Audio

diē octāvō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē octāvō mēnsis Octōbris
Loading
/

Hodiē est octāvus diēs mēnsis Octōbris.

Novus annus scholasticus incipit

Post longum annum solitūdinis, quō scholae non faciē ad faciem, sed per ordinātrī speculum atque, ut ita dicāmus, in aenigmate, docēbantur, tandem aliquando studiōrum Ūniversitas est redintegrāta et pleraeque scholae autumnālēs vīvā vōce et coram habentur.  Mēnsa Latīna celebrābitur diēbus Iōvis.

Cilauēa mōns pergit ignem ēvomere

Secundā nunc hebdomade pergunt saxa liquefacta ē rīmīs in monte Cilauēā hiantibus ēvomī.  Nam montis crātēra, quae Hālēmāūmāū vocitātur, ignem et sulfurātum fūmum in caelum mittit.  Īdem mōns, ubi Domina Pēlē nūmen ignipotēns habitāre dīcitur, etiam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō et bis millēsimō vīcēsimō flammās et fūmum vomuit.

Petrōleum in lītora Californiāna appulsum

Multa lītora in Californiae parte merīdiōnālī natantibus apricantibusque clauduntur propter magnam vim petrōleī, quae coepit in lītora appellī.  Ad mille culeōrum petrōleī in mare Pacificum effūsum esse putātur prope Lītus Huntingtōniānum.

Formōsēnsēs spē confirmātī

Formōsēnsēs dē Americānōrum ministeriō rēbus exterīs praepositō spem habent confirmātum, postquam Jōsēphus Biden, praeses Americānus, ambiguīs verbīs dīxit Xī Jinping, principem Sīnēnsium, consēnsisse pacta dē Formōsā īnsulā observāre.  Nam nihil inter Sīnās et Americam pūblicē quidem pactum est dē Formōsā, quam Sīnēnsēs falsē sibi vindicant, cum rē vērā suī jūris sit īnsula ac lībera.  Incertum igitur manet, quid in animō habuerit Biden, sed Antōnius Blinken, ab exterīs negotiīs minister, dīxit Americānōs sine dubiō lībertātem Formōsae dēfēnsūrōs.

Comitia Iāpōnica

Fūmiō Kīshida, quī in locum Iōshīhīdae Sūgae modo successit et diē Lūnae summus factus est Iāpōnum magistrātus, statim rogāvit ut mēnse exeunte nova comitia indīcerentur, ut ipse approbātiōnem nōn solum senātōrum sed etiam populī quaereret.  Prōmittit porrō Kīshida sē multum actūrum, ut lues corōnāria reprimātur et discrīmen inter pauperēs et dīvitēs dēminuātur.

Comitia Canadēnsia

Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, quī comitia indīxerat ut auctōritātem suam rōborāret, nōn omnīnō dēvictus est, sed ad summum magistrātum redditus est etiam dēbilior.  Nam factiō ēius Līberālis, quae dīcitur, ūnum senātōrem dē cūriā Canadēnsium perdidit, nec poterit in cūriā sine assēnsū atque approbātiōne aliārum factiōnum suam voluntātem explēre.  Ex alterā parte factiō Conservātīva, cūius numerus senātōrum neque auctus neque dēminutus est, ad favōrem populī quaerendum sua cōnsilia nōn solum novāvit sed etiam fere ad opiniōnēs Līberālium accommodāvit.

Comitia Germānica

Ætas Merkeliāna ad fīnem perdūcitur.  Nam cīvēs Germānī, cum Merkel cancellāria recūsāvisset nē summum magistrātum dēnuō sibi ambīret, in comitiīs palmam victōriae, quam sēdecim annōs Merkeliānae factiōnī Christiānae ac Populārī dictae tradiderant, factionī potius Sociālistārum dedērunt.  Cuius dux, Olaus Scholz, quem nōnnullī diurnāriī nuncupant “Strumphum surrīdentem” vel etiam “virum tōtīus Germāniae taediōsissimum,” maria montēsque nōn pollicitus est sed officiōsus et dīligēns habētur.  Ille nunc cōnātur cum aliīs factiōnibus, ut sunt Viridēs et factiō Līberālis Populārisque, paciscī ut magistrātūs inter factiōnēs partiantur.

Nova taberna Turcica Bellinghamiae aperta

Novissima taberna Bellinghamiae iānuās suās nūperrimē aperuit: Ashūrī, quem titulum fert taberna, caffeam Turcicam et dulcia varia offert vēnālia, ut μπακλαβάς.  

