Audio

diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī
Loading
/

Captīvus reductus

Georgius Glezmann, quem Talibānī ab annō bis millēsimō vīcēsimō secundō vinculīs tenēbant, est līberātus atque in Americam reductus.  Talibānī dīxērunt sē captīvum dīmīsisse nōn, ut aliquis Afghanus sibi trāderētur, sed ut signum bonae voluntātis Americānīs magistrātibus offerrent.

Senātōrēs Eurōpaeī corruptī

Pūblicus accūsātor Belgicus nūntiāvit quīnque hominēs reōs esse corruptiōnis, cum Huawei societas Sinica magna dōna senātōribus ab annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō dare ferrētur.  Inter eōs, quōrum scriptōria ā magistrātibus excussa sunt, numerātur Adam Mouchtar, quī ōlim sociātus erat cum Ēvā Kailī, annō bis millēsimō vīcēsimō secundō dōnōrum ab Qatarēnsibus acceptōrum accūsātā.  Eō annō magistrātūs Americānī interdixērunt nē quis Americānus commercium cum Huawei  habēret, ut quae societās cum speculātōribus Sinicīs coniunctior esset quam ut digna fidē vidērētur.

Reclāmātur per Eurōpam Orientālem

Multae cīvitātēs Eurōpaeae, quae ōlim in Ūniōnem Sovieticam ascītae vel cum illā foedere iunctae erant, nunc in factiōnēs dīviduntur.  In Georgiā ab Octōbrī mēnse, in Rōmāniā Serbiāque ā Novembrī, et nuperrimē in Hungāriā reclāmātur.  In Rōmāniā, in magistrātūs, qui metuunt nē speculātōrēs Russicī comitia populāria mēnse Māiō habenda subvertant, populārēs in Russōs prōniōrēs reclāmant; contrā in Georgiā reclāmātur in magistrātūs quī Russīs favent, cum populus in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscī velle videātur.  Hungāria autem et Slovacia habent magistrātūs quī secundum voluntātem populī Russīs nōn adversantur neque cupiunt ab Ūniōne Eurōpaeā Russīs īnfestā dēscīscere.  

Trēs reī terrōris in Teslam īnferendī

Trēs hominēs, ūnus in Oregōniā cīvitāte, alter in Colōrātō, tertius in Carōlīnā Merīdiōnālī comprehēnsus, reī sunt terrōris in Teslam societatem īnferendī.  Omnēs pyrobolīs Molotoviānīs armātī impetūs fēcērunt vel in ipsa ēlectrica vehicula, vel in tabernās ubi vehicula vēneunt, vel in statiōnēs ubi vehicula vī ēlectricā potius quam petroleō replentur. 

Imamoglu vinculīs tenētur

Ekrem İmamoğlu, Cōnstanīnopolitānae urbis praefectus quī etiam mox nōminandus erat candidātus Recep Tayyip Erdoğan oppōnendus, comprehēnsus est et vinculīs tenētur; ambiguitur autem an sit crīmine accūsandus.  Multī igitur reclāmant in magistrātūs, quippe quī magis salūtem factiōnis tuērī quam iustitiam retinēre videantur.

Bellum cīvīle in Sudāniā

Mīlitēs magistrātibus Sudāniēnsium fidēlēs palātium ā dēscīscentibus recēpērunt, quamquam in prōvinciīs occidentālibus Auxiliāriī Vēlōcēs, quī contrā exercitum magistrātūsque bellum cīvīle gerunt, adeō pollent ut dīvīsiō Sudāniae in partēs duās imminēre videātur. 

Trāmen Arāguae

Adeōdatus Cabellus, Venetiolānōrum minister rēbus interiōribus praepositus, negavit ullōs Ventiolānōs in Salvtōriam ab Americānīs dēportātōs in numerō latrōnum sub nōmine “Trāminis Arāguae” coniūrātōrum esse habendōs; dīxit autem ipsam societātem esse annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō excīsam.  Quod male congruit cum sententiā magistrātuum Chilēnsium, quī, cum cognōscerent mortem Ronaldī Ojedae, mīlitis dissidentis quī tyrannidem Ventiōlānam fūgisset, didicērunt Adeōdatum Cabellum ipsum ministrum imperāsse Hectorī Rusthenfordō Guerrērō Flōrēsō, dūcī Trāminis Arāguae, ut Ronaldus Ojeda dē mediō tollerētur.  Magistrātūs Americānī quinquiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque Guerrērum Flōrēsum reddiderit in dīciōnem Americānōrum.

Heathrow clausus

Āeroportus Britannicus, Heathrow nōmine, quī in Eurōpaeā regiōne est maximus, clausus est, cum vī ēlectricā prīvātus esset.  Adhuc incertum est, quā negligentiā ullus magnus āeroportus, nēdum inter tōtīus mundī principlālēs numerandus, potuerit vī ēlectricā prīvārī.