Dē Haitiā
In Haitiā, sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis adhūc captīvī tenentur ā latrōnibus, quī magnum pretium redemptiōnis poscunt. Aliī lātrōnes, quibus dux est Jacobulus Cherizier, hortantur tam Americānōs quam Societātem Omnium Gentium ut lēgātos revocent donec Ariēl Henry, quī priōre praeside percussō et praesidis et ministrī prīmāriī muneribus ūnus fungitur, omnibus officiīs et honōribus sē abdicet.
Aethiopia
Abiy Ahmed, Aethiopum summus magistrātus et abhinc duōbus annīs Nōbeliānō pācis praemiō ornātus, cīvēs suōs hortātus est ut arma sūmerent et Neanthopolim, quae vulgō Addīs Ābaba vocitātur, defenderent contrā Tigrāiēnsēs. “Nos,” inquit, “istōs hostēs sanguine ossibusque sepeliēmus et glōriam Aethiopiae dēnuō magnam faciēmus.” Nam Tigrāiēnsēs, sēditiōsa gēns quae prōvinciam septentriōnālem incolit, bellum cīvīle tam fortiter gerunt, ut etiam Neanthopolim caput Aethiopum capere posse videantur. Dē hoc bellō Societas Omnium Gentium novum libellum ēdidit, quō ex omnī parte feruntur iūs bellī esse violātum et scelera contra humanitātem ipsam esse patrāta.
Kīshida Victor
Suffrāgiīs in Iāpōniā lātīs, factiō Līberālis et Populāris, cūius est Kīshida Fūmiō minister prīmārius, mājōrem partem cūriae retinet. Ākira vērō Āmarī, sēcrētārius generālis factiōnis Līberālis et Populāris, sēdem suam perdidit. Suffrāgiīs lātīs et numerātīs, Kīshida, ut quī populārī fāvōre fruātur, cupit magnam pecūniam impendere tam cōpiīs mīlitāribus rōborandīs quam discrīmen inter dīvitēs et pauperēs dēminuendum. Sed etiam nova factiō Iapōnica Rēbus Novandīs dicāta, quae prope Osacam praecipue pollet, ter tulit numerum senātōrum quam anteā habuerat.
Nāvis Britannica līberāta
Cornēlius Gert Jan, nāvis piscātōria quam Gallī nautae iniustē cēperant, līberāta est ā iūdice Gallō atque rursus ad Britanniam nāvigāvit. Gallī inter alia, quae ad bellum mercātōrium dūcere potuērunt, nāvem cēpērunt ut auctum iūs piscāndī sibi poscerent. Nam omnium piscium, quī in marī Britannicō capiuntur, in Ūniōne Eurōpaeā cōnsūmitur pars maxima.
Nova studia Hongkongēnsia
Hongkongiae, ubi Sinēnsēs fīnem in reclāmātiōnēs et in spem populāris formae reīpūblicae imposuērunt, discipulī in studiōrum ūniversitātibus dē lēgibus, quibus regimen suam salūtem tuētur, discere cōguntur. Oportet novōs discipulōs posse perīcula agnōscere quattuor generum: quid sit sēditiōnem seu sēcessiōnem facere, quid sit cīvēs subvertere mōrēsque corrumpere, quid sit terrōrem prōmōvere, et quid sit collūdere cum aliēnīs. Exempla perīculōrum sumuntur dē sēdātīs reclāmātiōnibus.
Speculātōrēs Russicī in Germāniā
In Speculō actīs Germanicīs nuntiātus est vir, quī mortuus extra lēgātī sēdem Russicam mēnse Octōbrī repertus esset, nōn sōlum speculātor Russicus fuisse sed etiam fīlius alterīus virī speculātōribus praefectī. Vir, quem custōdēs pūblicī prīmā lūce diē ūndēvīcēsimō mēnsis Octōbris invēnērunt nec suscitāre potuērunt, vidēbātur dē summā lēgātiōnis aedium contignātiōne dēcidisse; quod Russī ipsī dīcunt tragicum cāsum fuisse.
Dē Kim Jong-un et cygnīs nigrīs
Secundum occultōs speculātōrēs Cōrēae Merīdiōnālis, Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, coepit valetūdinem suī ipsīus corporis et salūtem pūblicam prōmōvēre. Nam tyrannus ille ōlim corporis crassitūdine ēgregius putātur quadrāginta quattuor pondo perdidisse; et novam et salūbriōrem ratiōnem vivendī nunc sequī nōn propter ullum morbum (immō etiam saepius coram conspicitur quam annīs priōribus) sed quō pulchrior sibi suīsque videātur. Item abhinc duōbus annīs coepērunt Cōreānī pervestigātōrēs medicī cygnōs nigrōs pascī, ut cūius carō magnam vim prōteīnī et vītāminōrum offerre vel etiam posse cancrem arcēre dīcerētur. Aliī autem dīcunt, fīnibus prae metū luis corōnāriae clausīs, commerciō cum Sinēnsibus interdictō, famem Cōrēānīs Setptentriōnālibus impendere.