Audio

diē 10º mēnsis Februāriī

Novus inter suprēmōs iūdicēs nōminātus

Ā Reīpūblicae praeside nōminātus est Niallus Gorsuch, quī inter suprēmōs iūdicēs succēdat in locum Antōniī Scalia, annō praeteritō vītā defunctī, quem Gorsuch diū est admirātus. Gorsuch, postquam nōminātus erat, paululō dēscīscere vidēbātur ā praeside, quippe quī acerbē reprehenderet Iacobum Robart, iūdicem Vasintoniēnsem cūius iussū praesidis ēdictum in profugōs dēnuntiātum suspendisset dum rēs coram iūdicibus agerētur: quam acerbitātem vidētur Gorsuch aegrē tulisse.

Elizabētha DeVos creāta ministra ēducātiōnis

Elizabētha DeVos, quae centēsimum octāvum locum inter dītissimōs Reīpūblicae cīvēs habet, ā senātū est creāta ūndecima ministra ēducātiōnis. Notissima est DeVos propter sententiam, qua respondit Michael Enzi senātōrī Viomingēnsī, quī rogāverat an prohibendum vidērētur nē arma intrā lūdōrum litterārum parietēs gererentur: DeVos enim reposuit arma in lūdīs Viomingēnsibus fortasse praestō esse dēbēre ad ursōs arcendōs.

Fierī potest ut DeVos nōn solum ūndecima sed etiam ultima sit ministra ēducātiōnis. Diē enim Martis, Thomas Massie senātor Kentukiēnsis rogātiōnem tulit ūnīus sententiae: ut ministerium ēducātiōnis ante annum bis millēsimum ūndēvīcēsimum tollerētur.

Britannī ā Eurōpaeīs dēscītūrī

Diē Mercūriī inferior cūria senātūs Britannōrum cēnsuit articulum quinquāgēsimum, quō possit Britannia ab Europaeīs cīvitātibus fœderātis dēscīscere, ā Therēsa May ministrā prīmāriā invocandum. Inter disceptātiōnēs senātōrēs Caledōniī reclāmāndī causā Ludovicī van Beethoven carmen Gaudiī, hymnum totīus Eurōpae, sībilantēs cantābant. Nōnīs Martiīs superior senātūs cūria sententiam suam feret, quā rōborāta May statim poterit efficere, ut Britannia fœdus Eurōpaeum rumpat et plēnam lībertātem sibi vindicat.

Amātōrēs Patriae victōrēs ēvādunt

Quī harpastō Americānō student, iī iam sciunt Novae Angliae Amatōrēs Patriae, quibus favēbat Donaldus Triumphus, Atlantae Falcōnēs dēvīcisse. Quamquam prīmum vidēbantur Atlantēnsēs suōs aemulōs superātūrōs esse, in ultimā ludī parte Nova Anglia, Thomā Brady dūcente, potuit nōn solum damna, quae passa erat, sarcīre sed etiam manum merīdiōnālem dēbellāre.

Machīna Zamboniāna Interdicta

In Columbiā Britannicā, Marcus Kardum Canadēnsis est ā custōdibus pūblicīs reprehēnsus. Marcus enim, quī poculum Arabicae pōtiōnis ā Timōtheō Horton emptum manū tenēbat, māchinā Zambōnī dictā ūsus est ut nīvēs tolleret et viās pūblicās purgāret. Tālēs māchinae saepius ā Canadēnsibus adhibentur ad glaciem alsulegiānam lēvigandam, sed Kardum agricola solēbat eādem ūtī ad laetāmen agrōrum colligendum. Numquam anteā conātus erat nīvēs āmōvēre, nec temporibus futūrīs idem faciet, nē iterum īrāscantur custōdēs pūblicī Canadēnsēs.

Audio

diē 2º mēnsis Februāriī

Fīnēs Reīpūblicae Quibusdam Aliēnīs Clausī

Diē Veneris ēdīxit Donaldus Triumphus, novus praeses Americānōrum, ut omnēs aliī profugī diēs centum et vīgintī, Sȳrī autem in perpetuum arcērentur. Interdīcitur porrō nōnāgintā diēs nē quis Persa nēve Chaldaeus nēve Libycus nēve Somāliēnsis nēve Sudāniēnsis nēve Iemenīta Arabiae Fēlīcis in fīnēs Reīpūblicae admittātur.

Diē autem Sāturnī Annula Donnelley iūdex Neoeborācēnsis iniunxit nē hominēs ēdictō prohibitī sed in āeroportibus Americānīs iam ingressī dēportārentur, quamquam eōsdem nōn admīsit in Rempūblicam: quārē prohibitī aliēnī, quī in āeroportibus iam opperiēbantur, ā custōdibus dētinēbantur. Robertus porrō Ferguson, Vasintoniae cīvitātis administer reī iūridicae, prōmisit sē coram iūdicibus gestūrum esse ut Triumphī dēcrētum abrogētur.

