Audio

diē vīcēsimō secundō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō secundō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Rolandus Ferdinandus in diciōnem Americānōrum redditus

Iōhannes Rolandus Ferdinandus, quī ab annō bis millēsimō quartō decimō in mēnsem Iānuārium huius ipsīus annī praeses fuit Honduriēnsium, ā suīs cīvibus comprehēnsus est atque in diciōnem Americānōrum redditus.  Accūsātōrēs Neoeborācēnsēs dīcunt Rolandum Ferdinandum, cum simulāret sē socium Americānōrum in illicitō cocaīnī mercātū reprimendō esse, rē vērā dōnīs mercātōrum cocaīnī corruptum cūrāvisse, ut venēnum in Americam per Hondūriam clam transportārētur.  Diē Iōvis pristinus ille praeses est ipse in Americam vectus, ubi frāter iam vītam agit pūblicīs vinculīs onerātus.

Raphaēl Corrēa petitur

Iūdicēs Aequitōriānī, quī Raphaēl Corrēam Dēlicātum pristinum praesidem iam donōrum acceptōrum damnāvērunt, nunc quaerunt ut ille ā Belgīs, apud quōs fugitīvus habitat, secundum foedera et iūs gentium tradātur.  Praeses autem prō suā parte dīcit sē asȳlum inter Belgās habēre, neque in Aequitōriam reversūrum ubi factiōsī inimīcī sē persequerentur.

Pretium oleī palmārum glīscit

Indonēsiānī magistrātūs ex inopīnātō interdīxērunt nē quis oleum palmārum ē fīnibus Indonēsiae exportāret, nē pretium oleī illīus, quod in arte coquināriā adhibētur, domī quidem augērētur.  Forīs sine dubiō pretium iam magnum etiam augēbitur.  Nam, ut Russia et Ucraīnā magnam vim frūmentī necnon etiam oleī hēlianthī exportāre solēbant, sīc Indonēsia maximam venditābat cōpiam oleī palmārum, quod omnium oleī generum est in tōtō mundō ūsitātissimum.  Pretiīs oleī et frūmentī et fere omnis cibī auctīs, perīculum sēditiōnis et tumultūs imminet.

Carolus Ghosn ā Gallīs petītus

Carolus Ghosn, ōlim societātī autoraedāriae “Nissan” dictae praefectus et nunc fugitīvus quī ē manibus Iapōnum in Libanum ēvāsit, nunc quaeritur ā magistrātibus Gallicīs, quī mandātum comprehēnsōrium omnibus gentibus mīsērunt.  Gallī enim suspicantur Carolum Ghosn pecūniam societātis autoraedāriae per negōtiātōrēs Omāniānōs fūrātum esse.

Britannia et Ruanda

In Britanniā, quō mīlia hominum, ē multīs gentibus oriundōrum, nuper sē cōnferunt, Prītī Patel, rēbus internīs praefecta, nuntiāvit omnēs, quī conantur in Britanniam contrā lēgēs migrāre, in Ruandam deportātum īrī.  Ruanda ā Britanniā quadrāgiēs centēna mīlia passuum distat.  Nec sōlī Britannī hoc cōnsilium capiunt: nam annō bis millēsimō quartō decimō Isrāēlītae etiam multōs, quī in suōs finēs migrāre temptāverant, in Ruandam et Ugandam mīsērunt, et Dānī nunc volunt cum Ruandēnsibus dē eōdem cōnsilō agere.   Therēsa Māia, ōlim ministra prīmāria Britannōrum, cōnsilium vituperāvit, ut quod nec lēgitimum nec commodum neque efficax esset.  Māia ipsa, tam cum rēbus internīs praefecta esset quam cum summum magistrātum obtinēret, identidem prōmittēbat sē actūram, ut numerus immigrantium dēminuerētur.

Dē festīs tulipārum

Aguntur diēs festī tulipārum, quae nunc pulcherrimē prope Bellinghamiam flōrent.  In valle Skagit dictā, nōn solum deambulandum est per campōs tulipīs ornātissimōs, unde colliguntur et per tōtam rempūblicam mittuntur vēnālēs, sed etiam fabrī lignāriīque materiam caelant, et salmōnēs foris assantur, et laetī hominēs birotīs vehuntur.  Festa usque per kalendās Māiās observābuntur.

Audio

diē quīntō decimō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō decimō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Franciscus James comprehēnsus

Novī Eborācī diē Martis Franciscus James, vir sexāginta duōs annōs nātus, fertur duo pyrobola fūmōsa iēcisse et manuballistā in hominēs crebrōs et prope stantēs trigentiēs et ter impetum fēcisse.  Ambigitur utrum imperītiā arma tractāndī an prōvidentiā dīvīnā nēmo sit occīsus, sed decem glandibus plumbeīs vulnerātī sunt et duodecim aliī fumō oppressī vel timōre et tumultū laesī.  Post trīgintā hōrās Franciscus James comprehēnsus est in popīnā McDonaldēnsī, cum ipse custōdēs pūblicōs docuisset ubi inveniendus esset.  Quamquam mente turbātus esse vidētur, nihilōminus etiam magistrātibus dīxit sē intellegere cūr in iūdicium trāherētur, et, cum vestēs quās inter impetum gesserat exuerit, quō facilius ē custōdum pūblicōrum manibus ēvādat, difficile erit patrōnīs ēius dēmonstrāre eum facultāte rātiōnis caruisse.  Itaque ille vidētur reus fierī terrōris prōmōvendī, cum spectāculīs iam per YouTube ēdiderit quibus ōdium in vāriās gentēs praedicāverit.

Imran Khan officiīs āmōtus

Senātus Pakistāniānōrum diē Sōlis cēnsuit sē nullam iam pūblicae salūtis fīdūciam repōnere in Imran Khan, ministrō prīmāriō.  Khan ipse diē Veneris vehementī contiōne dēnuntiāvit Americānōs, quōs īnsimulāvit cum suīs inimīcīs conjūrātos esse ut ipse, quippe quī Russīs Sīnēnsibusque prōniōrem sē praebuisset, āmōverētur.  Americānī statim nēgāvērunt sē interīs Pakistānīs immiscērī.  Mīlitēs Pakistāniānī, quī adiūvērunt Khan ad magistrātum accēdere, eum feruntur dēseruisse, ut quī Talibānīs in Afghāniā favēre vidērētur.  In ēius locum successit Shahbaz Sharīf, frater illīus Nawaz Sharīf quī ter praeses fuit.  Ex annō millēsimō nōningentēsimō quadrāgēsimō septimō, quō respūblica  Pakistāniānōrum, quae arma atomica possidet, est condita, nullus minister prīmārius integrōs quīnōs annōs, quod spatium ministrīs datur, explēvit.

Finnī et Suētī cupiunt in societātem Atlanticam ascīscī

Russīs bellum in Ucraīnōs gerentibus, Finnī et Suētī, ut quī prope Russiam iaceant, nunc dēliberant an petitūrī sint ut salūtis causā in societātem Atlanticam ascīscantur.  Quae gentēs ōlim neutrīs partibus prōnās sē tenuērunt, ut inter Russōs et societātem Atlanticam interesset medium quoddam spatium minīs bellī līberum.  Finnī quidem exercitum habent magnum et āeriās cōpiās bene armātās.  Russī vērō minantur Finnōs detrimentum captūrōs, sī in societātem Atlanticam ascīscantur.

Dē bellō Ucraīnēnsī

Moscua, Russōrum praetōria nāvis quae in Euxīnī maris classī fuit nōtissima, dēmersa est, postquam arma flammīs displōsa sunt; cūius clādis causa ā Ucraīnēnsibus fertur fuisse missile Neptūnāle, quod nōn ab exterīs gentibus comparātum est sed ipsōrum Ucraīnēnsium ingeniō fabricātum.  Quingentī nautae feruntur esse servātī et Sebastopolim redditī.

