Audio

diē septimō mēnsis Februāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Februāriī
Loading
/

Praeses Americānus Absolūtus

Diē Mercuriī ā superiōre senātūs Americānī camerā absolūtus est Donaldus Trump, praeses, cūius nōmen inferior camera superiōrī dētulerat senātuī officiendī ac magistrātū male abūtendī.  Diē Veneris in aliā cūriā trēs iūdicēs ad utramque factiōnem pertinentēs ūnanimēs lītem, quam ducentī senātōrēs factiōnis sinistrae in praesidem intulerant, dīmīsērunt, cum iamdūdum constitūtum esset nōn licēre singulīs senātōribus in nōmine tōtīus senātūs quemquam in iūs vocāre.  Iūdicēs porrō negāvērunt sē factiōsīs disceptātiōnibus interfutūrōs.

Diē Martis īdem præses ōrātiōnem sollemnem habuit dē statū Ūniōnis.  Quā in ōrātiōne laudāvit, tamquam vērum et lēgitimum Venetiolānōrum praesidem, Johannem Guaedō, quī praesēns spectābat.  Dīxit porrō praeses Nīcolāum Madurō esse tyrannum cūius regimen esset dissolvendum.  Quod inter paucissima argumenta numerandum erat, dē quibus utraque factiō, tam ea cui praeses adhaeret quam ea praesidī opposita, cōnsēnsit.  Dē aliīs rēbus summa discordia tam vehementer regnābat, ut Annula Pelōsī, īnferiōris senātūs camerae princeps, chartās, in quibus praesidis ōrātiō erat scrīpta, manibus suīs scīderit.

Phylarchus latrōnum interfectus

Praeses Americānus etiam nūntiāvit Qasim al-Rīmī, phylarchum latrōnum, quī al-Qaeda in Paenīnsulā Arabiānā appellantur, esse interfectum.  Al-Rīmī praecipuē in Iemenīā versātus erat sed etiam diē nātālis Christī annō bis millēsimō nōnō cōnātus erat āeroplānum Americānum dīrumpere māteriā displōsīvā in intimō virī indūsiō cēlātā.  Mēnse autem Iānuāriō exeunte āeroplānum automatum mortem eī caelitus attulerat, eōdem modō quō prior phylarchus erat annō bis millēsimō quīntō decimō dē mediō sublātus.  Vīxit annōs quadrāgintā et ūnum.

Dē vīrō corōnātō

Regimen Sīnēnsium “bellum populāre” indīxit in novum vīrus corōnātum, quō iam sescentī Sīnēnsēs et duo in aliīs terrīs periērunt.  Etiam mortuus est Li Wenliang, medicus Wuhanēnsis, quī prīmus per rēte ūnivesāle etiam ante dīvulgāverat morbum serpere quam regimen pūblicē eum agnōvit; itaque ā pūblicīs custōdibus est tunc vituperātus, nūnc vērō ā multīs cīvibus laudātur.  Vīxit annōs quattuor et trīginta.  Sīnēnsēs omnēs, quī morbō afficiuntur, iussī sunt congregārī magnīs in castrīs, nē contāgiō lātius serperet.

Medicī Hongcongēnsēs suīs ab operīs sēcēdendō cōgērunt Carrie Lam, urbī praefectam, fīnēs claudere, nē quis Sīnēnsis vīrō corōnātō aeger posset intrāre.  Quīcumque cōnatur Hongcongum intrāre, is quattuordecim diēs sōlus tenēbitur, nec dīmittētur nisi nulla morbī signa dēprehensa erunt.  Ūnus cīvis Hongcongēnsis eā novā lue iam periit.

Iāpōnum nāvis bellica proficīscitur

Iāpōnēs, quī omnium gentium tertiam magnitūdine oeconomiam sē sibi comparāvīsse glōriantur et magnam cōpiam petroleī ex Arabibus cīvitātibus important, nāvem bellicam, Tācānāmī nōmine, ad illam rēgiōnem mīsērunt, quae cūrāret, nē quid detrimentī nāvēs petroleāriae ā latrōnibus caperent.  Quod īnsolitum est, quoniam lēgēs mōrēsque Iāpōnum post alterum tōtīus mundī bellum prōhibent nē vīs mīlitāris in contrōversiīs exterīs adhibeātur.

Taberna fēlīna mox aperiētur

Proximā hebdomade caupōna fēlīna, Nēcō dicta, aperiētur in mediā Bellinghamiā.  Quæ popīna constat duōbus conclāvibus: quōrum ūnum est salūtātōrium ubi cibī potiōnēsque offeruntur, alterum exedrium, ubi versantur duodecim felēs.  Ibi vīsitantibus licēbit fēlibus dare nepetam, bellāria, dīlectiōnem.  Spērāmus fore ut in illā caupōnā, inter felēs, mēnsa Latīna habeātur.