Audio

diē 15º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 15º mēnsis Martiī
Loading
/

An Calēdonia ab Angliā dēscītūra sit

Utraque cūria senātūs Britannōrum diē Lūnae cēnsuit, secundum voluntātem populī populāribus suffragiīs iam nuntiātam, Britanniae a Confoederātiōne Europaeā dēsciscendum.  Nicola igitur Sturgeon, ministra prīmāria Calēdoniōrum, dīxit oportēre dēnuō Calēdoniōs annō bis millēsimō duodēvīcēsimō ūndēvīcēsimōve rogāre an vellent ab Anglīs dēsciscere ut intrā Confoederātiōnem Europaeam manērent.  Sī liceat Calēdoniīs tāle cōnsilium sequī, incertum est an Catalaunīs Vasconibusque liceat eandem lībertātem poscere ab Hispānīs.

Conventus Merkeliānus Dīlātus

Iter, quod Angela Merkel, cancellāria Germanōrum, in Rempūblicam factūra erat, in diem Veneris differtur propter nivēs quibus cīvitātēs orientālēs obrutae sunt.  Merkel, quae sīvit multōs profugōs aliōsque aliēnigenās in Eurōpam atque in Germāniam immigrāre, collocūtūra est cum Donaldō Triumphō praeside Reīpūblicae, quī iam bis ēdīxit ut profugī arceantur necnōn fatētur sē velle mœnia mūnīre quibus fīnēs merīdiānī dēfendantur.

Suffrāgia ā Batāvīs ferenda

Hodiē Batāvī suffrāgia sua dant factiōnibus senātōriīs, quārum potentiōrēs feruntur esse Factiō lībertātī prōmōvendae (sive PVV), cūjus prīnceps est Gerhardus Wilders, et Factiō lībertātī populārīque imperiō promovendīs (sive VVD), quam moderātur Marcus Rutte, nunc minister prīmārius Batāvōrum.  Paulō ante suffrāgia ferenda, Recep Erdoğan, praesēs Turcārum, ministrōs suōs mīsit quī contiōnēs coram Turcīs Batāviīs habērent; quās contiōnēs et Rutte interdīxit et Wilders, ut quī saepe sē Mahometānīs īnfestum praebēret, vituperāvit.

Fēriae Vernālēs

Nuntiīs recitātīs grātiās auditōribus agimus. Proximā hebdomade nullōs nuntiōs edēmus propter fēriās acadēmicās; nōs enim omnēs Campīs sive in urbe Las Vegas dictā fēriās agēmus, nec, secundum mōrem māiōrum, quæ Campīs acta erunt, divulgābuntur.