Audio

diē 18º mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 18º mēnsis Māiī
Loading
/

Sinēnsēs exercitia nāvālia prope Formōsam habent

Sinēnsēs, quī exercitia bellica ac nāvālia vērīs tēlīs adhibitīs circā Formōsam nūper et praeteritō mēnse habuerant, iīs diē Mercūriī nuntiāvērunt sē velle Formōsēnsēs admonēre nē illī lībertātem sibi vindicārent. Formōsa, quae etiam Rēspūblica Sinēnsis appellātur, dē factō lībertāte fruitur ab annō millēsimō nōningentēsimō ūndēquinquāgēsimō, sed dē iūre nōn nisi ab ūndēvīgintī gentibus agnōscitur. Sinēnsēs potentissimam tōtīus Asiae classem bellicam habent, quācum nulla nisi Americāna cōnferrī potest.

Chersonēsus Taurica ad Russiam iuncta

Diē Mercūriī Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, ipse prīmam raedam onerāriam ā Russiā in Chersonēsum Tauricam gubernāvit. Novus pons duodecim mīlium pedum est tōtīus Eurōpae longissimus. Tālem pontem facere Caesar Nīcolaus ēius nōmine alter et Germānī inter secundum bellum tōtīus mundī in cassum conātī sunt, et is, quem Russī inter imperium Sovieticum effēcērunt, intrā paucās hebdomadēs ruptus est. Britannī autem et Ucrainī Russōs vituperāvērunt, quod illō ponte terra Ucrainōrum ā Russīs contrā iūs gentium capta occupātaque ad Russiam adiungerētur.

Dē comitiīs Venetiolānīs

Comitia diē Sōlis habēbuntur in Venetiolā, ubi Nīcolaus Mātūrus Maurus praeses, quī annō bis millēsimō tertiō decimō in locum Hugōnis Chavēsiī vītā dēfunctī successit, fertur dēnuō ad summum honōrem ascēnsūrus. Mātūrō praeside penūria cīvium magnōpere augētur, morbī ōlim exstirpātī nunc serpunt, aes aliēnum pūblicum crescit, ad quīna mīlia cīvium singulīs diēbus ē fīnibus ēmigrant. Ordō Cīvitātum Americānōrum, ā quō Venetiola annō praeteritō dēsciscere coeperat, comitia mox habenda iam sprēvit ut adulterāta; ac Ludovīcus Almagrus, Ordinī praefectus, dīxit Henrīcum Falcōnem, quī etiam sibi summum magistrātum ambit, nōn aemulum esse Matūrī sed peditem et quasi instrumentum, quō certāminis speciēs reī iam certae indūcitur. Cēterī aemulī plērīque aut vinculīs tenentur aut in exsilium sunt prōfectī aut comitiīs interdīcuntur.

Festī diēs Bellinghāmiae aguntur

Hodiē Bellinghāmiae celebrātur festus diēs birotīs vehiculīs prōmōvendīs dicātus, quō multī Bellinghāmēnsēs birotīs potius quam raedīs vel ad munera sua explenda vel ad lectiōnēs audiendās vehuntur. Fēlīciōribus, quibus nōn necesse est hōrīs pōmerīdiānīs opus facere, tertiā hōrā in portū Squalicō congredientur ut ā mediā urbe per trāmitem iuxtā merīdiānum sinūs lītus ad Portum Amoenum et rursus in mediam urbem birotīs vehantur. Deinde ā quartā hōrā usque ad septimam convīvium pūblicum in mediā urbe agētur in viā Sinūs inter viam Īliceam et viam Virī Fortis, ubi hominēs birotīs vectī cervisiam haurient et cibīs variīs fruentur. Postrēmum ā septimā hōrā in viā Commerciālī prope mūsēum ferrōviārium habēbuntur Nundinæ Nocturnæ, nōn sine saltātōribus et praestigiātōribus facēs iactantibus et mīris mercibus vēnālibus, quālēs decet in nundinīs nocturnīs vendī. Quæ diē Saturnī ā sextā hōrā pōmerīdiānā in ipsā studiōrum Ūniversitāte repetentur, ubi discipulī omnium gentium suās quīque mercēs cibōsque patriōs nocte vendent et canent et saltābunt et patriō mōre laetābuntur.