Mariupolī in officīnīs metallicīs, quae pyrobolīs aēriīs dēlērī nōn possunt, superstitēs cohortis Propontidis obsidentur ā Russīs, quī per labyrinthum cuniculōrum sub officīnīs sītum eōs venantur.  Illam cohortem, ut quae ad sociālismum natiōnālem tendat, vehementer cupiunt Russī concīdere.

Candidātī Gallī

Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs, duo Gallī, vidēlicet Emmanuēl Macrō praeses et Marīna Le Pen, ēlēctī sunt quī candidātī sibi summum magistrātum diē vīcēsimō quartō ambīrent.  Iōhannēs-Lūcius Mélenchon, ferē sōlus ullīus momentī habendus quī prō partibus sinistrīs certābat, tertium tulit locum, atque hortātus est ut suī fautōrēs agerent nē Marīna Le Pen, ut quae ad extrēmās partēs dextrās spectāret, ad gubernāculum reīpūblicae accēderet; sed nōn hortātus est ut Macrō dēnuō creārētur praeses.  Itaque fierī potest ut multī, quī sinistrīs partibus favent, a proximīs comitiīs sē abstineant.  Rēpūblicānōrum autem et Sociālistārum factiōnēs, quae ōlim Nicolāum Sarcōzium et Franciscum Hollāndium ad clāvum imperiī prōmōverant, clādēs pessimās accēpērunt; utraque factiō nunc Macrōnī favet, ut Marīna Le Pen ab auctōritāte arceātur.

Pōns novus Columbiae flūminī impositus

Novō ponte trāns Columbiam flūmen factō, facilius fit Vasintōniēnsibus tam pede quam birotā vel etiam equō vectīs pūblicās silvās Vasintōniae cīvitātis transgredī.  Nam semita, quae Palousā, prope Idahum in viridissimīs agrīs sitā, per montēs praeruptōs trecenta mīlia passuum usque ad mare Pacificum viātōrēs dēambulantēs dūcit, Columbiā flūmine dīviditur.  Quod incomodum fuerat, cum sōlus pōns, quō flūmen iunctum erat, raedīs dīcātus esset et pedestribus vetitus.  Itaque novō ponte factō, facilius est trāns tōtam cīvitātem deambulāre.

Audio

diē octāvō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē octāvō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Orban Victor

Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs numerātīsque, Victōrius Orban ēiusque factiō FIDESZ seu Sociātiō Iūvenum Populārium victōrēs ēvāsērunt et duās partēs Senātūs Hungarōrum habēbunt.  Quī populī opiniōnēs metiuntur, iī referunt maximī momentī ductum esse pretium vivendī, quod propter morbum corōnārium et bellum Ūcraīnum auctum esset sed lēgibus quās Orban tūlisset lenīrētur.  Diē vērō Martis Ursula Leiēnsis, praeses Ūniōnis Eurōpaeae, nuntiāvit Hungariam parum ad normās populāris formae reīpūblicae aptārī, itaque pecūniam, quam Ūniō Eurōpaea Hungarīs destināvisset, nōn esse solvendam.  Leiēnsis ipsa nullīus populī suffrāgiīs sed ā senātōribus Eurōpaeīs est ad summum magistrātum prōmōta.

