Audio

diē 16º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 16º mēnsis Martiī
Loading
/

Merkel cancellāria quartum

Angela Merkel rīte creāta est cancellāria Germanōrum quartum: nam factiō sua et Sociālistæ, quibuscum cōnsortium iterum fēcit, fere quadringenta habent in senātū suffrāgia, quōrum trecenta sexāginta et quattuor lāta sunt ut Merkel iterum ēligerētur.  Idem factiōnum cōnsortium ex annō bis millēsimō decimō tertiō Germānos regit, sed adversāriī in senātū sunt mutātī, quia dextra factiō Alternātīva Germānīs dicta, quæ nullam auctōritātem abhinc quattuor annōs consecūta erat, nunc maxima numerō factiō post Christiānōs Populārēs et Sociālistās habētur.

Propter adversāriōs novōs, novī magistrātūs jam cœpērunt novō mōre sē gerere. Carolus enim Seehofer, novus minister rēbus internīs, dīxit fidem Mahometānōrum nōn esse Germanicam, nec mōrēs Germānōrum esse dēpōnendōs aliēnīs placendī causā.  Prōmīsit porrō sē celerius dēportātūrum esse advenās, quī jus asȳlī falsē sibi vindicārent.

Pōns dilapsus

Miāmiæ, ad studiōrum ūniversitātem Flōridānam et Internātiōnālem, pōns novus, novīs et īnsolitīs ædificandī ratiōnibus factus, subitō corruit. Nōn chalybe fortī et levī, ut mōs est in pontibus nostrā ætāte faciendīs, sed deciēs graviōrī et dēbiliōrī lapide sustentātus erat pōns, cuī addita sunt gravia tecta lapidea.  Sex hominēs periērunt.

Venēficium in Britanniā patrātum

Sergēius Skripal, ōlim ōtacustēs Russicus quī suōs Britannīs prōdidit itaque in Britanniā nunc versātur, ūnā cum Jūliā fīliā est venēnō pæne necātus.  Britannī referunt venēnum, quod Novichok appellātur, ā Russīs saltem esse inventum, quārē Therēsa May, ministra prīmāria Britannōrum, Russōs venēficiī accūsat.  Incertum autem manet quis et quōmodo et quandō illud venēnum ōtacustæ fīliæque dederit, sed, ultiōnis causā, vīgintī et trēs Russicī lēgātī, quōs Anglī suspicantur esse ōtacustās, ē Britanniā sunt expulsī.

Nicotīnum interdīcendum

Scōtius Gottleib, Americānus præfectus ministeriō cibīs medicāmentīsque moderandīs, nuntiāvit sē velle nicotīnum in sigarellīs seu fistulīs nicotiānīs dēminuere.  Nicotīnum, quod in pætō seu tabācō nātūrāliter reperītur, hominēs potest in cupīdinem vel etiam servitūdinem suī addīcere, et fūmus tabācīnus, quem nōnnullī bibunt ut vim nicotīnī consequantur, pulmōnibus est detrimentō.  Itaque magistrātūs volunt efficere ut cōpia nicotīnī in sigarellīs dēminuātur, nē tabācum possit plūrēs cīvēs Americānōs ūsuī suī dēvincīre.

Gāza Bellinghamiæ exhibita

Bellinghamiæ in Mūseō Whatcomēnsī exhibentur ūtēnsilia, quālia ad vītam cotidiānam pertinent, sed deaurāta atque gemmīs pretiōsīs exornāta.  Itaque īnspicī potest opus Sidneī Mobell, cui titulus “La garbage can,” quod est receptāculum quisquiliārum sincērō aurō tectum et quadringentī quinquāginta et septem gemmīs lapidibusque decorātum, inter quōs numerantur dūcentī et octō carbunculī, centum sexāginta et quattuor sapphīrī, duodēvīgintī smaragdī, septem adamantēs.  Ostenduntur etiam tēlephōnum gestābile deaurātum dūcentīs et quinquāginta gemmīs fulgēns, et muscipula aurea adamantinō instructa cāseō quō avārissimī mūrēs inescentur, et aurea pyxis cōnservātōria sardīs apta et Russicīs gemmīs crustāta. Longē aliter vīvunt Bellinghamēnsēs, quibus summum bonum vidētur vītam agere simplicem et secundum nātūram.

 

Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.  Post duās hebdomadēs probātiōnum et fēriārum revertēmur.