Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Isrāēlītae contrā Coetum Omnium Gentium

Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta.  Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō sextō contrā latrōnēs gessērunt.  Isrāēlītae igitur dīcunt mīlitēs Omnium Gentium officium mandātum numquam gessisse, itaque ē Libanō dedūcendōs esse.  Acriter autem in Isrāēlītās propter impetum in mīlitēs Omnium Gentium factum invecta est Georgia Melōnī, ministra prīmāria Ītalōrum, ut cūius gēns multōs mīlitēs pācis tuendae causā mīsisset.

Isrāēl Katz, Isrāēlītārum minister rēbus externīs praepositus, diē Sōlis iterum nuntiāvit esse interdictum nē Antōnius Guterres, secretārius generālis Coetūs Omnium Gentium, ut persōna nōn grāta, in Isrāēlītārum fīnēs intrāret.  Guterres enim Isrāēlītīs vidētur nimis in Persās et Palaestīnōs prōnus.

Diē autem Iōvis nuntiātum est Iāhiam Sinwar, novum praefectum latrōnum Hamas dictōrum, quī etiam fōns et orīgo fuisse dīcitur cōnsiliī, quō abhinc annum audax impetus in Isrāēlītās factus sit, occīsum esse.  Quō interfectō, aliī latrōnēs Hezbollah dictī referunt sē māius acriusque bellum in Isrāēlītās gestūrōs; Hamas autem nīhil dīxit.

SpaceX et Mechazilla

SpaceX, prīvāta societās quae onera hominēsque in aetherem fert, novum vehiculum “Starship” dictum ēmīsit et prīmam missilis partem recēpit novō atque inaudītō modō.  Nam prīma pars vehiculī, quae aliās partēs prōpellit, suō mūnere functa et ad terram dēscendēns capta est magnīs forcipibus, “Mechazilla” dictīs.  Secunda autem pars vehiculī in mare Indicum dēlapsa est ibi, quō erat dēstināta.  “Starship” sīve “Nāvis Stellāris” maxima est rochēta (sīve missile) quam hominēs usque fabricāvērunt; ēius prōpositum est hominēs ad Lūnam et Martem ferre.

Italī aliēnigenās in Albaniam dēportant

Ītalī coepērunt virōs aliēnigenās, quī in Ītaliam sine licentiā migrāre cōnantur, in Albaniam dēportāre.  Ibi enim Ītalōrum impēnsū castra munīta sunt, ubi peregrīnī virī tenēbuntur donec aut iūs asȳlī in Ītaliā accipiant aut suīs gentibus reddantur.  Sēdecim peregrīnī, virī Bengālī et Aegyptiī, prīmī quī dēportantur, in Albaniam advēnērunt diē Mercuriī.

Indī et Canadēnsēs lēgātōs invicem expellunt

Diē Iovis magistrātūs Canadēnsaes Indōrum lēgātōs sex, ut persōnās nōn grātās, expulērunt, cum lēgātī Indī Canadēnsibus vidērentur cōnspīrasse ad Sīchōs, ab Īndōrum magsitrātibus dissidentēs, percutiendōs.  Indī ipsī invicem Canadēnsium lēgātōs sex expulērunt.

Americānī diē Iōvis in iūs vocāvērunt Vikashum Iadav, ōlim speculātōrem Indicum, ut quī cōnsiliō praefuisse vidērētur Sīchum quendam Indōrum regiminī oppositum occidendī.  Iadav autem in Indiā manet, unde Americānī magistrātūs sperant sē posse eum poscere in dīciōnem suam reddendum.  Iadav enim fertur Nichilum Gupta conduxisse, quī sicāriī partem ageret; quī, ab Checīs comprehēnsus et in dīciōnem Americānōrum redditus, causam suam iam dīcit.

Gulielmus Payne diem obiit

Gulielmus Payne, quī in Britanniā annō bis millēsimō decimō cum Henrīcō Styles aliīsque puerīs symphōniacīs conjunctus gregem mūsicum condidit “One Direction” appellātum, diē Iovis Bonaēropolī dē maeniānō dēversōriō dēlapsus periit.  Vīxit annōs triginta et ūnum.

Audio

diē ūndecimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē ūndecimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Corrēa et Glas interdictī

Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur.  Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs vocārētur.

Isrāēlītae in Hezbollah impetūs faciunt

Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur.  Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor.  Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus.  Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum.  Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur. 

Comitia in Austriā habita

Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium.  Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur.  Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam.  

Comitia in Iāpōniā habenda

Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris.  Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat.  Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum.  

Rutte NATO sociīs praefectus

Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit.  Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur.

Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt.

Dē Vulneribus Christī īnsulīs

Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae.  Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs.  Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant.  Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre.