Comitia in Galliā habenda

Diē Sōlis Gallī suffrāgiīs ferendīs candidātōs ēligent duōs, inter quōs diē vīcēsimō quartō ūnum ēligent praesidem.  Emmānuēl Macrō, ōlim argentārius prīvātus sed nunc praesēs Gallōrum, quī, cum annō bis millēsimō septimō decimō ēlectus esset, alter Juppiter multīs vidēbātur, post reclāmātiōnēs cīvium galbinīs vestibus indūtōrum et aliās difficultātēs aliquid pristinae illīus dīvīnae virtūtis perdidit.  Itaque quī in commūnem sēnsum cīvibus percontandīs inquīrunt, iī referunt fierī posse ut Macrō dēvincātur ā Marīnā Le Pen, cūius factiō ad dextrās partēs spectat sed moderātior vidērī quidem cōnātur quam annīs priōribus solēbat.  Le Pen ipsa nōn iam dē aliēnigenīs expellendīs nec dē Ūniōne Eurōpaeā spernendā contiōnātur, sed dē vectigālibus potius dēminuendīs quō facilius cīvēs inter aucta omnium pretia vīvere possint.

Pretia augentur

Per tōtum orbem terrārum augentur pretia mercium.  In Tāprobanā īnsulā dēficiunt et cibī et petroleum quāre tumultuōsī per viās in magistrātūs reclāmant.  Etiam in Perūviā viae intercluduntur ā reclāmātōribus, quī queruntur cariōrem nunc esse cibum quam ut familiās suās alere possint; etiam in senātum Perūviānōrum reclāmant, ut quī mālit magistrātūs culpāre quam populī miseriam novīs lēgibus ferendīs sublevāre.  Nec videntur pretia mox ad pristinās normās recasūra, cum bellum gerant Ucraīnī et Russī, unde pauperiōrēs gentēs frūmentum et petroleum emunt.

Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs

Senātus Americānōrum cōnfirmāvit Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs numerātum īrī postquam Stephanus Breyer, octōgintā et trēs annōs nātus, ad vītam prīvātam recesserit.  Cūria illa est pars reīpūblicae minimē populāris, cūius iūdicēs ā praeside prōpōnuntur et ā Senātū approbantur sine suffrāgiīs populāribus, et perpetuō officiō appellātōriās causās audiunt; itaque semper summā factiōnum dissēnsiōne creantur suprēmī iūdicēs.

Nundinae Rusticōrum Bellinghamēnsēs

Diē Saturnī tricēsimō iam annō coepērunt nundinae rusticōrum Bellinghamiae celebrārī.  Ut mōris est Bellinghamiae, brassica iacta est in manūs puerī, quō rītū innuitur nōn sōlum initium temporis, quō ipsa terra, māter omnium, alimenta hominibus prōfert, sed etiam patrimōnium nostrae urbis, quod fīliīs est trādendum.  Nōn sōlum agricolae frūgēs, frūctūs, frūmentum et carnēs et cāseum venditant, sed etiam fabrī et fictōrēs et  artificēs omnium generum magnam mercium abundantiam expōnunt, et lyricī canunt, et ars battuendī puerīs docētur.  Nundinae habentur in mediā urbe singulīs diēbus Saturnīs, ā decimā hōrā mātūtīnā ad secundam hōram pōmerīdiānam usque per mēnsem Decembrem.

Audio

diē vīcēsimō quīntō mēnsis Februāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quīntō mēnsis Februāriī
Loading
/

Russī in Ucraīnā

Russī tandem, post longās morās, ūnā cum Ruthēnīs Albīs bellum in Ucraīnam intulērunt.  Diē enim Lūnae Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, rebellēs partēs Ucraīnae, vidēlicet Dontescēnsem rempūblicam et Luganscēnsem rempūblicam, ubi diū bellum cīvīle geritur, rīte agnōvit et, illīs cīvitātibus cōnsentientibus, mīlitēs immīsit, quī illās, ut saltem dīxit, dēfenderent.  Īnsequentibus tamen diēbus, cum patefactum esset mīlitēs Russōs nōn intrā artōs fīnēs continērī, sed per tōtam Ucraīnam grassārī, Pūtin nūntiāvit bellum ideō gerī, ut Ucraīna omnibus armīs privārētur.  Nam ex annō bis millēsimō quartō decimō, quō rēspūblica Ucraīnōrum ēversa est et novum regimen Americānīs prōnius accēpit, Russī queruntur Americānōs cōnsociātiōnem Atlanticam usque ad fīnēs suōs porrigere velle vidērī, ac missilia atomica propius pōnere, quam ut possint Russī, sī ab Americānīs oppugnātī sint, pārem sūmere vindictam.