Audio

diē quīntō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Iōnathas Pollard trānsfuga

Iōnathas Pollard, speculātor quī annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō sextō cōnfessus est sē Americam prōdidisse et secrēta sibi reīpūblicae fidē mandāta, inter quae fontēs et methodī speculandī erant, Isrāēlītīs et aliīs trādidisse, modo in Isrāēl trānsfūgit.  Nōn enim vinculīs continēbātur, cum post trīgintā annōs, quibus Pollard bonōs mōrēs in carcere dēmonstrāret, lībertātem cum condiciōnibus nactus esset.  Illae condiciōnēs exīvērunt; itque speculātōr ē fīnibus exīvit.  In Isrāēl benignē exceptus est ā Beniamin Netanyahū summō magistrātū, coram diurnāriīs.

Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīvit

Annō bis millēsimō vīcēsimō exeunte etiam dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīvit Britannia, quae kalendīs Iānuāriīs suī iūris erat atque Ūniōne absolūta.  Paucī autem campānās Magnī Ben hōrologiī nōtissimī audīvērunt, quibus dīvortium illud Londīniī nūntiābātur, cum in Britanniā, ubi magistrātūs propter vīrus corōnātum multa et sevēra ēdīxerint, nunc prohibeātur nē hominēs congregentur.  

Boris Johnson ideō ēlectus erat summus magistrātus Brtiannōrum, ut populī voluntātem annō bis millēsimō sextō decimō suffrāgiīs dēmonstrātam exsequerētur et discidium efficeret, quod Terēsiam Māiam pristinam ministram prīmāriam ēlūsisset.  Quī autem commūnem opiniōnem metiuntur, ipsī monent, sī comitia crās habērentur, Boridem Johnson sēdem suam in cūriā perditūrum fuisse, neque ullam factiōnem mājorem partem suffrāgiōrum lātūram fuisse.  Stanlēius porro Johnson, Boridis pater, quī ōlim senātor fuit Eurōpaeus, nūntiāvit sē cīvitātem petitūrum Gallicam. 

Nīcola Sturgeon, prīmāria ministra Calēdoniōrum, prō suā parte prōmīsit suōs dēnuō in Ūniōnem Eurōpaeam regressūrōs.

Assange in Britanniā retentus

Iūdex Britanna censuit Iūliānum Assange nōn in diciōnem Americānōrum trādendum.  Assange, cīvis Austrāliānus, annō bis millēsimō decimō Americānōrum secrēta mīlitāria dīvulgāvit; ab Americānīs et Suētīs propter dīversa crīmina petītus ex annō bis millēsimō duodecimō usque in annum bis millēsimum ūndēvīcēsimum latuit in sede lēgātī Reīpūblicae Aequātōriae, unde tandem aliquando ējectus in vinculīs ā Britannīs tenētur.  Statim post iūdicis sententiam relātam, Andreas Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, iūs asȳlī Iūliānō Assange obtulit.

Iemenīa

Diē Mercūriī, dum novī magistrātūs ex Arabiā Saudiānā profectī Adēnum ad āeroportum adveniunt, subitō nōnnulla missilia, ut putātur, in āeroportum incidērunt.  Mīlitēs porro āeroplānum automatum et māteriā displōsīvā onerātum intercēpērunt, quod in praesidis palātium cursum tendēbat.  Saudiānī suspicantur seditiōsōs, quī Houthiānī appellantur atque ā Persīs sustentantur, conātōs esse dē novō regimine Iemenītārum strāgem facere.  Vīgintī et duo hominēs sunt occīsī. 

Bellinghamia birotīs commodissima

Bellinghamia ūnā cum Seattlō existimātur urbs birotāriīs commodissima in Vasintōniā cīvitāte, quae ipsa omnium cīvitātum est commodissima, secundum societātem Americānōrum birotāriōrum.  Vīgintī jam annōs Bellinghamēnsēs sēmitās birotīs dīcātās mūnīvērunt et urbem sīc cōnformāvērunt ut tūtum et commodum esset birotīs quōcumque vehī.

Audio

diē duodētrīcēsimō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodētrīcēsimō mēnsis Decembris
Loading
/

Vastātiō Nasburgēnsis

Diē nātālī Christī, Nasburgī in Tennēsiā cīvitāte domuncula autocīnētica reperta est unde vox ēlectronicē ēmissa monēbāt ut omnēs aufugerent; deinde post quartam hōrae partem raeda sē dīrūpit et partem mediae urbis vastāvit.  Vehiculum statūtum erat iuxtā aedificium ubi societas tēlephōnica ordinatra et systēmata ēlectronica condidit; impetū factō nōnnullīs cīvitātibus sublāta est facultas tēlephōnica.  Auctor illīus sceleris putātur fuisse Antōnius Warner, senex Nasburgēnsis rērum ēlectronicārum perītus, quī etiam fertur in illā domunculā autocīnēticā dīruptā periisse.