Dē Hāītiā

Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt.  Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs.  Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur.  Quamquam Keniānī aliaeque gentēs prōmīsērunt sē mīlitēs missūrōs, quī custōdēs pūblicōs roborārent, tantum quadringentī advēnērunt, quā rē latrōnēs pergunt līberrimē grassārī et strāgem facere dē cīvibus.

Dē bove Bellinghamēnsī

 Duōs iam mēnsēs bōs, quae lībertātem ē raedā effugiendō sibi cōnsecūta erat, per Bellinghamiam urbem errat, nec custōdēs pūblicī eam capere possunt.  Bōs, cuī nōmen est Amābilis, nōn assuēta est hominibus, unde perīculum est nē perterrita cīvibus noceat.  Itaque custōdēs pūblicī coepērunt automatīs aēroplānīs bovem spectāre, et escam pōnunt, ut in saepta bovem alliciant.

Audio

diē quartō mēnsis Iūliī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quartō mēnsis Iūliī
Loading
/

Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae.

Assange līberātus

Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō ad hunc annum erat vinculīs Britannōrum tentus, tandem est in Americānās īnsulās redditus et iūre damnātus et statim līberātus.  Inde in Austrāliam, terram patriam, est profectus. 

Bolivia nōn ēversa

Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt.  Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus.  Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit.  Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī.  Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs.

Tumultus in Keniā

Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt.  Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant.  Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis: itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur.

Comitia Gallica

Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam.  Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse.  Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur.

Durenda sublāta

Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta.  Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur.  Magistrātūs neminem habent furtis suspectum.

Comitia Britannica

Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit.  Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram.  Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Iūniī
Loading
/

Americānī in Sīnīs vulnerātī

Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs nātō, ob causam ignōtam, sunt cultrō laesī.  Nēmō vidētur graviter esse vulnerātus.

Malaviēnsium vice-praeses periit

Saulus Chilīma, vice-praeses Malaviēnsium, et nōvem aliī periērunt, cum āeroplānum, quō veherentur, subitō dē caelō in montibus dēlapsum esset.  Chilīma modo diē Sōlis reversus est ē Cōrēā Merīdiōnālī.

Comitia Eurōpæa

Suffrāgiīs per tōtam ūniōnem Eurōpaeam ad novōs senātōrēs Eurōpaeōs ēligendōs lātīs, factiōnēs dextrae victōrēs ēvāsērunt et aliās, quae in Galliā et Germaniā pollent, facile superāvērunt.  Maximum enim damnum illātum est in factiōnem Eurōpae Renovandae quae sociāta est cum Emmanuēle Macron praeside Gallōrum, sed etiam clādem tulit factio Viridis.  Inter factiōnēs, quārum auctōritas crēvit, numerantur factiō Eurōpaeī Populī, quae favet Ursulae von der Leyen,  et factiō Identitātis et Populāris Cīvitātis.  Senātus Eurōpaeus numquam anteā erat tantōpere ad dextrās partēs īnclinātus.

Comitia in Gallia indicta

Sōlis diē Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, senātum dīmīsit et nova comitia indīxit, cum in comitiīs Europaeīs dextrae partēs factionem suam superāvisse vidērentur.  Factiō, ad quam Macron ipse pertinet, nē sextam quidem partem suffragiōrum potuit ferre.  Factiō Repūblicānōrum coepit dīcere sē velle cum factiōne dextrā, Restitūtiōne Nātiōnālī, sociārī, quod annīs priōribus prohibitum erat eō cōnsēnsū factiōnum, quī “chorda sānitātis” vocābātur.

Magistrātūs Candidātīque oppugnātī

Mette Frederiksen, ministra prīmāria Dānōrum, nōn malē sē habet postquam vir quīdam eam Havniae verberāvit.  Vir fertur Polōnus fuisse, ūndēquadrāginta annōs nātus et temētō medicāmentīsque inēbriātus.

Item in Britanniā Nigellus Farage, quī factiōnī Reformātiōnem prōmōventī praeest, bis oppugnātus est, prīmum ā fēmina quae pōtiōnem in suam faciem comminus iēcit, deinde ab homine quī lapidēs quōsdam in eum iēcit.  Farage prō suā parte dīxit sē nōn posse ā vītā pūblicā vī dēterrērī.

Operāriī Omnium Gentium comprehēnsī

Iementītae Houthiānī, quī in magistrātūs bellum cīvīle gerunt, ūndecim operāriōs Coetūs Omnium Gentium necnōn aliōs comprehendērunt quī cōnābantur auxilium Iemenītīs afferre et iūra hūmāna prōmōvēre, quōs Houthiānī dīcunt speculātōrēs fuisse opera clandestīna prō Americānīs Isrāēlītīsque suscipientēs.  

