Prīncipēs probātī atque improbātī
Novo annō ineunte, doctī hominēs populāris opīniōnis metiendī perītī referunt quī summī magistrātūs ā suīs cīvibus probentur et quī improbentur. Sōlī, quī ā māiōre parte suōrum probantur, sunt Narendra Mōdī Indus, Sanāē Takaīchī Iāpō, Lee Jae-Myung Corēānus Merīdiōnālis, et Javier Milei Argentīnus. Ā duābus quīntīs partibus suōrum probantur Donaldus Trump Americānus, Lula da Silva Brasiliānus, Geōrgia Melōnī Ītala. Nōn nisi ā tertiā parte suōrum probantur Frederīcus Merz Germānus, Recep Tayyip Erdogan Turca, Petrus Sanchez Hispānus. Maximē autem omnium improbantur Keir Starmer Britannus et Emmanuēl Macron Gallus.
Glīscit rēs Americāna
Ab Iūliō mēnse usque per Septembrem annōna tōtīus reīpūblicae quattuor partibus centēsimīs crēvit, quod incrēmentum tam cīvium spem quam doctōrum hominum exspectātiōnem superāvit. Scelera adeō pauciōra quam priōre annō patrantur, ut numerus raedārum hōc annō sublātārum quartā parte sit dēminūtus, et quīntā parte numerus dēminūtus sit interfectōrum. Pretia sortium in forō bursālī altiōra stant quam umquam anteā.
Nigeria
Diē Nātīvitātis, praeses Americānus nuntiāvit sē fēlīcem diem nātālem Christī Mahometānīs terrōristīs exoptāre, quī in Nigeriā stragem Christiānōrum fēcissent; nam eōdem diē, paulō ante praesidis nūntium, mīlitēs Americānī stragem eōrundem terrōristārum fēcerant. Petrus autem Hegseth, Americānus minister bellī, grātiās ēgit Nigeriānīs magistrātibus, quī permīsissent ut impetus fīeret. Ex eō tempore pergunt Nigeriānī contrā terroristās Mahometānōs pugnāre.
Venetiola
Tertiō diē mēnsis Iānuāriī, Nīcolāus Madūrō, illēgitimus tyrannus quī rempūblicam Venetiolānōrum ēverserat et cum Irāniānīs aliīsque mōliēbātur rempūblicam Americānam subvertere, in dīciōnem Americānōrum redactus est, ut reus fīeret. Incursiō, quā mīlitēs Americānī tyrannum cēpērunt, intrā paucās hōrās est absolūta, et omnēs Americānī reductī sunt integrī et incolumēs, quamquam triginta et duo Cūbānī, satellitēs tyrannī, sunt interfectī. Michāēl Diaz-Canel, quī hāc hebdomade tyrannus pergit esse Cūbānōrum, “Patria aut mors!” clāmāvit, et “Vincēmus.” Dīxit autem praeses Americānus aliīs novi orbis terrārum dūcibus principibusque cavendum esse, nē id, quod Madūrō accidisset, dēnuō alicui accideret alterī. Claudiae Scheinbaum, praesidī Mexicānōrum, posteā vīsum est triginta et septem narcoterroristās in dīciōnem Americānōrum reddere, quōs illī petīverant.
Ex eō tempore Americānī nautae etiam coepērunt nāvēs petroleāriās capere, quibus interdictum petroleum vehēbātur ut lucrum variīs tyrannīs redderētur. Unam nāvem, ōlim “Bellam” deinde “Marinēram” nōmine, prope Islandiam Americānī intercēpērunt coram nāve subaquāneā Russicā, quæ tamen Americānīs nōn obstitit. Quinque nāvēs captae sunt, vidēlicet Skipper, Centuries, Marinera, Sophia, Olina sīve Minerva M.
Cūba
Praeses Americānus monuit nec petroleum nec pecūniam ā Venetiolā ad tyrannidem in Cūbā īnsulā sustinendam lātum īrī; melius fore Cūbānīs negōtium cum Americānīs agere dē suīs rēbus futūrīs. Novī enim magistrātūs Ventiolanī nunc cum Americānīs agunt, ut Americānī petroleum Venetiolānum emant, cūius lucrum ad Venetiolam restaurandam nōn sine moderātiōne Americānā ērogētur. Cūbāna autem dominātiō, quae sexāginta sex annōs populum nōn solum suum opprimit sed etiam Ventiolānum oppressit, et quae strenuē mōlītur rempūblicam Americānam subvertere, nihil petroleī accipiet.
Sȳria
Hōc mēnse Americānī ūndecimum impetum in Chalifātum Islāmicum lēge tāliōnis fēcērunt, postquam priōre mēnse trēs Ameriānī sunt ab ūnō terroristā interfectī. Petrus Hegseth, minister bellī, “Numquam,” inquit, “oblīvīscēmur, neque īra nostra umquam resīdet.” Magistrātūs Syriānī, quī in hāc rē cum Americānīs stant, quinque terroristās comprehendērunt.
Vietnamia
Tō Lam, secretārius generālis factiōnis quae communista verbōtenus dīcitur et summus magistrātus Vietnamiēnsium, quinque annōs perget clavum reī pūblicae tractāre. Lam, quī abhinc duōbus annīs coepit magistrātum exercēre, negōtiātōrēs mercātōrēsque, id est prīvātam prōvinciam reī oeconomicae, adeō fovet dum pūblica ministeria restringit, ut Vietnamia magnōpere dītēscat.
Iāpōnia
Sanāē Takaīchī, ministra prīmāria Iāpōnum, īnferiōrem cameram senātōriam hodiē dissolvit et comitia octāvō diē mēnsis Februāriī habenda indīxit. Quō audītō senātōrēs “Banzae” ex mōre clāmāvērunt. Takaīchī, prīma fēmina dux facta Iāpōnum, ā septēnīs ē dēnīs cīvibus laudātur, itaque spērat fore ut possit comitiīs habendīs factiōnis suae auctōritātem rōborāre.
Ītalia
In Ītaliā pūblicī accūsātōrēs nūntiāvērunt Batāvōrum auxiliō novem hominēs esse comprehēnsōs, quī videntur stipem hūmānitātis causā collectam potius in ūsum terroristārum dēstinasse. Feruntur enim sub falsīs caritātis nōminibus octōgiēs centēna mīlia dollarōrum terroristīs dedisse Hamas dictīs.
Hispānia
Intrā septem diēs quattuor trāminibus ferroviāriīs in Hispāniā variae calamitātēs accidērunt. Quadraginta et trēs hominēs sunt interfectī.