Numerus Sīnēnsium decrescit
Numerus cīvium Sīnēnsium fertur dēcrescere, cum pauciōrēs onus līberōs procreāndī in diēs sucipere velle videantur. Quō factō vērīsimile est numerum Indōrum māiōrem nunc esse numerō Sinēnsium. Maxima igitur omnium gentium nunc vidētur esse India. Numerō cīvium decrescente cīvibusque senescentibus dubitandum est an possint Sinēnsēs iuvenēs tam celeriter dītescere quam māiōres.
Gallia clausa
Per tōtam Galliam diē Iōvis opificēs omnium generum sua fabrīlia dēposuērunt, ut in Emmanuēl Macron reclāmārent. Nam summus magistrātus aetātem, quā liceat opificibus rude dōnatīs pūblicō impēnsō alī, augēre cōnātur, nē fiscum opificibus aetāte prōvectīs alendīs dīcātum exhauriātur. Gallī enim sexāgintā et duōs annōs nātī stīpendia pūblica accipiunt, quamquam in aliīs gentibus Eurōpaeīs senēs aluntur post annum sexāgēsimum quartum. Ipsō diē Iōvis Emmanuēl Macron in Hispāniā fuit.
Novus minister rēbus bellicīs praeficitur in Germāniā
Postquam Christīna Lambrecht, quae rēbus mīlitāribus Germānōrum praefecta erat, diē Lūnae magistrātum dēposuerat, in locum ēius diē Iōvis successit Boris Pistōrius. Nam Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, post Ūcrāīniam ā Russīs oppugnātam Zeitenwende seu discrīmen nuntiāverat, quō factō Germānī nōn iam minimās copiās mīlitārēs habērent sed exercitum potius magnā pecūniā ērogandā augērent, quō melius hostēs ā Germāniā oppugnandā absterrērentur atque auxilium sociīs amīcīsque, ut Ūcrāīnēnsibus, mitterētur. Lambrecht autem tardē exsequēbātur, quae Scholz prōmīserat. Exercitus enim Germānōrum vix arma habet, quibus mīlitēs exerceantur, nēdum patriam dēfendant, neque ūnam habet legiōnem armīs parātam: itaque necesse erit Pistōriō multum sūdōris impendere ad exercitum Germānōrum roborandum. Pistōrius porrō, aliter atque priōrēs trēs ministrī, ipse ōlim mīlitāvit et rēs mīlitārēs intellegere putātur.
Hyacintha Arden mūnus dēpositūra
Hyacintha Arden, quae annō priōre nuntiāverat sē ministram prīmāriam Neozēlandēnsium tertium creārī velle, diē tamen Mercūriī dīxit sē secundō diē mēnsis Februāriī mūnere abdīcātūram. In senātū Neozēlandēnsium manēbit usque in mensem Aprīlem. Quī opiniōnem cīvium metiuntur, referunt factiōnem Labōrantium, cui Arden praefecta est, minōre nunc favōre apud populum fruī quam factiōnem dextram, et praecipuē propter dēminūtiōnem cīvīlis lībertātis, quā magistrātūs corōnāriam luem cohibēre temptāverint.
Nguyen Xuan Phuc magistrātū ābit
Nguyen Xuan Phuc, praeses Vietnamiēnsium, mūnere sē abdicāvit, postquam quīdam aliī magistrātūs, quibus Phuc praefectus erat, cognitī erant pecūniā esse corruptī. Quamquam praeses Vietnamiēnsium magnā auctōritāte ornātur, māior tamen est Nguyen Phu Trong, quī annō priōre secretārius generālis factiōnis Communistārum mōre extraordināriō tertium creātus est et cupere vidētur auctōritātem suam sibi firmāre aliīs in mundum Occidentālem prōniōribus āmovendīs.
Līsa Marīa Presleia obiit
Līsa Marīa Presleia, ūnigenita Albeī Presleiī rēgis symphōniacōrum fīlia, cordis angōre diem obiit. Quae modo nūperrimē fautōribus stipāta patris, quem terrēnum puerum angelī sursum ad paradīsum sustulērunt abhinc annīs quadrāgintā et quinque, natālem grāte numerāvit octōgēsimum et octāvum. Līsa Marīa ipsa, quae in grātissimā terrā Tennēsiae cīvitātis prope Albeum patrem et Beniāmīnum fīlium sepeliētur, vīxit annōs quattuor et quīnquāgintā.
Τῖτος Βολιουιαῖος ἀφανῆς
οἱ τῆς Βολιουίας ἄρχοντές τε καὶ ἐξουσίαι σπουδάζουσι περὶ Τίτου αἰλούρου ἀφανοῦς. Τῖτος γὰρ αἴλουρος ἐν ἀεροσκάφῳ ὢν μηνὸς Δεκεμβρίου ἡμέρᾳ ὀγδόῃ ἐξαίφνης ἠφανίσθη. πρῶτον μὲν μετὰ ἡμέρας τεττάρας Ἔδγαρος Μοντάνω, ἔπαρχος δημοσίων ἔργων, ἢγγειλεν ὅτι δημόσιοι θύννους, ὡς δέλεαρ ἡδὺ αἰλούρῳ, ἐκτιθέασιν· νῦν δὲ Γεώργιος Σίλουα, ἔπαρχος ἀγορανόμικος, ἀγγέλει ὅτι προσπαρεκλήθη ψυχική, ὡς καλεῖται ἥτις ἂν οὐ λόγοις ἀλλὰ νοήμασι αὐτοῖς προσομιλῇ ψυχαῖς ἀλλῶν ἀνθρώπων ἢ, ὡς φαίνεται, καὶ αἰλούρων. Τῖτός ἐστι τῇ μὲν φαιός, τῇ δὲ λευκός, καὶ ἡ ἄνθρωπος αὐτοῦ, Ἀνδρεῖα Ἰτύρρη ὀνομαζομένη, αὐτὸν σφόδρα ποθεῖ.