Ingvārus Gorgan in iūs vocandus

Ingvārus Gorgan, quī praefectus erat mīlitum Moldovānōrum, et ordine et honōribus diē Mercuriī prīvātus est, ut quī putārētur  documenta arcāna speculātōribus Russicīs ab annō bis millēsimō secundō dedisse.  Vērisīmile vidētur Ingvārum in iūs vocātum īrī crīmine māiestātis.

Speculātrix Russica comprehēnsa

Magistrātūs Dānī diē Martis nūntiāvērunt fēminam Russicam esse comprehēnsam, quippe quae pecūniam accēpisset ā Pravfond, cōpiā Russicā quae cūrat falsōs nuntiōs extrā Russiam dīvulgandōs.  Mēnsibus recentioribus hominēs in Germāniā, Austriā, Polōniā, Estōniā sunt ob suspiciōnem prō Russīs speculandī comprehēnsī.  Lēgātus autem Russōrum in Dānōs missus, Vladimirus Barbin nōmine, dīxit speculātōrēs Dānōrum cōnārī Russōs prōvocāre.

Cechī Russōs habent suspectōs

Magistrātūs Cechī virum quendam ex Americā Merīdiānā oriundum dēprehendērunt, quī cōnātus est raedas longās et pūblicās combūrere.  Suspicantur porrō impetum excogitātum esse ā Russīs, quī et suīs opibus facinus fōverint.  Russī ipsī negant sē reī immixtōs esse.  Mēnse priōre, Pōlōnī magistrātūs ūnum Pōlōnum et duō Bielorussōs comprehendērunt quōs suspectōs in incendiīs malō dolō factīs habērent. 

Minister Brasiliānus corruptiōnis accūsātus

Custōdēs pūblicī Brasiliānī accūsāvērunt Ioscelīnum Filho, ministrum rērum divulgandārum, et pecūniae acceptae et pecūniae “lautae” (id est, ita occultātae nē quis originem suspicārētur) et cōnsociātiōnis ad lēgēs violandās.  Filho ipse negat sē quidquam malī fēcisse, dīcēns accūsātiōnem factam esse propter invidiam politicam.  Filho annō priōre in īnfāmiam inciderat cum mīlitārī aeroplānō vectus esset ut auctiōnī equōrum adesset.

Taurus 

In Oregōniae cīvitātis urbe Sorōrum, taurus ex arēnā in spectātōrēs exsiluit et per tabernās in āream stātīvam fūgit, hominēs quibus obviam vēnit vulnerāns.  Quattuor enim hominēs referuntur esse vulnerātī.  Nam in plērīsque cīvitātibus occidentālibus et Americānīs armentāriī aliīque rusticī coram spectātōribus solent in arēnam cum taurīs dēscendere nōn ideō, ut Hispānōrum mōre eōs interficiant, sed ut iīs quamvīs ferīs vehantur potius vel eōs fūnibus doment necnōn etiam cum iīs luctentur.  Quibus autem in lūdīs bucolicīs spectātōrēs rārō in perīculum veniunt.

Astronauta diem obiit

Villelmus Anders, praefectus mājor mīlitum āeriōrum et astronauta quī annō millēsimō nōningentēsimō duodēseptuāgēsimō notissimam imāginem tellūris supra lūnam orientis dēscrīpserat, diē Veneris, cum aeroplānum sōlus gubernāret dē caelō dēlapsus est in mare prope īnsulam Jones dictam, nōn longē ā Bellinghāmiā.  Vīxit annōs nōnāgintā.

Audio

diē septimō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Iūniī
Loading
/

 Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī.

Netanyāhū invītātus

Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs.  Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit.  Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse. 

Violentia in Germaniā

Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus.  Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī.  Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī.  Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus.

Comitia Mexicāna

Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum.  Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur.

Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent.

Comitia Indōrum

Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū. 

Bukēlē inaugurātus

Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset.  Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam.  Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur.

Lēgātus Britannus dīmissus

Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset.  Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī.  Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet.

Sīnēnsium Chang’e 6

Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur.  Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre.  Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur.

Boeing Starliner

Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem.  Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur.  Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat.

SpaceX Starship

Novissimum et maximum vehiculum, quod SpaceX facit, Starship sīve Nāvis Sīderālis, diē Iōvis ā Texiā cīvitāte in caelum missum est et in mare Indōrum dēlapsum.  Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit.  Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō.

Herculāneum dēformātum

Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī.  Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum.  Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns.

Tyrannosaurus Meirax

Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis’ sīve ‘iuvenosaurī rēgis’ sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā  sepultum repperērunt.  Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum.  Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus!”

Quibus dictīs, grātias auscultātoribus agimus.  Cūrāte ut bene valeātis.