Audio

diē septimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Novembris
Loading
/

Rēspūblica cōnsistit

Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur.  Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepērunt.  Dītiōrēs autem incommoda habent in itineribus volandō faciendīs, cum rectōrēs āeriī dēficiant commeātūs.  Quamquam nōn rārō fit hōc saeculō ut līs inter senātōrēs prohibeat, nē rēspūblica solitō mōre gerātur, hōc autem annō diūtius quam umquam anteā mūnera pūblica intermittuntur.

Plūrēs nāvēs dēmersae

Nautae Americānī pergunt nāvēs, quae feruntur venēnō illicitō refertae esse, in utrōque marī prope Venetiolam et Columbiam mergere.  Hāc hebdomade trēs in marī Caribbicō, duo in marī Pacificō, interfectī sunt.  Americānī asserunt sibi licēre mercātōrēs venēnī, quōs narcotromocratēs sīve narcoterroristās vocant, indemnātōs occīdere, neque utrum iūre an iniūriā magnī facere videantur. Venetiolānī Columbiānīque vērō dīcunt piscātōrēs cēlōcibus piscātuī ineptissimīs instructōs et mediā nocte itinera clam facientēs esse contrā iūs et nullīs indiciīs illicitī commerciī divulgātīs inūriā occīsōs.

Trāmen Araguae in Hispaniā

Matrītī diē Veneris custōdēs pūblicī nūntiāvērunt sē trēdecem hominēs comprehendisse, quōs dīcunt coniūrātōs esse sub nōmine Trāminis Araguae.  Quae societas latrōnum ab Americānīs accūsātur terrōris per orbem terrārum prōmovendī, sed ab Venetiolānīs, unde societas orīginem traxit, negātur exsistere.  Matrītēnsēs ūnā cum Venetiolānōs cēpērunt etiam varia venēna illicita, inter quae fuit “tūsī” sīve cōcaīnum roseum, quō insigne est Trāmen Araguae.

Commercium cum mediā Asiā

Praeses Americānus praesidēs quinque gentium mediae Asiae, vidēlicet Cazachōrum, Cyrgessōrum, Tadzikōrum, Turcomannōrum, Uzbecōrum, Vasintōniae convēnit, ubi collocūtī sunt dē commerciō metallōrum augendō.  Cassym-Jomart Tokāyev, praeses Cazachōrum, conventum ipsum laudāvit ut initium novae aetātis, quā America et media Asia ūnā florēret; Shavkat autem Mirziyōyev, praeses Uzbecōrum, laudāvit potius praesidem Americānum ut praesidem tōtīus orbis terrārum.  Quae gentēs cum Russīs sociātae parum prosperant.

Sheinbaum persōna nōn grāta in Perūviā

Senātōrēs Perūviānī cēnsuērunt Claudiam Sheinbaum, praesidem Mexicānōrum, persōnam nōn grātam dīcendam.  Nam Mexicānī iūs asȳlī dedērunt Elizabēthae Chavez, ōlim ministrae prīmāriae Perūviānōrum, postquam etiam in suōs fīnēs accēperant uxōrem filiōsque Petrī Castillo, ōlim praesidis, quī nunc pūblicīs vinculīs tenētur.  Perūviānīs enim mōris est pristinōs magistrātūs in carcerem condere.

Sudānia

In Sudāniā, ubi bellum cīvīle inter magistrātūs et latrōnēs quī sē Rapida Auxilia appellant, utraque pars indūtiās, quās Americānī hūmānitātis causā prōposuērunt, cōnsentiunt esse observandās.  Rapida enim Auxilia nuper al-Fashir urbem cēpērunt, quae ultima in Darfur prōvinciā dictō magistrātibus audiēbat.

Geōrgia

In Geōrgiā reī factī sunt octō hominēs in rē pūblicā versātī, quī magistrātibus oppōnuntur et in quōrum numerō etiam Michaēl Saakashvilī, ōlim praeses, habētur, crīmine ēversiōnis reī pūblicae affectātae.  Magistrātuum factiō in Russōs prōniorem sē praebet quam in Ūniōnem Eurōpaeam.

Ēlōn Musk dītescit

Cōnsortēs societātis Tesla dictae maximam in memoriā hominum mercēdem approbāvērunt Ēlōnī Musk solvendam, quī intrā decennium deciēns mīliēns mīliēns centēna mīlia nummōrum accipiet.