Audio

diē sextō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō mēnsis Octōbris
Loading
/

Praeses Americānus novō morbō corōnātō affectus

Donaldus Trump, praeses Americānus quī candidātus summum magistrātum dēnuō sibi ambit, die Veneris nuntiāverat sē Melāniamque uxōrem novō morbō corōnātō esse affectōs.  Diē autem Lunae novīs medicāmentīs ingeniō Americānōrum inventīs ac sollicitūdine medicōrum līberātus est Donaldus ā perīculō atque ad Aedēs Albās, ubi praeses versātur, regressus est tutus et incolumis.

Armeniī et Atropatēnī bellum gerunt

Armeniī atque Atropatēnī rursus dē regiōne Nagorno-Karabakh dictā, quam utraque pars sibi vindicat, bellum gerunt.  Quod certāmen vidētur expandī ac dīlātārī, cum Turcae Atropatēnīs, Russī Armeniīs succurrere coeperint.  Turcae et Russī tam in Sȳriā quam in Libyā factiōnēs inter sē oppositās adiuvant, quārē in Nagorno-Karabakh tertium nunc bellum inter Turcās et Russōs per vicāriōs movī vidētur.

Shinzō Ābē sē magistrātū abdicat

Shinzō Ābē, quī quartum ēlectus est praeses Iāpōnum et diutius quam ullus alius clavum et gubernācula reī pūblicae Iāpōnum tractāvit, sē summō magistrātū abdīcāvit, valetūdinis tuendae causā.  Iōshīhīdē Sūga, secretārius administrōrum cōnsiliī, in locum ēius successit; illī autem necesse est tam novum vīrus corōnātum cohibēre quam efficere ut pretia mercium dēnuō augeantur etiam dum, perpaucīs nātīs, numerus cīvium in diēs dēminuātur.

Gallī animālia tuentur

Barbara Pompilia, Gallōrum ministra oecologica, nuntiāvit nōn iam licēre vagīs spectāculīs circēnsibus animālia, ut leōnēs atque elephantōs, neque piscīnīs delphīnōs orcāsve exhibēre.  Etiam ēdīcitur nē quis mustēlās alat pelliciārum vestium parandārum causā.  Dīxit Pompilia Gallōs nōn iam posse ferās bestiās alere ideō, ut dē iīsdem strāgem et vestimenta facerent.