Audio

diē vīcēsimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Martiī
Loading
/

Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus

Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum.  In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit.  Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs gerit.  Ex alterā partē Americānī negāvērunt comitia fuisse iusta līberave, cum obtrectātōrēs nonnullī in carcerem conditī essent vel aliter cohibitī, nē magistrātum ambīrent.  Aemulī autem, quī maximī momentī habēbantur, vidēlicet Eugenius Prigozhin et Alexius Navalny, nuper periērunt.  Comitia habita sunt etiam in regiōnibus, quās Russī ab Ucraīnēnsibus vīcērunt; ipsī Ucrāinēnsēs, quī secundum lēgēs comitia mēnse Martiō exeunte habitūrī erant, propter bellum populāria comitia praetermittunt atque imperium Vladīmīrī Zelensky prōrogant.

Portus Pakistāniānus oppugnātus

Balūchī latrōnēs impetum fēcērunt in Gwadar Portum, quī situs est in Balūchistānā prōvinciā Pakistāniae.  Balūchistānī enim, quī lībertātem sibi cupiunt, dīcunt Sīnēnsēs et Pakistānōs ē prōvinciā auferre dīvitiās quibus Baluchistānī ipsī fruī dēbeant; itaque impetum factum esse in sēdēs speculātōrum Pakistāniānōrum et Sīnēnsium.  Septem latrōnēs interfectī esse referuntur.

Difficultātēs Nigritānae

Mīlitāre regimen Nigritānōrum, quod nōn sine Russōrum auxiliō populārem formam reīpūblicae mēnse Iūliō ēverterat et mīlitēs Gallōs expulserat, diē Saturnī nuntiāvit sē velle foedus abrumpere, quō Americānīs licet intrā Nigritānōrum fīnēs castra pōnere ad latrōnēs reprimendōs.  Americānī enim bīna castra statīva fēcērunt, unde āeroplāna automata mitterent quae Chalifātum Islāmicum et al Qaedam et aliōs latrōnēs per tōtam regiōnem debellārent.  Difficultātēs inter Nigritānōs et Americānōs ortae esse feruntur ex urāniō, quod Persae cupiunt ē Nigritānīs emere ad arma atomica sibi paranda.

Brasilia

In Brasiliā, Marcus Antōnius Frāter Gomēsius, quī imperātor fuit exercitūs Brasiliānī, et Carolus de Almeidā Baptista, quī praefectus erat mīlitum āeriōrum, testimōnium in Iāīr Bolsonārum, pristinum praesidem, dedērunt dē coniūrātiōne, quā Bolsonārus fertur voluisse rempūblicam ēvertere nē sociālistae summam caperent auctōritātem, quam suffrāgia populāria iīs iam tradidissent.  Secundum testimōnium, tantum classis nāvālis parāta erat Bolsonārum adiuvāre.

Haītia 

In Haītiā, Iacōbus Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, ordinī politicō per Whatsapp rēte sociāle minātus est, dīcēns sē scītūrum an fīliī uxōrēsque eōrum, quī rempūblicam gubernāre vellent, in Haītiā essent.  Domus porrō Franciscī Elbe, praefectī custōdum pūblicōrum, est diē Iōvis accēnsa.  Ariēl Henrīcus, tyrannus Haītiēnsium nullō populārī suffrāgiō ēlectus, in īnsulā Sanctī Iōhannis manet, et quantulumcumque ēius regiminis restat in manūs Michaēlis Patrīciī Boisvert dēvēnit.  Concilium autem extraordinārium ad populārem formam reīpūblicae restituendam, cui secundum cōnsilia Commūnitātis Carribicae novus sēligendus est magistrātus quī pācem in īnsulam impōnat, nōndum est constitūtum, et latrōnēs pergunt līberī grassārī.  Corius Mills, senātor Flōridānus, bis in Haītiam suō Marte helicopterō ingressus vigintī et trēs cīvēs Americānōs integrōs incolumēsque ex Haītiā ēduxit.

Arsit Elizabētha

Britannōrum nāvis āeroplānigera, cui nōmen Elizabētha, arsit diē Veneris.  Incendium enim putātur factum esse in machinā ad āerem temperandum.  Decem nautae in valētūdinārium dēlātī referuntur nōn esse vulnerātī.  Utraque nāvis āeroplānigera et Britannica parum ūtilis putātur fore in bellō neque dēfendī posse sine auxiliō Americānōrum, ac Britannica classis ūnam tantum possidet nāvem onerāriam quae arma frūmentumque nāvī āeroplānigerae suppeditet.  Neutra igitur ad Rubrum Mare missa est, quae commercium ab Houthiānīs tueātur.

Nuptiae Sīnēnsēs

Annō praeteritō numerus Sīnēnsium nuptiās celebrantium est octāvā parte auctus.  Magistrātūs enim, sollicitī nē Sīnæ futūrīs cīvibus prīventur, cōnantur iuvenēs hortārī ut mātrimōniō coniungantur.  Hōc autem annō, quippe quī sit secundum Sīnicam astrologiam annus dracōnis itaque fēlix et fortūnātus, numerus īnfantium crescit.

SpaceX et satellitēs secrētī

Diurnāriī Reuteriānī divulgāvērunt prīvatam societātem ad caelum explōrandum, SpaceX dictam, secrētam classem satellitum parāre in caelum mittendam, nē quā gēns possit quidquam Americānōs cēlāre.  Nam satellitēs, quibus aliae gentēs ūtuntur, paucī sunt et nōtās viās per caelum metiuntur hōrīs statūtīs; itaque adversāriī possunt illīs temporibus vītāre nē quid arcānum sub dīvō agant.  Novī autem satellitēs Americānī, quōrum classis vocātur “clipeus caelestis,” constat permultīs parvīs instrumentīs quibus omnia semper observārī possunt, neque potest tōta classis ūnō ictū dēlērī.

Dē Indōrum armīs atomicīs

Indī novum missile in cælum mīsērunt quod potest multa arma atomica ferre, quōrum ūnum quodque potest suam dēsignātam urbem excīdere.  Ante hoc tempus, tantum quattuor gentēs, vidēlicet Americānī et Russī et Sīnēnsēs et Gallī, eam artem bellicam didicērunt.  

Kim Jong Un currum dīrigit

Kim Jong Un, tyrannus Corēæ Boreālis, ipse coriaceō thōrāce indūtus novum currum cataphractum suā manū gubernāvit inter exercitia mīlitāria.  Ut solet, Kim hortātus est mīlitēs ut sē parent ad bellum in Corēānōs Merīdiānōs et in Americānōs gerendum.  Mēnse porrō Iānuāriō Kim iussit statuam, quam posuerat in eā spē, ut Corēae duae ūna per pācem concordiamque fierent, detrahendam.

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Martiī
Loading
/

Haītia

Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt.  Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse abdicātūrum postquam novum concilium ad rempūblicam tuendam constituendum novum magistrātum sēlēgisset.  Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret.  Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre.  Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur.  Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur.

Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda

Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur.  Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur.  Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt.

Victōria Nūland mūnere abdicat

Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram.  In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā.

An TikTok sit interdīcendum

Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum.  Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; restat itaque ut superior camera sententiam dīcat.  Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum.  

Comitia Lūsitānica

Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre.  Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. 

Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit

Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit.  Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum.  Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta.