Audio

diē septimō decimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō decimō mēnsis Māiī
Loading
/

Portōria in mercēs Sīnēnsium aucta

Donaldus Trump, praeses Americānōrum, iussit portōria in mercēs Sīnēnsium imposita augērī, quibus auctīs Sīnēnsēs invicem portōria sua amplificāvērunt.  Americānī enim queruntur Sīnēnsēs malīs dolīs ūsōs esse quō superiōrēs in mercātū ēvāderent, et Sīnēnsēs invicem queruntur Americānōs invidiā mōtōs conārī portōriīs industriam Sīnēnsem pūnīre.  Diē Mercuriī Americānī etiam prohibuērunt nē suae societātēs negōtiātōriae commercium habērent cum Huawei, quae societas Sīnēnsis in rēbus ēlectronicīs plūrimum pollet, nē Sīnēnsēs possent tālibus rātiōnibus speculārī et perscrūtārī ea quae in Americā gererentur.  Quā in rē cum Donaldō Trump etiam consentīre vidētur factiō Dēmocratica, quae, cum speculātōrēs Russicōs culpāvisset propter damna in certāminibus suffrāgātōriīs passa suōs iam monuit nē quis ullā machinulā ēlectronicā ā Huawei factā uterētur.

Nāvēs petroleāriae oppugnātae

Quattuor nāvēs petroleāriae ad lītus Ūnītārum Phȳlarchiārum Arabum damnum tulērunt in sinū Persicō, ubi Americānī suspicantur Persās īnsidiās nāutīs innocentibus posuisse.  Norvegiēnsēs, Arabēs Saudiānī, et Ūnītae Phȳlarchiae Arabum rīte atque ūnanimēs questī sunt coram Coetū Ūnītārum Nātiōnum nāvēs suās esse oppugnātās, quō facinore perīclitārentur salus securitāsque commerciī nāviumque omnium gentium.  Ferē eōdem tempore rebellēs Houthiānī, quī auxiliō Persārum frētī bellum intestīnum in Iemeniā gerunt, ductum petroleārium intrā fīnēs Arabum Saudiānōrum āēroplānīs automatīs oppugnāvērunt.  Propter perīculum, quod ā Persiā ortum esse fertur, Americānī lēgātōs suōs dē Iraquiā dēduxērunt.  Germānī porrō Batāvīque mīlitēs dēsīvērunt cōpiās Iraquiānās exercēre.

Iōsēphus Ternēra comprehēnsus

Iōsēphus Antōnius Urrutikoetxea, sīve Iosēphus Ternēra, quī latrōnibus Vasconibus praefuit et caedis terrōris prōmōvendī causā accūsātus septendecim annōs tam Hispānōs quam Gallōs fūgit, vinculīs Gallicīs nunc tenētur, ubi iamdudum damnātus erat ut octō annōs in carcere dēgeret.  Hispānī quoque volent eum in iūs vocāre.  Annō bis millēsimō duodēvīcēsimō Ternērae vox radiophōnicē nuntiāvit ETA, coniūrātōs latrōnēs, quī terrōre caedeque cōnābantur patriam terram Vasconibus vindicāre, esse dissolūtōs. 

Robertus Hawke diem obiit

Robertus Hawke, ōlim minister prīmārius Austrāliānōrum, annōs ūndēnōnāginta vīxit.  Quartum creātus est summus magitrātus et populō fuit cārus.  Discipulus cum esset Oxōniēnsis, conscrīptus est inter annālēs eōrum, quae facinora inaudīta gessērunt, quia intrā ūndecim secundās partēs temporis duōs sextāriōs et hēmīnam cerevisiae exhausit.  At annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō, cum in senātum Austrāliānum conscrīberētur, coram populō temētum improbāvit iūrāns sē fore abstēmium.

Britannia etiam adhūc est in Eurōpā

Britannī, quī ōlim putābant sē ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, adhūc, “flextēnsiōne” seu dilātiōne datā in illā Ūniōne manent.  Nēmō hāc hebdomade potuit gubernāculum regnī Britannōrum abripere Therēsiae Māiae, quae pergit summum magistrātum obtinēre.  Mēnse Iūniō ineunte, eōdem tempore quō Therēsia Māia Donaldum Trump praesidem Americānum hospitāliter nec sine contrōversiā excipiet, quartum illa prōpositūra est senātuī Britannōrum cōnsilium iam ter sprētum, quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscat.  Propter flextēnsiōnem, quā Britannia adhūc est in Eurōpā, necesse erit Britannīs ēligere senātōrēs Eurōpaeōs, quamquam incertum est an Britannia tunc particeps futūra sit Ūniōnis Eurōpaeae.  Quō in certāmine putātur Nigellus Farage, quī Eurōscepticus Eurōpaeōrum Ūniōnī adversātur, longē superātūrus factiōnem rēbus conservandīs, ad quam pertinet Therēsia Māia. 

Maximus concentus Bellinghamēnsis

Duo gregēs mūsicōrum, quōrum uterque Bellinghamiae ad Occidentālem studiōrum Ūniversitatem Vasintōniēnsem initium cēpit, diē Saturnī canent in concentū, quī putātur maximus fore omnium quī umquam Bellinghamiae sunt habitī.  Gregēs, quī Death Cab for Cutie et ODESZA appellantur, varia atque inter sē dīversa genera carminum prōferunt: nam hī artem ēlectronicam colunt, illī vērō maestiōrēs et profundiōrēs sunt, quam ut ā vulgō intellegantur.  Etiam aderunt Chong the Nomad et Robotaki et Lipstitch.  Omnēs igitur fautōrēs Mūsārum, quālēs “hipsterī” vocitantur, Bellinghamiam confluent ubi auscultent carmina, quae vērisimile est vōbis esse ignōta atque inaudīta.  Dē singulīs tesserīs pars pretiī dōnābitur studiōrum Ūniversitātī, unde stipendia dentur discipulīs.