Audio

diē 3º mēnsis Martiī

Ōrātiō sollemnis habita

Donaldus Triumphus praeses coram utrāque senātūs cūriā necnon summīs iūdicibus atque imperātōribus congregātīs prīmam ōrātiōnem habuit sollemnem dē stātū salūteque Reīpūblicae.  Hortātus est senātōres ut munera quaestuōsa cīvibus parārentur,  arma mīlitibus comparārentur, viae pontēsque roborārentur, urbēs restaurārentur, fīnēs magnō mūrō mūnīrentur.  Hortātus porro est ut senātōres utrīusque factiōnis inter sē concordārent: dīxit enim omnēs cīvēs esse populum ūnum, omnēs ūnum fātum commūnicāre, omnēs eundem sanguinem effundere, omnēs idem vexillum salūtāre, omnēs ab eōdem factōs esse Deō.

Angela Merkel in Aegyptum iter fēcit

Angela Merkel cancellāria Germānōrum iter in Aegyptum diē Iovis fēcit ut cum Abdul Fatah al-Sissi praeside Aegyptōrum colloquerētur dē rēbus pecūniāriīs et profugīs.  Quibus in colloquiīs prōpositum esse fertur, ut Germania aurum ac ferrum Aegyptiīs suppeditāret, quō difficilius mercātōrēs hominum perīculōsam viam per Aegyptum in Europam prō mercēde profugīs parārent.  Simile cōnsilium inter Eurōpaeōs et Turcās iam est pactum, quō Turcae prō pecūniā Eurōpaeā prohibērent nē profugī in Eurōpam immigrārent.

Lēgātōrum īnfortūnium Russōrum

Intrā trēs mēnsēs vītā functī sunt sex lēgātī Russī.  Prīmum diē ūndēvīcēsimō mēnsis Decembris Andrēas Karlov est Ancȳrae ab assassīnō Turcā in pinacothēcā interfectus; eōdem diē Petrus Polshikov inventus est Moscōviae suīs in aedibus mortuus.  Deinde diē vīcēsimō sextō mēnsis Decembris Helgārius Erovinkin, olim speculātōribus praefectus, repertus est suā in raedā mortuus.  Nōnō autem diē mēnsis Iānuāriī Andrēas Malanin ob causās nātūrālēs, ut existimātur, Athēnīs dē vītā discessit, et diē vīcēsimō septimō Alexander Kadakin lēgātus ad Indōs missus morbō obiit.  Postrēmum hāc hebdomade Vitālius Churkin, ad Concilium Totīus Orbis Terrārum lēgātus, Novī Eborācī periit.

Triumphus fertur velle cannabim interdīcere

Iōannes Spicer, quī prō praeside diurnāriīs percontantibus respondet, diē Iovis innuit Donaldum Triumphum velle cīvitātēs reprimere in quibus iam licitum esset fūmō cannabinō ūtī.  Cannabis enim lēgibus totīus reīpūblicae penitus interdīcitur, sed nonnullae cīvitātēs, inter quās omnēs ad mare Pācificum sītae numerantur, suffragiīs populāribus statuērunt ūsum illīus herbae omnibus suīs cīvibus permittere.  Robertus igitur Ferguson, Vasintōniēnsium administer reī iūridicae, prōmīsit voluntatem populī ā sē dēfēnsum irī, nē Triumphus posset cannabim adimere cīvibus.