Paucīs, ut apparet, mīlitibus Ucraīnīs resistentibus, Russī ad suburbia Kiōviae iam pervēnērunt, quae urbs, caput Ucraīnae, intrā diēs aut etiam hōrās capiētur.  Volodymīrus Zelenscius, summus magistrātus Ucraīnōrum, quī ōlim fuit scurra, Kiōviae manet.

Eurōpaeae rēs pūblicae et sua monumenta colōribus vexillī Ucraīnae illūmināvērunt et quaedam interdicta proposuērunt, quibus negōtia Russōrum leviter stringerentur.   Pergent tamen petroleum emere ā Russīs, quamquam nūntiāvit Olaus Scholzius, cancellārius Germānōrum, id quod Josēphus Bīden prōmīserat, vidēlicet scrībās, quī ratiōnēs pūblicās tuentur, morās factūrōs nē secundus ductus petroleārius Nordstream dictus mox approbārētur.  Bīden ipse alia interdicta proposuit, deinde statim dīxit coram diurnāriīs Pūtin nōn posse interdictīs dēterrērī.  

Suētī porrō et Finnī rogāvērunt, ut in cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscerentur; quō factō Russī mīnātī sunt illās gentēs, quae Russīs sunt fīnitimae, detrimenta politica et mīlitāria captūrās, si societātem peterent Americānōrum.  Cōnsociātiō ipsa mīlitēs mittit, Gallīs ducentibus, quī gentēs prope Ucraīnam rōborent.

Salūs Canadae restitūta

Postquam extraordināriam auctōritātem sibi nūper vindicāverat, quā raedae onerāriae illēgitimē in viīs Ottavae statūtae uncō abstraherentur, Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium, extraordināriam illam auctōritātem dēposuit et nūntiāvit fīnem factum esse dē extrēmō discrīmine et perīculō, quod raedāriī Canadēnsibus fēcissent.  Prīvātae pecūniae, quās domūs argentāriae coactae sunt iussū magistrātuum et sine iūdicis mandātō intercipere et retinēre, raedāriīs mox restituentur.

Automata Mexicāna in Lūnā

Quinque parva automata, in Mexicō facta, mēnse Iūniō in caelum immittentur usque ad lūnam.  Ibi enim automata, discī formā praedita et bīnīs rotīs fulta, per superficiem vagābuntur gregātim, tamquam examen apium, ut metalla et nātūram lūnae pervestigent.  Mīra illa automata sunt ab artificibus Ūniversitātis Mexicānae excogitāta.

Longae aedēs prōpositae

Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis dē Bellinghamiā agrum et dē comitātū Whatcom dictō pecūniam rogāvit, quibus longae aedes, quālēs aboriginēs hūius regiōnis ōlim aedificābant, struerentur.  Quod cōnsilium approbātum est ā fīnitimīs aboriginum gentibus.  Iam ad quinquāgiēns centēna mīlia dollāriōrum sunt ā Vasintōniā cīvitāte dīcāta ad hās aedēs parandās, quae architectonicēn seu artem aedificandī maritimae tribūs Salish dictae repraesentābunt.

Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Februāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Februāriī
Loading
/

Raedariī Canadēnsēs comprehēnsī

Ottavae prope senātum Canadēnsium raedāriī, quī quinque hebdomadēs reclāmant in mandātum, quō prohibētur nē quis nisi īnsitiōne contra luem coronāriam munītus mercēs inter Canadam et Americam vehat, nunc ā custōdibus pūblicīs comprehenduntur et dē viīs āmoventur.  Justīnus Trudeau, summus magistrātus Canadēnsium, ēdīxit, nē quid detrimentī rēs pūblica caperet, auctōritātem extraordināriam sibi arrogandam, ut raedae in viīs illegtimē statūtae uncō abstraherentur.  Senātus, quem secundum lēgēs intrā hebdomadem oportet auctōritātem extraordināriam aut probāre aut abrogāre, nōn ante raedās abstractās et reclāmātōrēs comprehēnsōs congrediētur.  Domūs quoque argentāriae, quibus raedāriī pecūniam suam crediderant, coactae sunt ā magistrātibus illam pecūniam retinēre; nec licet raedāriīs causam dīcere dē pecūniīs repetundīs.  Nam decēna mīlia Americānōrum cōnāta sunt ad centiēs centēna mīlia dollāriōrum raedāriīs mittere Canadēnsibus.

Ucraīna nōn excīsa

Hāc quidem hebdomade nullī mīlitēs in Ucraīnam invāsērunt.  Russī, quī magnās copiās ad līmitem mōvērunt, dīcunt sē mīlitēs suōs intrā suōs fīnēs exercēre, quod sit iniūriae nēminī.  Americānī vērō et Britannī monent Russōs ideo simulāre sē mīlitēs exercēre, ut copiās habeant sīc parātās et dispositās quae facillimē in Ucraīnam impetum faciant; Russōs porrō cupere vītāre, nē Ucraīna in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscātur.  Nulla autem incursiō facta est, et pax adhūc manet inter Ucraīnōs et Russōs.

Comitia Hongcongēnsia dīlāta

Carola Lam, praefecta Hongcongēnsium, quōrum cīvitas ōlim erat lībera et populāris, nunc vērō sub tyrannide Sīnēnsium iacet, nūntiāvit comitia, quibus licet populō fingere sē quantulamcumque vōcem habēre et inter candidātōs Sinēnsibus dictō audientēs ēligere, esse propter perīculum luis corōnāriae in mēnsem Māium differenda.   Rogāta an ipsa candidata futūra esset, nihil ad argumentum respondit.

Gallī ē Maliā expellendī

Mīlitēs Maliēnsēs, quī rempūblicam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēvertērunt atque auxilium ā Russīs impetrāvērunt, cēnsent Gallōs expellendōs.  Gallī enim ab annō bis millēsimō tertiō decimō castra in Maliā et quattuor aliīs terrīs Africānīs pōnunt, unde latrōnēs Mahometānōs cohibeant nē rēs pūblicās ēvertant; sed in tribus terrīs, vidēlicet Maliā, Burkinā Fasō, et Tzadiā seu Garamantiā, mīlitēs magsitrātibus ōlim fidēlēs potius quam latrōnēs Mahometānī rēs pūblicās ēvertērunt.  Emmanuēl Macrōn, summus magistrātus Gallōrum, nūntiāvit mīlitēs suōs intra sex mēnsēs in Nigritāniam dēductum īrī.  Multī autem Maliēnsēs putant Gallōs parum fortiter fēcisse contrā Mahometānōs et fortasse ideō, quō diūtius auctōritās Gallica in Africā exerceātur.

Mandāta Vasintōniāna mēnse Martiō abroganda

Jacobus Inslee, summus magistrātus Vasintōniēnsium, nūntiāvit mandāta, quibus omnēs intūs saltem oportet pannum ante os gerere, diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī tollenda.  Opperiendum esse usque in Martium, ut pecūnia pūblicae salūtis tuendae dīcāta dē rē pūblicā cīvitātī transferrētur.   Mandāta illa mediō annō bis millēsimō vīcēsimō invaluērunt.  Quattuor partēs omnium Vasintōniēnsium iam sunt salūtiferā īnsitiōne rōborātae.