Triumphō respondet Iustīnus Trudeau

Etiam diē Saturnī Iustīnus Trudeau, prīmārius minister Canadēnsium, affirmāvit omnēs profugōs ē prœliō, terrōre, persecūtiōne, exceptum irī in Canadā.

At diē īnsequentī vir Quebecēnsis vigintī et sex annōs nātus, Alexander Bissonnette, fertur strāgem fēcisse in meschītā sīve templō Mahometānōrum: sex interfēcisse, nōnnullōs aliōs vulnerāvisse.

Inquīritur in Franciscum Fillon

In Galliā inquīritur an Franciscus Fillon, factiōnis Rēpūblicānae candidātus quī summum magistrātum Gallōrum sibi ambit, uxōrem līberōsque pūblicō impēnsō dītāverit. Pēnelopa enim Franciscī uxor pūblicum salārium āmanuēnsis accēpit sed annō bīs millēsimō septimō coram diurnāriīs nēgāvit sē umquam munere Franciscō functam esse adiūtrīcis. Populāris igitur opīniō nunc vidētur Emmanuel Macron et Marīnam Le Pen antepōnere Franciscō Fillon.

Dē tabācō prohibendō

Senātōrēs Vasintoniēnsēs nunc rogant an lēgibus prohibendum sit nē quis nisi post vīcēsimum vītae annum tabācum emat. Sīc annus vīcēsimus et prīmus est adulēscentibus exspectandus ut vīnum cervisiamve emant vel etiam cannabim, cūius ūsus in Vasintoniā cīvitāte lēgibus permittitur; sed tabācum etiam illīs, quī tantum duodēvīgintī annōs sunt natī, hodiē venditur.

Camēlus Bellinghamiae nāta

Bellinghamiae nāta est camēlus dromedāria, Fannia nōmine. Quamquam Vasintonia magis nōta est ob equōs, quī persultant pābula laeta, vīgintī tamen camēlī, quōrum nonnullī dromedāriī, aliī Bactriānī sunt, Bellinghamiae versantur in hortīs. Mīrum forsitan audītōribus videātur camēlōs in regiōne boreālī vīvere ubi nivibus hiemālibus montēs obruuntur; sed ossa animālium, quae quasi proavī camēlōrum fuisse habentur, inventa sunt in Canadā, unde doctī hominēs suspicantur camēlōs prīmum ortōs esse nōn in harēnīs Africae Asiaeque sed in terrīs novī orbis terrārum frīgidiōribus quam est Bellinghamia.

Audio

diē 26º mēnsis Iānuāriī

Donaldus Triumphus praeses inaugurātus

Diē Veneris Donaldus Ioannes Triumphus mōre māiōrum inaugurātus est praeses Reīpūblicae Americānae. Sacrāmentō dictō Triumphus quadrāgēsimus quīntus creātus est quī reīpūblicae, quae omnium gentium fertur potentissima, gubernāculum tractāret. Prīmā in ōrātiōne, quam summus magistrātus habuit, Triumphus prōmīsit sē negōtia pūblica sīc gestūrum esse, ut populum penes futūra esset cīvitās, et America omnibus aliīs antepōnerētur.

Reclāmant fēminae per tōtum mundum

Diē Saturnī plūra quam deciēs centēna mīlia hominum, sed praecipuē fēminārum, per tōtum mundum reclāmāvērunt in novum regimen Americānum. Reclāmātōrēs, pleraeque pilleīs roseīs indūtae, vōcēs suās nōn sōlum in Americā efferēbant sed in ūnāquāque terrā, etiam in gelidissimā Antarcticā, ubi explōrātōrēs ēlogium prōtulērunt, “Speniscī prō pāce.”

Supplicium capitāle interdīcendum

In Vasintōniā cīvitāte senātōrēs utrīusque factiōnis, tam sinistrae quam dextrae, cōnsentiunt sē censēre supplicium capitāle abrogandum. Novem in carcere Vasintōniānō tenentur capitis damnātī, sed nēmō est ex annō bīs millēsimō decimō suppliciō affectus.

Octōgēnāriī Bellinghamēnsēs mātrimōniō coniunctī

Marlin Cagey Bellinghamēnsis prīmō aspectū atque, ut ita dīcam, praeteriēns in amōrem puellae, Nadean appellātae, ōlim incidit annō millēsimō noningentēsimō quinquāgēsimō. Bellō autem Coreānō indictō Marlin nōmen dedit voluntārius quī mīlitāret, nec valuērunt epistolae amōrem multōs annōs sustinēre. Sed post annōs sexagintā et quattuor, postquam uterque et aliās nuptiās celebrāvit et coniugem āmīsit, Marlin dēnuō suam Nadean Bellinghamiae invēnit atque in mātrimōnium dūxit. Dīxit Marlin, multa in vītā fierī, multa patienda esse, sed in fīne omnia ad bonum condūcere illīs, quī Deum amārent.

Vocābula Neolatīna

sphēniscus, sphēniscī m. — penguin