Mons Cilavēa ignem eructat

Terrā mōtā, Cilavēa, quī mōns in magnā īnsulā Hāvāiānā sītus fertur domus esse Pēlēs deae montibus ignivomīs praepositae, flāmmās, vapōrem, fūmum septem diēs eructat.  Lacus saxōrum liquefactōrum in crātēre crēscit, et sulphur ardēnsque massa trīginta pedēs in caelum ēffunduntur.  Magistrātūs monent nē quis montī appropinquet.

Zoom societas cēnsōria

Pūblicī accūsātōrēs Americānī dīcunt Zoom societātem, quae per rete ūniversāle facultātem colloquendī venditat, dēnuō cum Sīnēnsibus cōnspīrāre.  Nam Xinjiang Jin, mercēde ab illā societāte conductus, colloquia prīvāta spectābat, ut hominēs deprehenderet extrā Sīnās sītōs et dē rēbus politicīs et religiōne contrā Sīnēnsium tyrannidis voluntātem colloquentēs, quōrum nōmina dētulit Sīnēnsibus.  Jin etiam colloquia Americānōrum cīvium Sīnicae tyrannidī oppositōrum mōre censōriō cohibuit.  Magistrātūs Americānī anteā suspectam habēbant Zoom, propter inopiam secūritātis necnōn vim auctōritātis Sīnēnsium, quae tanta est ut Anna Pelōsī, princeps inferiōris senātūs camerae,  dīxerit Zoom esse societātem Sīnicam.

Trāmen prope Bellinghamiam exorbitat

Prope Bellinghamiam, ad pāgum Custer dictum, trāmen ferriviārium petroleō onerātum exorbitāvit atque exarsit.  Flammae restinctae dēnuō excanduērunt, quae aliquot diēs probibuērunt nē alia trāmina orbitīs ūterentur.  Incertum est, utrum id cāsū an consultō factum sit.  Nam mēnse Novembrī duae fēminae Bellinghamēnsēs, Samantha Brooks et Ellen Reiche, reae factae sunt terrōris prōmōvendae, cum dēprehēnsae essent ad orbitās ferriviāriās, quas ideō turbābant ut trāmina exorbitārent, sed cautiōne pecūniāriā oblātā illae sunt inter mōrās iūdiciī vinculīs līberae.

Reginaldus Foster diem obiit

Diē Christī natālīciō, Pater Reginaldus Foster Milvauciēnsis, inter optimōs Latīnistās numerātus, dē vītā dēcessit.  Rōmae, ubi in cīvitāte Vāticānā verba Pontificis Maximī in sermōnem Latīnum ferē quādrāgintā annōs interpretātus est, etiam multōs annōs scholās aestīvās docuit grātuītō.  Quibus in scholīs Foster fertur permultōs discipulōs nōn sōlum litterīs sed etiam studiō litterārum imbuisse.  Librum ēdidit, Ossa Latīnitātis Sōla īnscrīptum, et cum aliīs Lexicon Recentis Latīnitātis dīvulgāvit.  Vixit annos ūnum et octōginta.  

Audio

diē septimō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Decembris
Loading
/

Hodiē est septimus diēs mēnsis Decembris, dies nigrō lapillō numerandus, cum hōc diē abhinc annōs ūndeoctōginta imperium Iāpōnicum ex inopīnātō impetum in Portum Margarītārum fēcerit.

Ūnae Sīnae, ūnum systēma

Hongcongiae, omnēs senātōrēs factiōnis populāris, quae Sīnēnsium tyrannidī opposita erat, sē honōribus omnibus abdīcāvērunt, cum Sīnēnsēs novam lēgem in Hongcongiam imposuissent quā Sīnēnsibus licēret senātōrēs sibi oppositōs comprehendere atque in iūs trahere.  Itaque periit illa ratiō vivendī, quā Hongcongia tam sub diciōne Sīnēnsium quam suī iūris erat, et quā sub Sīnēnsium nōmine ūnō duo systēmata seu rēs pūblicae flōruerant. Porro Iosua Wong et Agnes Chow et aliī iuvenēs, quippe quī in tyrannidem prō populārī auctōritāte prōmōvendā reclāmāvissent, sunt reī et damnātī; aliquot mensēs vinculīs continēbuntur.

