Nuntii Latini

10º diē mēnsis Februāriī

Podcast: nuntiilatini.com/feed/podcast

Novus inter suprēmōs jūdicēs nōminātus

Ā Reīpūblicæ præside nōminātus est Niallus Gorsuch, quī inter suprēmōs jūdicēs succēdat in locum Antōniī Scalia, annō præteritō vītā defunctī, quem Gorsuch diū est admirātus. Gorsuch, postquam nōminātus erat, paululō dēscīscere vidēbātur ā præside, quippe quī acerbē reprehenderet Jacobum Robart, jūdicem Vasintoniēnsem cūjus jussū præsidis ēdictum in profugōs dēnuntiātum suspendisset dum rēs coram jūdicibus agerētur: quam acerbitātem vidētur Gorsuch ægrē tulisse.

Elizabētha DeVos creāta ministra ēducātiōnis

Elizabētha DeVos, quæ centēsimum octāvum locum inter dītissimōs Reīpūblicæ cīvēs habet, ā senātū est creāta ūndecima ministra ēducātiōnis. Notissima est DeVos propter sententiam, qua respondit Michael Enzi senātōrī Viomingēnsī, quī rogāverat an prohibendum vidērētur nē arma intrā lūdōrum litterārum parietēs gererentur: DeVos enim reposuit arma in lūdīs Viomingēnsibus fortasse præstō esse dēbēre ad ursōs arcendōs.

Fierī potest ut DeVos nōn solum ūndecima sed etiam ultima sit ministra ēducātiōnis. Diē enim Martis, Thomas Massie senātor Kentukiēnsis rogātiōnem tulit ūnīus sententiæ: ut ministerium ēducātiōnis ante annum bis millēsimum ūndēvīcēsimum tollerētur.

Britannī ā Eurōpæīs dēscītūrī

Diē Mercūriī inferior cūria senātūs Britannōrum cēnsuit articulum quinquāgēsimum, quō possit Britannia ab Europæīs cīvitātibus fœderātis dēscīscere, ā Therēsa May ministrā prīmāriā invocandum. Inter disceptātiōnēs senātōrēs Caledōniī reclāmāndī causā Ludovicī van Beethoven carmen Gaudiī, hymnum totīus Eurōpæ, sībilantēs cantābant. Nōnīs Martiīs superior senātūs cūria sententiam suam feret, quā rōborāta May statim poterit efficere, ut Britannia fœdus Eurōpæum rumpat et plēnam lībertātem sibi vindicat.

Amātōrēs Patriæ victōrēs ēvādunt

Quī harpastō Americānō student, iī jam sciunt Novæ Angliæ Amatōrēs Patriæ, quibus favēbat Donaldus Triumphus, Atlantæ Falcōnēs dēvīcisse. Quamquam prīmum vidēbantur Atlantēnsēs suōs æmulōs superātūrōs esse, in ultimā ludī parte Nova Anglia, Thomā Brady dūcente, potuit nōn solum damna, quæ passa erat, sarcīre sed etiam manum merīdiōnālem dēbellāre.

Machīna Zamboniāna Interdicta

In Columbiā Britannicā, Marcus Kardum Canadēnsis est ā custōdibus pūblicīs reprehēnsus. Marcus enim, quī poculum Arabicæ pōtiōnis ā Timōtheō Horton emptum manū tenēbat, māchinā Zambōnī dictā ūsus est ut nīvēs tolleret et viās pūblicās purgāret. Tālēs māchinæ sæpius ā Canadēnsibus adhibentur ad glaciem alsulegiānam lēvigandam, sed Kardum agricola solēbat eādem ūtī ad lætāmen agrōrum colligendum. Numquam anteā conātus erat nīvēs āmōvēre, nec temporibus futūrīs idem faciet, nē iterum īrāscantur custōdēs pūblicī Canadēnsēs.