Audio

prīdiē Kalendās Februāriās

Nuntii Latini
Nuntii Latini
prīdiē Kalendās Februāriās
Loading
/

Hodiē est ultimus diēs mēnsis Iānuāriī.

Præses Americānus reus

In superiōre camerā Senātūs Americānī pūblica causa, quam īnferior camera in Donaldum Trump, praesidem Americānum, intulit, pergit audīrī.  Nam et accūsātōrēs et dēfēnsōrēs suās partēs exposuērunt, et senātōrēs suās quaestiōnēs posuērunt.  Disceptātur hodiē, utrum necesse videātur testēs prōferrī, an commōdius sit ad sententiam absolūtiōnis rectē prōgredī.

Lues nova grassātur

Novus morbus, quī Novum Vīrus Corōnātum appellātur et Wuhan in Sīnīs est exortum, per tōtum mundum coepit serpere.  Ad ducentī interiērunt, omnēs in Sīnīs; in aliīs autem terrīs lues etiam coepit ab homine ad hominem mānāre.  Quibus cognitīs Theodōrus Ghebreysus medicīnæ doctor, quī Mundālī Institūtō Salūtis tuendae praeest, ēdīxit perīculum omnibus gentibus imminēre.  Sīnēnsēs magnō impēnsō et summīs vīribus cōnantur prōhibēre, nē morbus lātius grassētur, sed magnōpere etiam sollicitātur dē terrīs pauperiōribus, quibus nulla facultas est morbī cohibendī.  Monet porrō regimen Americānum, nē quis cīvis iter in Sīnās faciat; quod aegrē fert regimen Sīnēnse.  Aliae gentēs cōnantur aliter suōs tuērī: et Russōrum magistrātūs rogant nē quis osculandō nēve amplectendō alium salūtet.

Novum cōnsilium dē pāce Palaestīnā prōpositum

Praeses Americānus novum cōnsilium dīvulgāvit, quō, ut spērāvisse vidētur, pax inter Isrāēlītās et Palaestīnēnsēs compōnerētur.  Magistrātūs Isrāēlītārum cōnsilium laudant, quippe quō plus terrae sibi concēdātur; Palaestīnēnsēs autem queruntur cōnsilium sibi multa ēripere, nihil vērō dare, itaque inīquum atque iniūstum sibi vidēre.  Etiam Antōnius Guterres, praefectus Coetuī Omnium Gentium, cōnsilium spernere vidēbātur cum dīceret sē tāle cupere pācis cōnsilium, quāle īurī gentium et foederibus iam ictīs satisfaceret.  Nam secundum cōnsilium, quod praeses Americānus prōposuit, colōniae, quās in territōriō Palestīnēnsium Isrāēlītae dēdūxērunt, lēgitimae esse habēbuntur, quamquam pleraeque gentēs eās colōniās hodiē improbant.

Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscit

Britannia hodiē incipit dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscere.  Itaque reliquum hūius annī spatium Britannī pergent lēgibus regulīsque Eurōpaeīs pārēre nec vōcem habēbunt in senātū Eurōpaeō.  Usque in mēnsem Octōbrem agent Britannī cum Eurōpaeīs dē arctiōribus commerciī vinculīs conservandīs, quae Eurōpaeī prō oboedentiā offerent; quodsī Britannī Eurōpaeīque ad nullum cōnsēnsum pervēnerint, annō proximō iīsdem commerciī rātiōnibus utentur quae inter plerāsque gentēs observantur, et Britannī omnīnō suī iūris erunt.

Nigellus Farage, quī vigintī annōs strenuē ēnītitur Britanniam ex Ūniōne Eurōpaeā extrahere, ad senātum Eurōpaeum contiōnābātur dē amōre patriae, inter quam ōrātiōnem ausus est parvum vexillum Britannicum dē sīnū dēprōmere et vībrāre.  Itaque Margarīta McGuinness, quae senātuī praeerat, facultātem loquendī eī statim ēripuit.  Nam pūblica et patria vexilla, quae multī senātōrēs ōlim solēbant suīs in mēnsīs exhibēre, mediō mēnse Iānuāriō prōhibita sunt novīs regulīs, quās ēdīxit David Sassōlius, praeses Senātūs Eurōpaeī.  Itaque ultima ōrātiō, quam Farage in senātū Eurōpaeōrum habuit, est in mediā sententiā interscissa.

An melius sit minus labōrāre

In senātū Vasintōniēnsium prōposuit Jōsēphus Nguyen ut numerus horārum, quās singulīs hebdomadibus solērent operāriī labōrem pānis lucrandī causā impendere, ā quadrāgintā ad trīgintā et duās, sīve ut numerus diērum ā quinque ē septēnīs diēbus ad quattuor, dēminuerētur.  Nam societas Vasintōniāna et rēbus ēlectronicīs parandīs dicāta, cui nōmen Microsoft, nuper in Iapōniā experīmentum suscēpit, quō disceret an melius esset postulāre ut opera darētur quaternōs diēs, ternīs quiescendō atque animō relaxandō servātīs, quam ā diē Lunae usque in diem Veneris solitam labōris et hōrārum ratiōnem sequī.  Microsoftiānī referunt suōs eō dīligentiōrēs in operīs dandīs sēsē praebuisse quō plus ōtiī sit iīs tribūtum.  Idem dē Batāviā dīcitur, ubi plērīque hominēs nē trīgintā quidem hōrās in hebdomade lucrum sibi merent.  Incertum autem est, an senātōrēs novum illum mōrem minus labōrāndī probātūrī sint, an potius anxiī futūrī sint, nē pigritiam atque inertiam prōmōvēre videāntur.