sōlī, quō hominēs in terrā Americānā nātī cīvitātem consequuntur, abolērētur, id quod acerrimē coram iūdicibus disputābitur; immo Iōhannēs Coughenour, iudex Vasintōniēnsis, iam cohibit, nē ēdictus valeat;
  • ut omnēs, quōrum mūnus fuisset dīversitātem æquitātem inclūsiōnem prōmōvēre, officiīs honoribusque dīmōvērentur;
  • ut America dēscīsceret ā foedere Lūtētiānō, quō quaedam gentēs prōmīsissent sē minus carbōniī ēmissūrās; atque ut vīs petroleī ē terrā Americānā ducendī augērētur, ad pretium energīae dēminuendum;
  • ut duo tantum sexūs, vidēlicet mas et fēmina, immūtābilēs agnōscerentur; nēve quis mīlitāret quī genus aliud atque illud, quō nātus est, profitērētur. 
  • ut America dēscīsceret ab Omnium Gentium Societāte Salūtī Prōmōvendae;
  • ut TikTok societas Sinēnsis, quā communistae Sīnēnsēs ēlēgissent quid iuvenēs Americānī vidērent, cōnservārētur donec dimidia pars illīus societātis in manūs Americānōrum dēvenīret.

Aliēnigenae dēportantur

Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant.  Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs.

Indūtiae inter Isrāēlītās et Palaestīnōs

Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus.  Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī.  Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī.

Percussor in Germaniā

Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit.  Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere.  Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent.