Audio

diē 17º mēnsis Februāriī

Kim Iong Nam Interfectus

Kim Iong Nam, frater tyrannī Coreānōrum Septentriōnālium, est Kualae Lumpuriae in āeroportū ā duābus assassīnīs fēminīs venēnō quōdam, ut apparet, armātīs interfectus. Kim, quī ōlim vidēbātur hēres fore Kim Iong Il tyrannī, annō bis millēsimō ūnō comprehēnsus erat cum litterīs commeātūs adulterātīs, quibus conātus est in Iapōniam irrepere ut magicum regnum Disnēiānum vīseret; dein exul inter Macaunēnsēs acerbē invehēbātur in fratrem suum, quī patre dēfunctō successit in tyrannidem Coreānōrum. Vīxit annōs sex et quadrāgintā.

Principissa absolūta

Cristīna, soror rēgis Hispānōrum, quae vītam potius inter Helvētiōs nunc agit, absolūta est tribūtī effugiendī. Omnium rēgiā stirpe nātōrum prīma, post rēgālem potestātem in Hispāniā rēstitūtam, coram iūdicibus causam dīxit. Marītus vērō pecūlātūs damnātus sex annōs in vinculīs tenēbitur.

Triumphus nova cōnsilia de Palaestīnīs capit

Diē Mercuriī Donaldus Triumphus praeses Reīpūblicae negāvit sē fautūrum esse cōnsiliīs, quibus Palaestīnī patriam suō ipsōrum iūre regerent, affirmāns sēsē crēdere ūnum dēbēre esse Isrāēl. Ex annō bis millēsimō secundō Americānī hortābantur ut Palaestīnīs darētur iūs patriaque propria, nēve Isrāēlītae Palaestīnīque sub eādem diciōne commiscērentur. Triumphus fātur sē velle pācem inter Isrāēlītās Palaestīnōsque conciliāre, nec suā referre quā viā illae gentēs ad eum fīnem perveniant.

Bellinghamēnsēs nōlunt aliēnōs dēportāre

Custōdēs pūblicī Bellinghamēnsēs negant sē auxiliō fore mīlitibus līmitāneīs, quōrum est aliēnigenās dēportāre quī sine licentiā intrā Reīpūblicae fīnēs versantur; sed nōmen asȳlī nōn sibi vindicābit Bellinghamia. Māiōrēs urbēs Boreoccidentālēs, ut Seattlum Portlandiaque, iam asȳla statuērunt, ubi inquilīnī illicitī tegerentur. Bellinghamiae verō nōn inquīrētur dē cīvitāte aliēnōrum, nisi eōrum quī in manifestō scelere erunt dēprehēnsī.