Cūria Guatemālēnsium incēnsa

In Guatemālā reclāmātōrēs, propter cōnsilia austeritātis imponendae īrātī, cūriam senātūs incendērunt.  Reclāmātōrēs dīcunt sē timēre nē pecūnia pūblica aedificandō potius quam cīvium salūtī inter pestilentiam tuendae tribuātur.  Alexander Ioannes-Matthaeus Falla, summus magistrātus Guatemālēnsium, dīxit cūriam esse incēnsam terrōris populō incutiendī causā.

Reclāmātur in Galliā

Mīlia Gallōrum reclāmant in novam lēgem, quā prohibērī potest nē imaginēs custōdum pūblicōrum divulgentur.  Timent reclāmātōrēs nē, lēge ratā, pūblicī custōdēs immūnitāte concessā effrēnātī in cīvēs saeviant.  Quod oleum camīnō addit, Michāēl Zechler, mūsicus, ā custōdibus pūblicīs est saevē verberātus.

Bellum in Aethiopiā

Bellum cīvīle gestum est in Aethiopiā, cūius summus magistrātus, Abiy Ahmed, erat Nobeliānō praemiō pacis priōre annō honestātus.  Mīlitēs illīus Ahmed Mecellam urbem Tigrāiēnsium post brevia proelia cēpērunt, sed diurnariīs exclūsīs incertum manet an Tigrāiēnsēs, quī septentriōnālem partem Aethiopiae incolunt, pergant mīlitibus resistere.  Tigrāiēnsium Factiō Populō Līberandō, quōrum dux Debretsion Gebremichāēl in montibus latitat, ferē trīginta annōs ante Ahmed ēlectum Aethiopiam rexit.  

Stanislāus Tekiēlī diem obiit

Stanislāus Tekiēlī, diurnārius Polōnicus et fautor sermōnis Latīnī, diem obiit.  In Sīnīs atque in Iugoslaviā inter bella cīvīlia acta rettulit, necnon etiam nuntiōs Latīnōs Ephēmeridem dictōs aliquot annōs ēdidit.  Tekiēlī porro dē ēlegantiā sermōnis Latīnī duōs conscripsit librōs, quī Burdubasta et Burdubasta bis inscrībuntur.  Sub nōmine Iconoclastis quoque sententiās suās per rete ūniversāle ēdidit.  Vixit annōs quinque et quinquāginta.

Terror Bellinghamiae

Bellinghamiae duae fēminae sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsae et reae factae sunt terrōris prōmōvendī.  Nam Samantha Brooks et Ellen Reiche dēprehēnsae sunt ad orbitās ferriviāriās, ubi occultē systēmata ēlectronica, quibus trāmina ferriviāria dē perīculō monentur, sic turbāvērunt, ut trāmen sufflāminibus automaticīs subitō tardārētur et paene exorbitāret.  Reiche baccalaureātūs gradum adepta erat in nostrā studiōrum ūniversitāte, ubi sermōnī studuerat Theodiscō.

Audio

diē tertiō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō mēnsis Novembris
Loading
/

Suffrāgia feruntur

Suffrāgia hodiē per tōtam rempūblicam Americānam feruntur.  Summum magistrātum ambiunt Donaldus Trump, factiōnis dextrae, quī iam praeses est ac prōmittit sē dēnuō factūrum Americam magnam, et Iōsēphus Biden, factiōnis sinistrae, ōlim vice-praeses et diu senātor, quī prōmittit sē Americam in melius restitūtūrum.  Inter senātōrēs, tertia pars superiōris camerae ac tōta camera īnferior populāribus suffrāgiīs ēligentur.  Multīs in cīvitātibus suffrāgia per cursum pūblicum lāta diū numerābuntur, itaque fierī potest ut victōrēs hodiē nōn nuntientur.

Terror Vindobōnēnsis

Vindobōnae in Austriā, ultimā nocte ante novās legēs ad virus corōnātum cohibendum in cīvēs impositās, in subitāneō impetū quattuor hominēs sunt interfectī ac quattuordecim vulnerātī.  Ūnus latrō est ā pūblicīs custōdibus occīsus.  Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriācōrum, dīxit impetum factum esse ut terror populō incuterētur.

Clandestīnum proelium in Nigeriā gestum

In Nigeriā trucidātī sunt latrōnēs sex ā mīlitibus Americānīs.  Nam Philippus Walton, civis Americānus quī Christiānae fideī differendae ac prōmōvendae causā in Africā habitat, ā latrōnibus captus erat ac prō pretiō redemptiōnis tenēbātur.  Americānī igitur ēlectī mīlitēs caelitus dēmissī post proelium aliquot horārum captīvum līberāvērunt et strāgem dē captōribus fēcērunt.  Sex latrōnēs sunt interfectī; incolumēs omnēs mīlitēs Americānī domum sunt reductī.