kalendīs Iūniīs

Nuntii Latini
kalendīs Iūniīs
/

Novī magistrātūs Ītalōrum Bis iam in irritum cecidērunt rēgimina Ītalīs praeficienda prōposita, sed post longum intervallum tandem ēvāsērunt victōrēs. Nam factiōnēs quae Liga et Quinque Stellae vocantur inter sē pactī sunt ut Iōsēphus Comes esset minister prīmārius et, quod anteā in dubiō fuerat, ministerium fiscī pūblicī darētur Iōannī Trīae, prōfessōrī rērum oeconomicārum, potius quam Paulō … Continue reading kalendīs Iūniīs