Audio

diē sextō mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō mēnsis Decembris
Loading
/

Dictātor sex hōrārum

Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit.  Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse.  Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus.

Media “sociālia” juvenibus interdicta

Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur.  Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent.  Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant.

Geōrgia dīvīsa

Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur.  Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur.  Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit.

Bellum Sȳriacum

Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur.  Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur.  Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī.  Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint.  Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt.  Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur.  Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant.

Gallī ex Africānīs gentibus expulsī

Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī.  Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant.  Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt.  Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam.

Gallōrum magistrātūs expulsī

Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit.  Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit.  Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum.  Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt.  Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre.

Cathedrālis Nostrae Dominae

Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta.  Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum.